Quaestio de Fastis

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quaestio de Fastis

Emitteby Lucus Eques on Mart 30 Aug, 2005 2.22

Lūcus Eques sodālibus Forī omnibus s. d.

Nondum bene intellegō quōmodo Rōmānī ueterēs nostrī fastōs suōs numerāuerint. Hodiē exemplī gratiā "ante diem quartum kalendās Septembrēs" dīcitur (Aug. 29 ab ratiōne huius aetātis). Nōnne autem hodiē diēs tertius tantum est ante prīmum diem mēnsis Septembris? Cūr hodiē "quartum" nōminātur ā mē nōn intellegitur. Fastōs Rōmānōs sciō ante Caesarem Lūnāriōs fuisse, neque cēnsēbant Rōmānī diem esse ambitum ūniuersum orbis terrārum, immō uērō "diēs" Rōmānus sit melius ab sōlis ortū ūsque ad occāsum, credō; fortasse igitur hodiē est ūnus ex quattuor circulīs sōlis priusquam nox kalendārum uēnerit.

Ergō is diēs uērā significātiōne prīmī Septembris nōn erunt kalendae, uērum cum sōl uiam per caelum aget diēs erit ante ipsam noctem, quae erunt uērae kalendae Septembrēs. Intellegitisne quid dīcere uolō? Nōnne cōnfundit? Cūr igitur Aug. 31 "prīdiē" appellētur? cum diēs ante kalendās Septembrēs sit is uērus diēs prīmī Septembris.

Mē confundit. Quis mē iuuā, amābō.

Valētōte.
Kintnersuīllae a. d. IV kal. Sept. a. V. c. MMDCCLVIII uel a. D. MMV.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Marcus Favonius on Mart 30 Aug, 2005 19.16

M. Favonius Luco Equiti s.d.p.
Rem difficilem esse nego. Ecce numerandi modus:
A Kalendis Nonis Idibus, qui dies in numerando primi sunt, retro eundum est.
Kalendae: dies primus;
Nonae: dies septimus (Martii Maii Iulii Octobris -> „m-il-m-o“ = „milmo“); dies quintus (ceterorum mensium); dies „nonus“ ante Idus.
Idus: dies quintus decimus (Martii Maii Iulii Octobris); dies tertius decimus (ceterorum mensium);
---------------------------------
Ut exemplis utar:
---------------------------------
IV: die 29 m. Augusti --- quarto (die ante) Kalendas Septembres / IV Kal. Sep.
sive – odine verborum mutato –
ante diem quartum Kalendas Septembres / a. d. IV Kal. Sep.
III: die 30 m. Augusti --- tertio (die ante) Kalendas Septembres / III Kal. Sep.
sive
ante diem tertium Kalendas Septembres / a. d. III Kal. Sep.
II: die 31 m. Augusti --- pridie Kalendas Septembres / pr. Kal. Sep.
I: die 1 m. Septembris --- Kalendis Septembribus / Kal. Sep.
----------------------------------
VII: die 9 m. Iulii --- VII Idus Iulias / a. d. VII Id. Iul.
VI: die 10 m. Iulii --- VI Id. Iul. / a. d. VI Id. Iul.
etc.
III: die 13 m. Iulii --- III Id. Iul. / a. d. III Id. Iul
II: die 14 m. Iulii --- pridie Id. Iul. / pr. Id. Iul.
I : die 15 m. Iulii --- Idibus Iuliis / Id. Iul.
------------------------------------
V: die 9 m. Augusti --- V Idus Augustas / a. d. V Id. Aug.
IV: die 10 m. Augusti --- IV Id. Aug. / a. d. IV Id. Aug.
III: die 11 m. Augusti --- III Id. Aug. / a. d. III Id. Aug.
II: die 12 m. Augusti --- pridie Idus Augustas / pr. Id. Aug.
I: die 13 m. Augusti --- Idibus Augustis / Id. Aug.
-----------------------------------
Quod vero ad „diem Romanum“ attinet, lege quaeso, quid Aulus Gellius in tertio Noctium Atticarum scripserit (cap. II):
M. Varro in libro rerum humanarum, quem de diebus scripsit: "homines", inquit "qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur." Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post eam noctem diluxerit. [...] Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur.
Carpe diem! :lol:
III K. Sept. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Merc 31 Aug, 2005 5.14

Lūcus M. Fauōniō p. s. d.

Sed sēnsum nōn habet. Quōmodo Rōmānī suōs numerārent fastōs quidem intellegō, sed cūr nesciō. Rēs est numerandī, simplicis. Hodiē (Aug. 30) est a. d. III kal. Sept., nōnne? Ergō, crās, quamquam "prīdiē" appellātur, a. d. II quoque kal. Sept. esse debet. Ac sī magis numerāmus, Sept. 1 inuenīmus a. d. I kal. Sept. esse. Is diēs igitur, prius noctem illam quae eundem diem sequitur, nōmen "kalendās" accipit ab ipsāmet nocte. Itaque, ille "[prī]diēs" significāre "diem fīxam" opus est, nōn modo sōlis tempus ad lūcendum sed simul noctem ac diem, cum "ante diem" idem nōn possit — sī logō adhaerēmus.

Cūrā ut ualeās.
Kintnersuīllae a. d. III kal. Sept.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby pa3conscripti on Sat 30 Sep, 2006 0.41

librum vidi in bibliotheca nuper nomine "greek and roman number systems," vel sim... si tempus habeo (et si memini!), peracutius nomen tibi mox traham.
pa3conscripti
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sat 30 Sep, 2006 0.18


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron