Certamen Mundiale 2006!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Lun 03 Iul, 2006 17.06

Marco sal perplurimissimam ceterisque tantandem

Cum pedifollii certamen Germaniae et Italiae, de quo loqueris, femininum erit, utriusque cohortis et nationis fautor faventissimus ero! 8) illic nihil perduellionum! :lol:

Te beatum, qui spectaturus sis!

Mittito photographias.... :wink:

Vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Lun 03 Iul, 2006 19.31

Iulia sodalibus salutem.

Haec revera inveniuntur in lexico Der Neue Pauly (conversio mea est):

Apopudobalia ('αποπουδοβαλια).
Modus antiquus corporis exercendi, fortasse similis ludo hodierno pedifollico; accuratiora autem non sunt nota. Iam quarto ante Christum natum saeculo Achilleus Tacticus in Gymnasticis (fr. 3) mentionem facit 'ανδρων 'αποπουδοβαλόντων. Tempore hellenistico exercitatio etiam Romam videtur pervenisse, in opere De Viris Illustribus (3,2) enim pseudo-Cicero nonnullos 'αποπουδοβαλόντες magni momenti enumerat. Primo secundoque saeculo post Christum natum legiones Romanae morem usque ad Britannos pertulerunt, unde saeculo undevicesimo iterum expandit. Quamvis apud plebem acceptissima iam in litteris maturis Christianis vehementissime reprehensa est exercitatio (cf. impr. Tert. de spectaculis 31sq.); ex quarto saeculo nullum exstat testamentum.

A. Pila, in: idem (ed.), panegyricus M. Sammer, 1994, 322-348 (fundamentale)
B. Pedes, A., in: Diurnarium antquitatis Exercitationisque 4, 1995, 1-19.

M. Mei.


Matthias Sammer annis 1986-1977 fuit praeclarus 'apopudobalon' Germaniae.

Ceterum censeo turmam Italicam delendam esse. :twisted:
Valete. Gottingae, a. d. V. Non. Iul. sive pridie periti Italiae :twisted: :twisted:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 03 Iul, 2006 21.39

Rhumak Iuliae cet.is sal

Optimum documentum, euge!

Considera qua lingua, saxonica pupa, de Italia delenda tu nunc loquaris. :wink: .

De certamine nil effor, et Capitolinum patrem oro.

Vale(te)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius on Lun 03 Iul, 2006 22.51

Marcus Iuliae, Rhumaki ceterisque typhosis s.p.d.

Duobus litigantibus tertius gaudet!
Ne autem maiore vi atque impetu oculos inter vos effodiatis, quam paucissimis haec:
Nonne Cohors Caerulea, amica carissima, tanta semper virtute dimicabat, ut invicta nunc videatur? Recordare quaeso novissima certamina, imprimis illud, quod Florentiae factum est! :(
Et tu, fortissime Rhumak, cave Amazonem Germanam! Ad unam enim omnes incredibili pugnandi flagrant cupiditate. :roll:
Equidem in neutrius turmae favorem me more fanatico inclinatum esse fateor; nobis enim, imprimis filio minori, qui perbene Italice scit (Bononiae erat, ut res forenses Italicas cognosceret), tam benevoli sunt amici Itali, ut Cohortem Caeruleam strage atque ruina dignam esse prorsus negemus... :lol: Utinam vero ne res ictibus finiatur poenalibus! Di meliora!

Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Mart 04 Iul, 2006 0.29

Rhumak Tursike Iuliashi firiushi-ke Mamarkeshi vivavuve
Rhumak Etruscus Iuliae valido-que Marco spd

Etrusce salutare vos volui, cum mi dicas filium tuom Bononiae (etrusce "Fistina"), metropoli fortissima etruscorum, iuris prudentiae studuisse. Hercle, quot ante annos evenit? Nam pluris amicos illic historiae legumque discipulos habeo, qui nonnumquam germanis de condiscipulis mi enarrant: hi autem amici mei non plusquam ab anno uno illic student. Si quod dicis tam recens sit, factum esse possit ut em viderent vel cognoscerent :) .
Ceterum, de Amazonibus Germanicis, non possum quin quod supra dixi dictitem: si certamen, quod in civitate tua disputabitur, femininum erit, utrasque cohortes vementer pariterque fovebo 8) . Quod proinde ad feminam italicam, memento, valde sodalis, Cloeliam illam :wink: .

Tu, Iulia, ut quae pseudonymon tam perfecte latinum tibi imposueris, calefacias quaeso in sole nostro illum nobis indictum algorem! Aestas est: si huc visitum veneris, ducem me tibi offero: per Mediolanum et Florentiam in meridionem cito noctu tendemus, post Domum Mediolani et Piazza della Signoria Florentiae selene lustratas tibi ostentas, in Sicilia cum "cassata", "cannolo" et lacte ex amygdala iantabimur, Neapoli funiculis (spaghetti) cum fructibus marinis prandebimus, Romae cynaris more iudaico coctis ("carciofi alla giudìa") cum vino de rure Romano cenabimus, et agricola quidam facie Romuli simillimus caseum ovinum novissimum in sale intingendum nobis afferet parumque procul Tusculanorum sodalium hospites erimus, qui tibi reperta ex sepulcris etruscis villisque romanis ab amicis suis sepulcrorum defossoribus ad reliquias corripiendas venumque dandas (Romae "tombaròli" appellatis) nobis ostendent.

Ego proposui..... :wink:
Sed etsi mecum, ut qui sim tibi ignotus, iter facere non decet, quolibet alio comitatae idem iter, si quando terram nostram vises, facere tibi suadeo.

Valete!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Oenipontanus on Merc 05 Iul, 2006 0.08

Oenipontanus Rhuma et ceteris s.d.

Hodie ludum Italia versus Germania visi! Congratulationes o Italici, bene victistis et mihi ludum pulcherrimum certaminis fuisse videtur. Dum hoc scribo, homines multi in viis stant et magna voce clamant vel signum alium dant!
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Rhumak on Merc 05 Iul, 2006 2.23

Rhumak omnibu' sodalibus praesertim Iuliae spd :twisted: :twisted:

VENIMVS, VIDIMVS, VICIMVS... SED LABORAVIMVS! :lol:

Rupimus, en, limen; pila bis sata Theutone tandem
reti, dat hoc fructu: multus utrisque labos,
multus utrisque et honos, quod nonnisi fine recessit
vis Germana ferox Italicusque furor!!

Valete!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Merc 05 Iul, 2006 7.36

Iulia cum sodalibus um Rhumaki salutem.

O Fortuna, velut luna semper variabilis...
Gratulor vobis, amici Italici. :D :D (an potius :evil: :evil: :evil: ?) :lol: :lol:

Sed incredibilia sunt, quae in Germania fiebant (et fiebunt!!!), et incredibilia effecit Klinsmann. Cum coeperit exercere turmam Germanicam, dixit se certmine mundiali velle vincere - nemo ei credidit. Principio certaminis XV pro centum putabant Germanicos victuros esse; post ludum contra Argentinos iam plus quam L persuasi erant de triumpho Germanico. Formula Certaminis Mundialis: 54*74-1990=2006 - annis 1954, 1974, 1990 obtinuerunt Germanici. Tanta vero est euphoria, ut vix alicuius intersint res politicae - potuerunt duplicare taxationes, nec animadverterent Germanici.
Heri ante ludum contubernalis mea dixit Germanicos victuros esse, aliter enim non fieri posse, quin Italici post cladem Florentinam nos minoris aestimarent. Quaesivi, quid accideret, si tamen vincerent, respondit "Flebo". Post ludum ego: "Flesne nunc?" - "Paene".
Nunc vero curiosisima sum, quid dicant commilitones.

Valete quam optime.


P.S.: Rhumak: Gens Saxonica tam erat ampla, ut nunc tres e sedecim provinciis Fermanicis ab iis nomen tulerunt: Est Saxonia prope limitem Bohemicum, Saxonia Inferior inter montes Hercynios usque ad mare, ab Albe usque ad Amisum flumen, et Saxonia-Anhaltia inter has duas sita. Saxonia-Anhaltia et Saxonia pars fuerunt Germanicae Democraticae Reipublicae.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby soter on Merc 05 Iul, 2006 9.33

Soter Amicis Germanicis et omnibus Sodalibus harpasti lusum amantibus s.d.p.



ITALIA denuo VICTRIX ex harpasti certamine CONTRA GERMANIAM acto discessit !!

Vetus, ceterum, est quod dico (et fatum, quidem, vitari non potest !):

- anno MCMLXX, in Mexico : Italia – Germania = 4 – 3

- anno MCMLXXXII, in Hispania : Italia – Germania = 3 – 1

- anno MMVI, in Germania : Italia – Germania = 2 – 0

:!: :!: :!:

Nonne melius Vobis, Amici Germanici carissimi, via ire, qua Italia Augusta absit ?

At nunc abiciamus ista et relinquamus !!

Amici Italici, nihilominus, magna cum misericordia participes sunt doloris et fletus Amicorum Germanorum, quibus amicissime suadent ut optima iucundissimi suavissimique saporis PIZZA ( minime, quidem, brassicis !) :wink: se consolentur !!!

Nunc, attamen, mihi et omnibus Sodalibus Italicis ardore maximo clamare liceat
« ITALIA VIVAT ! ! ! ».

Valete !

:D

Soter


A. d. III Nonas Iulias a. D. MMVI - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Rhumak on Merc 05 Iul, 2006 10.13

Rhumak Iuliae ceterisq spd

Amice Parthenopaei, ut iam dixi, non sine honore Germani victi sunt, quod factum illis iure permittit rursus rursusque nullo cum timore nobiscum certari viasque nostras percurrere et rursus rursusque profligari :twisted: (iocor...). Praeterea, omnes consentiunt, multo plus delectationis certamina Italiae cum Germania, utracumque vicerit, quam cum aliis cohortibus esse. Et fuit spectacul'augustum. Iovi Capitolino utcumque gratias reddamus patrique Patriae Augusto principi civitatis.
:!: Iulia, terrane tua sub Republica Democratica Germanica fuit? :D
(Nescio enim num et Saxoniam inferiorem in illo verbo "Saxonia", quo uteris cum illam simul Saxonia-Anhaltia ab ea gubernatione gessa esse referas ante murum berolinensem deletum, intellegere debeam).

Vale(te)!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Saltator on Merc 05 Iul, 2006 15.13

Turmae Italianae vehementer gratulor. Nos Australiani adhuc irati sumus quod credimus nos inhoneste ab Italianis victos esse, sed simul gaudemus nos contra victores Certaminis Mundialis (ecquis dissentiet?)aequo Marte per nonaginta minutas pugnasse!

Quod ad me attinet, gaudeo me ad primam partem huius Certaminis Mundialis adfuisse. Credo turmam Australianam a multis laudari ac laudatam esse, et censeo fautores Australianos optime se in Germania gessisse.

Nos anno MMX in Africa Meridiana sine dubio iterum videbitis... 8)

Curate ut valeatis,
Saltator, Sydneiis
a.d.III Non.Iul.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Rhumak on Merc 05 Iul, 2006 18.27

Rhumak Saltatori ceterisq spd

Quantum ad Australiam:
Rigorem nobis concessum immeritum fuisse innegabile est. Expulsionem nobis inpositam immeritam fuisse pariter innegabile est.

Quantum ad certamen insequens:
Nil effor et Capitolinum Patrem oro...

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Merc 05 Iul, 2006 18.37

Iulia Rhumaki salutem.

Certe vobis gaudium fuit certamen inter Italiam Germaniamque... Et mihi aliquid profuit Italicos vixisse; habito enim media urbe, nec tam longum mihi licuit dormire, ut per dimidiam noctem vigilare gaudere celebrare possem. Germania victa multo minus erat strepitus, nec continuo cohortes autocinetarum bucinantes per vias ierunt. Tamen tantam euphoriam, qua omnis terra Germanica capta sit, numquam vidi, qua et ipsa capta sum et ob alios captos cupiverim Germanicos revera certamine mundiali vincere

De provinciis Germanicis quaeso videas http://www.th-o.de/bundeslaender/. Respublica Germanica Democratica fuerunt provinciae Saxonia (Sachsen ), Brandenburgia (Brandenburg), Meclemburgum-Antepomerania (Mecklenburg-Vorpommern), Saxonia-Anhaltia (Sachsen-Anhalt), Thuringia (Thüringen), et dimidia pars Berolini, qua de causa muro divisum est. Aliam speciem praebebat limes inter civitates, et compluria sunt musea, tamen plerisque locis, nisi scivisti ante, vix vides illic olim limitem fuisse.
Mea provincia Saxonia Inferior Germanice Niedersachsen appellatur; urbs mea Gottinga sive G
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 05 Iul, 2006 23.47

Rhumak Iulae ceterisque salutem

ALLORA CE 'NTIGNI!!

(ex hodierna vulgari romana eloquentia:

allora = ergo, igitur
ce = hic, intus (germani pronuntient: "tzsche")
'ntigni = intigni = (italice) "intingi" = (latine) intingis ("gn" gallice pron.)

significatus: es igitur admodum in pericula adeundo pertinax!) :lol:

Videbimus, videbimus :wink:

Mehercle, si tales feminae germanicae sunt, ab amazonibus illis germanicis, de quibus, Favoni, usque loqueris, habemus a quo metuamus!! :)
..... Sed semper mementote Cloeliam...... :)

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Iov 06 Iul, 2006 0.00

Rhumak iterum omnib spd

Alia interpretatio huius dicti romani sic fieri potest

'NTIGNI non ab INTIGNENDO (= INTINGENDO) sed ab SE INTIGNANDO (= OBDVRARE), quod a "TIGNA" (= CAPVT), verbo vulgari romano (= latino hodierno), quod a lingua tuscanica abest (quae lingua italica princeps est, quod scitote plurimas vero Italiam habere linguas, ex quibus unam, tuscanicam ipsam, elegit ut unicam: ceterae sunt latina hodierna, campanica, sicula, sarda etc.). INTIGNARE est igitur "capite in aliquod obstaculum pervicaciter pulsare".
Cum INTIGNERE, praeterquam "intingere" (alqm/d in alqo/a re), etiam "pericula occurrere" romanis (et illis tantum ex Italis) significet, si hoc alio modo dictum interpretamur, ille significatus ei, qui nimis in pericula adeundo pertinax sit, innuens amittitur, et sensus hic manet:
= VSQVE ET PRAETER MODVM TVA CONATA PERFERS.

Valete iterum
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron