De G. Valerii Catulli carmine LI

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De G. Valerii Catulli carmine LI

Emitteby Lucius Umbrius on Mart 15 Mart, 2005 16.24

Lucius Umbrius omnibus s. d.

Salvete, sodales! Nunc legi Catulli carmen LI.
Sed lingua torpet, tenuis sub artus
Flamma demanet, sonitu suopte
Tinginant aures, gemina teguntur
Lumina nocte

Versus illi quam rationem habebant, intelligere non possim.
Quae eo ratio est: gemina lumina?
lumina = (poet.) ocelli
gemina = bini aliquae. Ergo, duo lumina? Sed cur tam difficile versus scriptus est?
Idem de lingua: cur haec torpet?
Gaudebo de eo themate disserere.
Valete!
Idibus Martiis.
Lucius Umbrius
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Ven 11 Mart, 2005 12.43
Location: Mosqua, Ruthenia

Emitteby Iulia on Mart 15 Mart, 2005 17.10

Iulia Lucio Umbrio sal.

Primum totum videamus carmen LI Catulli:

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
vocis in ore,

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte. -

Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.


Hoc carmen, saltem tres strophai primae, conversio est Sapphonis poematis, quod ad se ipsum refert Catullus - inde fortasse difficultates.
Scriptum est in v. 5s. "misero quod omnis / eripit sensus mihi". Id est, quod describitur versibus sequentibus: Non iam potest loqui poeta (Lingua hic significat membrum corporis, non lingua Latina, Anglica, Russica etc.), ardet in corpore, nihil audire nihilque videre potest.
"gemina" grammatice ad "nocte", contextu ad "lumina": gemina lumina = ambo oculi.

Cura ut valeas! :D
Gottingae, Id. Mart.
Last edited by Iulia on Merc 16 Mart, 2005 14.38, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Lucius Umbrius on Mart 15 Mart, 2005 17.20

Lucius Umbrius Iuliae s. d.
Gratias tibi maximas ago, iam intellexi. Pars maxima difficultatis in eo erat, quod non intelligebam linguam partem corporis esse.
Vale!
Idibus Martiis.
Lucius Umbrius
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Ven 11 Mart, 2005 12.43
Location: Mosqua, Ruthenia

Catulli carmen LI

Emitteby Penelope McCarthy on Iov 17 Mart, 2005 13.01

Penelope Lucio Iuliaeque S.P.D.

Optime Iulia Lucio de carmine illo responsit, ut mihi videtur. Attamen id quod Catullus de otio scripsit aliquanto obscurum manet. Cur do otio agitur in his versis? Minime ad rem idoneum mihi videtur. Fortasse de alio opere illatum est? Fortasse partem eiusdem operis perdidimus? Rationes varias inveniamus, etsi vera ratio temporis lapsu abscondita est.
Valete!
Penelope McCarthy
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Merc 16 Mart, 2005 19.38

Emitteby Marcus Favonius on Ven 18 Mart, 2005 0.12

Marcus Penelopae s.
Quod ad Catulli c. LI attinet, haec addenda esse censeo:
vv. 1-12: Catullus imitatur Sapphus versus illos clarissimos φαίνεταί μοι κήνος ίσος θεοίσιν...
vv. 13sqq.: Catulli ipsius sunt verba, eaque necopinata, id est απροσδόκητα. Quibus verbis Catullus animi sui affectum mutari et „otium“, id est amorem, sibi perniciosum esse demonstrat.
Multum quidem distant versus 1-12 a versibus 13sqq., sed Catullo propositum fuisse puto, ut mutato animi affectu etiam carminis exitus necopinatus esset.
Vale. XVI Kal. Apr.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Catulli carmen LI

Emitteby Penelope McCarthy on Sol 20 Mart, 2005 13.20

Penelope Marco salutem plurimam

Gratias tibi ago quod carminis exitus rationem repperisti. Credibile est, sed in ancipite usque sequor. Satis constat Catullum et Licinium in arte poetica ludisse, et ut ita dicam, 'kainotomein': sed an poetae antiquae aliquid addere liceat poetis novis, vel novissimis, nescio. Nonne facilius est credere errorem scriptoris librarii irrepsisse? Illud porro quod graece 'bathos' dicimus Catullus nempe evitare voluisset.

(me paenitet in hac pagina nullas litteras graecas utiles invenisse)

vale!
Penelope McCarthy
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Merc 16 Mart, 2005 19.38

De Catulli c. LI

Emitteby Marcus Favonius on Sol 20 Mart, 2005 19.17

Marcus Penelopae s.p.d.
Equidem, quod ad Catulli c. LI exitum attinet, „facilius (esse)“ nego „credere errorem scriptoris librarii irrepsisse“, idque duabus de causis:
Ac primum quidem Lesbiam (Clodiam) et „puellam divinam“ fuisse constat et „quadrantariam“ (cf. Cic. Cael. 62; Quint. inst. or. 8, 6, 53). Carminis versus 1-12 ad „puellam divinam“, i. e. ad perfectam venustatis muliebris speciem pertinere puto; versibus vero 13sqq. Catullus iam animo id videtur praesagire, quod factum esse ex carmine XI (17sqq.) intellegimus:
„Cum suis vivat valeatque moechis,
Quos simul conplexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium
Ilia rumpens:
Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit velut prati
Ultimi flos, praetereunte postquam
Tactus aratrost
.“
Quid ergo? Catullus Lesbiae amore quidem flagrabat, sed amore vano et futtili. Qua de re carmen LI in duas ab eo partes divisum esse contendo.
Deinde in Sapphus quoque carminis exitu animi affectus mutatus videtur esse: „αλλά πάν τολματόν, επεί κεν ή τά“. Quam ob causam etiam Catullo απροσδόκητον, i.e. rem improvisam atque inopinatam placuisse suspicor.
Ceterum Ezra Pound carminis LI mentionem fecisse dicitur in libro, cui titulus „Spirit of Romance“. Nescio an Pound rei nostrae afferat lumen.
Vale. Dominica Palmarum. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Catulli LI

Emitteby Penelope McCarthy on Sol 20 Mart, 2005 21.24

Penelope Marco s.p.d.

tandem mihi persuasisti Catullum Sapphonis αλλά πάν τολματόν secutum esse potuisse. Nihilominus, audacia quantum ab otio differt! Illam ad amorem necessariam videmus, hoc cum tempus amantibus det, auxilium nullum affert.

Catullo, quod Lesbiam et amavit et odit, pessima verba de ea ignoscemus, non tamen omnino credamus. Verum Cicero causam in eam publice agens omnia mala ei inicere ausus est. M.T.C. ille vel M.C.P. (anglice 'male chauvinist pig') esse videtur, vel victoriae nimis avidus.

Vale!

XIII a.d Kalendis Apr
Penelope McCarthy
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Merc 16 Mart, 2005 19.38

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 24 Mart, 2005 2.47

Omnibus Sodalibus s.p.d. Beatus Bernardus:

Mihi maxime sententias audire de quodam carmnie adhuc placuit. Spero non vobis molestiae futurum esse si de alio carmine quaestionem posuerim. Forte iam bene notum vobis est:

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat.
Nam mellitus erat, suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat.
etc.

Sententiam cuiusque vestrum audire velim de significatione huius carminis metaphorica. Statne passer poetice in loco puellae a Catullo amissae? Lugetne Catullus ipse de amore iam misserime praeterito?

Ut omnes valeatis,

BB
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Mart, 2005 10.22

Mercurius Bernardo ex longo silentio reduci s. d.

Salve amice! Maxime gaudeo, quod in forum nostrum reversus es! Quid novi in Statibus Unitis? Ceterum, quod ad carmen illud Catullianum attinet, quid ille passer significet, opinionem novi multo profaniorem... :oops: Vale. Posonii, pridie Parasceve, A. D. MMV. :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De passere

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Mart, 2005 12.38

Marcus Bernardo Mercurioque s.
De passere (Catull. c. 2 et 3) quam paucissimis haec:
Passer ceteris avibus maxima vi generandi, i.e. fecunditate excellit libidinibusque obnoxius putatur: qua de causa avis est Veneris sacra (cf. passer Graece: Στρουθίον, meretricis nomen). Passere igitur amor libidinosus sive vita libidini dedita significatur. Ceterum tibi, mi Mercuri, assentior... :idea:
Ut finem faciam: operae pretium est legere Ov. am. 2, 6, quo carmine Ovidius Catullum imitari videtur:
„Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
occidit -- exequias ite frequenter, aves!
ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
et rigido teneras ungue notate genas;
horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
pro longa resonent carmina vestra tuba!
........“.

Valete. IX K. Apr.
:)
Last edited by Marcus Favonius on Iov 24 Mart, 2005 23.02, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Mart, 2005 14.25

M. Favonius sodalibus s.
Ecce elogium sepulcri caniculae, cui nomen erat Myiae (Graece myia: musca). Nonne admonemur de Catulli c. III? :lol: :lol:
Quam dulcis fuit ista, quam benigna,
quae cum viveret, in sinu iacebat
somni conscia semper et cubilis,
o factum male, Myia, quod peristi!
latrares modo, siquis adcubaret
rivalis dominae licentiosa.
o factum male, Myia, quod peristi!
altum iam tenet insciam sepulcrum
nec sevire potes nec insilire
nec blandis mihi morsibus renides.

(CIL, id est Corpus Inscriptionum Latinarum XIII 488).
Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

de passere Lesbiae

Emitteby Penelope McCarthy on Iov 24 Mart, 2005 15.20

Penelope sodalibus omnibus s.

gratias vobis omnibus ago quod carmina alia conferistis. nam lumen rei addicit.
quo mente eques Philippus Sidneius carmen de passere accepisset protinus hoc legendo videatis:-

Good brother Philip, I have borne you long;
. . . . .
I bare (with Envie) yet I bare your song
When in her necke you did Love ditties peepe;
Nay - more fool I - oft suffered you to sleepe
In Lillies' neast [nido] where Love's self lies along
. . . . .
But must you needs with those lips billing be,
And through those lips drinke Nectar from that toong? [de illius lingua]

Leave that, sir Phip, least [ne] off your neck be wroong! (tordeatur]

Sonnet 83. Astrophel and Stella pub. 1591, sed antea scriptum.

salvete! :) :) :)
Penelope McCarthy
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Merc 16 Mart, 2005 19.38

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Mart, 2005 17.35

Marcus Penelopae s.d.p.
„... sir Phip ...“: Quam ingeniose festive facete Sidney passeris pipationi aptavit vocem! :lol: :lol: Talem onomatopoeiam Latine fieri ausim negare.
Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 24 Mart, 2005 19.47

Sapientissimis Marco, Mercurio, Penelopeque sal. B. Bernardus:

Quo cum studio me in foro reversum acceperitis clare de responsiis vestris quam celerrime datis conspicitur; quapropter gratias vobis ago. Vobis de carmine III rogaveram propter laborem a me nuper susceptum quo cogam variarum carmina linguarum de amore amisso. Poeta Goethe, exempli gratia, "N
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron