Dominus Anulorum

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Dominus Anulorum

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 18.28

Matthaeus sive Agricola omnibus salutem

Iam dixi hoc opus maius videri quam ut unius umeris suscipiatur siquidem quas ipsi attulistis versiones adeo inter sese differunt ut legitime dubitari possit quin unius manu exaratas fuerint; sed id aliquando subirem neque detrectarem si cui usui foret. An si quis id confecerit alius, erunt qui legent? Ecquid, cum tot opera praeteriri malumus inlecta quam vel inspicere quis umquam illud opus non stomachetur? Itaque non progrediar ulterius

Atque ea venturis post me tractanda relinquam.

Sin autem aliter censetis, modo plusquam nunnulli, libens sub fasce durabo

Dominus Anulorum


Cum dominus Bilbo Perans De Pera Extrema, eius undecimagesimum primum diem natalem sumptuose iamiam se celebraturum nuntiavit, ilico Hobbituvicus exagitatus fuit. Bilbo peculiaris alioquin et praedivis, eo quod sexaginta annos antea cito disparuit, mox praesens velut quoddam portentum Pagos remeasse videbatur. Ceterum quascumque secum longinquis ex itineribus portarat, mirabiles omnibus divitiae videri, omnesque collem apud deversorium ipsius Peransis, licet id iam senes negent, redundantibus thesauros speluncis confertum arbitrari; quodque iam nonagenarius ante omnium obtutus circumsecus bellule versaretur, de eius vivacitate suspicari; tempus etenim fugiens nonnisi rudi senio eum vestiri pati; omiumque iudicio plusquam senem scitule sese annis gestari, nihilque fere a iuvene mutasse. Nutabant nonnulli nimiam eius fortunam increpantes; videlicet eum iuxta perpetem iuventutem divitiis grassari fere plerosque taedebat."Olim de nimia felicitate poenas dabimus" inquiunt "repugnante natura". 2)Sed etiamnunc mala non contigerant, atque illi quippe de sua fortuna prodigo utcumque ignoscebatur. Propinquis familiariter usus est (exceptis videlicet Saccivilla-Peranses) et sive inter Hobbites communes seu inter pauperiores amicissimus fuit. Sed caruit vera amicitia quoad nonnulli patruelis fratres adolescere ceperunt.Maximus natu eorum carissimusque Bilboni Frodo Perans iuvenis fuit. Bilbo, cum iam nonaginta novem annorum fuit, eum heredem adoptavit et domum secum attulit ut simul Pera Extrema viverent. Et scilicet Saccivilla-Peransum spes evanuit. Ambobus etenim idem dies natalis fuit, vicesimus secundus mensis Septembris."Melius fuerit hic mecum devertes mi Frodo"inquit"ut simul eundem festum concelebrare possimus"Sed ille adhuc talis videbatur qualis inter pueritiam adolescentiamque tenellus qui apud Hobbites vicimus cognominatur.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron