Elessar omnibus salutem dicit
http://spaces.msn.com/members/tadwelessar/
Heri hanc pelliculam vidi, qua anglice Life of Brian inscribitur. Profecto pulcherrimam esse puto, nam irridet quod irridere difficillimum est: religiones. Quam ob rem, cum in Britannia anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono (1979) factus fuisset, in Italiam pervenit post duodecim annos, quod Vaticanum repugnavit quominus converteretur et vulgaretur.
Narratio historiae fidelissima est, minime heroica vel fabulosa, ut multae aliae pelliculae de illlo tempore, et satira iocundissima.
Partes summi ingenii sunt: res lapidationis, res inscriptionis "Romanes eunt domus", Pontius Pilatus amicusque eius. Haec cogitans, semper usque ad lacrimas rideo.
Sed etiam consilia sunt. In controversiam vocatur populi mos alicuius consuetudines sententiasque sequendi, atque fanaticus furor religiosus.
"Quisque cogitare debet suo cerebro!"
"Ita! Cogitare debemus nostro cerebro!"
Vidistisne hanc pelliculam? Quid de ea censetis?
Curate ut Valeatis
TADW_Elessar