De genocidio Armeniorum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De genocidio Armeniorum

Emitteby Marcus Favonius on Sat 18 Iun, 2005 17.27

M. Favonius sodalibus s.
Parlamentum Germanicum heri consultum fecit de caede atque occisione Armeniorum vel potius, ut aptiore utar notione, de eorum genocidio. Quod scelus bello mundano primo commissum est ab exercitu Turcico, sed etiam ad gubernationem imperatoriam Germanorum pertinet, qui tum erant Turcorum socii. Cf. http://www.armenian-genocide.org (Anglice, inscriptio maximi momenti). Nostris vero temporibus Germani se in culpa esse confessi sunt; in Turcia autem aliter res se habet: quicumque enim de Armeniorum genocidio disputavit, is etiamnunc punitur.
Consulto ergo Berolini facto mirum non est Erdogan praesidem ministrorum Turcum Gerhardo Schr
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby HORATIVS on Sol 19 Iun, 2005 9.43

M. Favonio salutem!
Vehementer probo sententiam tuam atque assentior tibi, mi amice. Si ita se res habent et quid scribas, verum est, tunc non est dubium, quod res publica Turcica in nostram Unionem non est accipienda. In Unione qui Europaea dicitur solum ei rei publicae licet esse, quae libertati - tam carae nobis - favet. Cum autem sunt, qui culpae suae conscientiam non accipiunt, cum iisdem agi non potest.
Ideo quae dicas, vera mihi esse videntur.
Pulchram dominicam (diemve Solis, si vis) habeto! Vale!
carpe diem
HORATIVS
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 15 Iun, 2005 21.46
Location: ad ripas Grani

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 19 Iun, 2005 10.19

Mercurius Marco suo s. d.

In alio colloquio, amice, iam de hac re disputabamus (licet mihi tunc non responderis), ac, ut prius, et nunc tibi assentior. Certe, librum illum, de quo mentionem fecisti, olim puer legeram, genocidium illud terribile mihi omnino inauditum maxume dolens. :( Turpe quidem est Turcas scelera maiorum suorum confiteri nolle; sed turpius quidem puniri in Turcia cives illos, qui de hac re disputare velint. Ubi est, quaeso, libera vox, ubi est linguae libertas? num respublica adscisci Unioni possit, quae hoc ius principale civibus suis non praebet? :?: :!: Valete. Budapestini, d. XIII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 19 Iun, 2005 12.01

Marcus Horatio Mercurioque s.d.p.
Epistulae vestrae, amici carissimi, non mediocri me gaudio explent, quod de rebus Armeniis vos mecum consentire intellego. Gratias maximas! Ne vero oblivione obruatur, quid Mercurius noster de genocidio tractando prudenter et argute disseruerit, eius epistulam 2428 dignissimam censeo esse, quae legatur (v. „Alia themata“ -> „Quid agitur in mundo? – Forum politicum“ -> nunt. 2426 et 2428).
Valete. XIII K. Iul. Ad Cornicum Campum nunc plenum solis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron