Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 14.42

Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Markus Stachon | 16.07.2003 - 00:10 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Stachonius omnibus magistris linguae Latinae huius colloquii salutem dicit
Vidi vos multas magnas sententias difficiles facere. Ego discipulus non comprehendo omnia, modo partes epistularum, ex quibus confacio rationem partium non comprehensorum.
Nunc mihi rogandum est: Potestisne scribere legereque Latine quasi esset lingua materna vestra aut estne vobis meditandum de sententiis?
Et scitisne omnia verba, quae utimini aut suntne vobis quaerenda in libro interpretationis?

Modo id scire volo, si magistri Latinae in universitate possunt uti illam linguam sine problematibus.

Valete


RE: Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Markus Stachon | 16.07.2003 - 00:31 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ignoscite mihi. Oblitus sum r in titulo, quod machina mea computatricis lentissima hodie est neque facit quod eam facere volo.




RE: Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis | 16.07.2003 - 02:23 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
salve Marce,
quaeris,num in scribendo lingua Latina quasi sermone patrio uti possimus. licet sint,quibus spatio deliberandi non opus sit ad sententias suas eleganter dicendas. quorum egoquidem perpaucos exstare puto. nam multum interest, sermone nudo quis ac verbis siccis ea,de quibus cogitat, in Latinum convertit an sermone ac stylo quodammodo Ciceroniano. quod ad me attinet, ego quidem libenter confiteor me interdum in verbis eligendis morari, praesertim cum non scientia eorum, at certe exercitatio quaedam mihi desit.


RE: Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 16.07.2003 - 22:15 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén Marco Stachonio s.p.d.
Quaeris a participibus huius colloquii, utrum nobis Latine scribentibus meditandum sit, quo modo ea, quae dicere volumus, optime exprimamus. Quod ad me attinet, responsum a re tractanda dependet. Interdum statim scio, quid scribam, interdum autem diligenter considerare debeo, quibus verbis utar et qua ratione periodos construam, quo certius omnia a me dicta ab aliis recte intellegantur. Nemini nostrum Latinitas est lingua materna, sed assiduo studio scribendi paullatim efficere possumus, ut consuetudo fiat quasi altera natura. Mihi saepe cum memet ipso aemulatio quaedam oritur, quo modo res melius Latine exprimam. Idem tibi quoque commendo; mox animadvertes stilum tuum in dies celerius et expeditius currere. Dixisti in epistulis "magistrorum" locos esse difficiles intellectu ac nonnullarum epistularum te partem tantummodo comprehendisse. Si qui loci meorum nuntiorum obscuri tibi videntur, ne dubitaveris interrogare, quid iis locis dicere voluerim; libenter tibi respondens res simplicius explicare conabor. Vale!


RE: Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Gastón | 30.07.2003 - 16:21 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete Omnes!

Difficile est mihi linguae Latinae in alteram naturam convertere. Saepe de modo verborum dubito. e.g.: Non intellego cur verbum "ignoratur" indicativo modo scriptum est in nuntio "Saddamum adhuc esse in Iraquia".

In similibus sententiis hispane loquentes coniunctivum modum utimur.

Ignoscite mihi quod lingua "macarronica" scribo (scribam???)

Valete!


RE: Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Jochen Lückoff | 30.07.2003 - 18:44 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salve Marce!
Temporibus prioribus discipuli in gymnasiis verba germanica in sermonem Latinum convertere didicerunt. Eo autem ipso facultas Latine scribendi iis fuit. In novis scholae Latinis libris gemanica-latino exercitia omnino desunt;id maxime dolendum est, quod ea de causa ex fere triginta annis scientia linguae Latinae apud discipulos continuo deminuitur.Te quoque verisimile germanicam-latino translationem in gymnasio non iam didicisse puto.
Vale!



RE: Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Elpizon ® | 30.07.2003 - 23:29 | 6 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salve Jochen!

Et ego valde id doleo, quod in gymnasio lingua Latina uti numquam didici. Est multo enim facilius opera nostra lingua composita intellegere, si quis ea uti potest, etiamsi tamquam abutens.

Vale!


Estne vobis meditandum...?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 03.08.2003 - 12:49 | 7 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salve, Gaston!
Miraris, cur in enuntiato secundario 'Quamdiu sors Saddami ignoratur' modus indicativus adhibeatur. Hoc in Latinitate omnino normale est; in plurimis enuntiatis secundariis temporalibus indicativus adhiberi solet, nisi in iis simul e.g. causalis vel finalis vel concessiva vis latet aut de oratione obliqua agitur. Coniunctio 'quamdiu' nonnisi tempus indicat; futurum quidem tempus praesentis loco adhiberi possit ('Quamdiu sors Saddami ignorabitur, difficile erit tranquillitatem in Iraquia restituere'), sed non coniunctivus. Si omnis haec periodus in oratione obliqua collocetur, ut indicetur e.g. de incerta tantum fama agi, sicut in titulo nuntii 'Saddamum usque esse in Iraquia', res ita exprimi possit: "(Vulgo creditur,) quamdiu sors Saddami ignoretur, difficile esse/fore tranquillitatem...restituere".
Quae supra scripta sunt, de iis etiam ideo disserui, quod ipse nuper linguae Hispanicae discendae studio captus idem problema animadverti, sed contra, ac tu, Hispanicum usum syntacticum miratus. Nunc credo me scire, si periodum "Cum Saddam deprehensus erit, tranquillitas restitui poterit" Hispanice reddere velimus, in periodo Hispanica pro futuro exacto Latino 'deprehensus erit' subiunctivum esse ponendum ('Cuando Sadam haya sido detenido, sera posible restablecer la paz'). Recte iudico? - Te optime valere iubet ERICUS PALMEN.


RE: Estne vobis meditandum cum scibitis Latine?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Gastón | 03.08.2003 - 19:09 | 8 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Gastón, Erico Palmen s.p.d.

Plurimas gratias tibi ago pro tua sanissima responsione. Hanc persignaturus sum in mea computatrice ad futuram dubitationem eximendam .

Mihi stulte persuasi relationem causae habere.

Certe in tuo exemplo subiunctuvum pro indicativo uti oportet.

Iterum gratias multas!!! Vale!
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron