De stilo

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De stilo

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sol 31 Mai, 2009 17.39

L. Amadeus omnibus sal.

A vobis inquirere volebam, quomodo melius meum stilum in scribendo colam. Satis scitur me nonnulla menda facio in nuntiis scribendis, qui legi possunt apud ScorpioMartianus.com (exempli gratia, recentissime scripsi "exoplanetas ... inventi iri" cum dicendum esset "exoplanetas ... inventos iri" — me pudet quod hoc scripsi!). Sed his errorculis praeteritis, de stilo quo utor rogandum mihi est.

Numquam enim mihi fuit magister qui artem scribendi Latine mihi docuerit — ut puta in schola superiore (vel lycaeo) nobis discipilis fuit ut disceremur Anglice bene scribere, ac insolita nostra in scribendo frequens emendavit. Id est, colloqualiter scribere possum, sed dictionem meam, selectionem verborum synonymorumque quae in scribendo adhibeo, rudem incultamque censeo.

Quomodo melius scribam? Prorsus nescio, utrum modus quo Latine scribo insolitus sit an bonus. Si vos, amici, qui annis permultis assidue Latine studuistis, me monere atque consulere possitis de quibus in ScorpioMartianus.com aut in hoc foro scripserim, laetissimus gratias agam.

Satium contentus sum me Latine communicare — nunc volo criticam constructivam!

Gratias quam maximas! Valete.

Post Valedictionem: Estne liber velut hic ( http://www.amazon.com/Heres-How-Write-Well-2nd/dp/0205337333 ) quo docetur Latine bene scribere?
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron