De moribus in mundo

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De moribus in mundo

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 09 Nov, 2006 17.12

Mucius omnibus salutem plurimam

Hunc forum condidi, sodales, ut quisque qui de suae regionis nationisue moribus loqui uelit, id facere possit.
Hoc modo cognoscere poterimus penitius quo pacto uita degatur in aliis partibus mundi, et certiores fieri de ludiis et condicionibus peregrinis.

Agite dum, de uestra patria eiusque moribus -si uoltis- loquamini! :D

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 09 Nov, 2006 22.30

Novum thema: optime abs te, Muci, excogitatum!

Initium mhi liceat facere! Quam paucissimis enim explicare velim, quomodo in Rhenania inferiore pervigilium Sancti Martini celebretur (IV Id. Nov., Nov 10).

Apud Sulpicium Severum in „Vita S. Martini episcopi et confessoris“ hoc scriptum legimus (c. 2, 1s. et 3, 1-4):

Igitur Martinus Sabaria*) Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini**) altus est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen. pater eius miles primum, post tribunus militum fuit. ipse armatam militiam in adulescentia secutus inter scolares alas sub rege Constantio, deinde sub Iuliano Caesare militavit: non tamen sponte, quia a primis fere annis divinam potius servitutem sacra illustris pueri spiravit infantia. [...]
Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret, obvium habet in porta Ambianensium civitatis***) pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellegit vir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari. quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu videretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes vestire pauperem sine sui nuditate potuissent. nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum. intueri diligentissime Dominum vestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hic me veste contexit. vere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse vestitum...


S. Martini ut memoria maneat, IV Idus Novembres primo vespere in Rhenania inferiore pompa puerorum puellarumque, qui lanternas a se ipsis accurate factas prae se gerunt, per oppidi vias vicosque ducitur, idque ipso duce S. Martino vestitu militari ornato equoque nobili insidente. Qua pompa dimissa pueri puellaeque circa domos stipem solent rogare.

:D
-------------------------------
*) Szombathely, oppidum Hungaricum.

**) Pavia, oppidum Italicum.

***) Amiens, oppidum Gallicum.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Ambrosius

Emitteby Phlebas on Ven 08 Dec, 2006 1.10

Phlebas sodalibus salutem

Hodie Mediolani Sanctum Ambrosium celebramus.

Magister Augustini, vir doctus, politicus audax, sapientissime rexit auxitque Ecclesiam Mediolanensem.

Augustinus sermones Ambrosii dicit conversionis suae instrumenta:

Et veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipe frumenti tui et laetitiam olei et sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer.


Et Landulphus dicit:

... ; sic beatus magister et doctor Ambrosius inter ceteros doctores eximius, ecclesiam Dei prout Deus per clementiam suam atque sanctum Spiritum ipsam sibi concessit et permisit, omninbus modis atque omni conamine, die ac nocte meditando scribendo legendo praedicando exaltavit et mirifice decoratam ornavit.

Valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 12 Dec, 2006 22.13

Saluete omnes sodales!

Haec nox, illa inter XII et XIII diem decembris, est in Italia septemptrionali nox sanctae Luciae!
Mos est eam uenire et muneribus donare pueros, qui bene se gesserunt neque malum ullum facinus commiserunt. Ita omnes pueri, qui mereant, cras inuenient primo mane dona a sancta Lucia.
Fama est eam caecam esse, sic aduenire supra asinum ferunt. Sed quid pueri faciunt ut gratiam reddant donatrici? Nocte praeparant super mensam domi poculum lacte impletum, et ponunt prope id multa crustula, ut sancta Lucia longo itinere defatigata paullulum refociletur. Atque postero die, testimonium eius aduentus, omnia crustula desunt et lac potatus est!

Hic in Italia septemptrionali multum uiget mos sanctae Luciae, qua re quando primum adueni huc (nam ego non ingenuus huius loci, sed natus sum in Etruria, in urbe Massa) ualde miratus sum; nam hic prope tamquam "Babbo Natale" (Sanctus Niccolaus) illa colitur, sed ego numquam, priusquam huc migraui, eius mentionem audiui. Massae et in Etruria magis celebramus "Befana", in die festo aduentus regum magorum, quae in septemptrione paullulum neglegitur... Ceterum pueri non debent inter dona natare! :lol:

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Andreas Filius on Mart 30 Ian, 2007 6.35

Andreas Filius omnibus s. d.
Carnavale

Possibiliter jam Aegipto in Antiqua sit carnavalis initium. Agricolae Rivi in margine Melonis abhinc sexaginta saeculis bonas fruges solebant commmemorare, circum ignem saltantes deam Isidem adorabant.
Posterius cum ritu sexus potionesque a graecis admixti sunt, tandem Romae carnavale tantum prioratum in romanis accepit ut diebus festis famuli liberarentur, scholae tribunaliaque clauderentur. Haec eventa denominabantur Saturnalia ac Bacchanalia. Interea Saturnaliorum diebus carra navali erant, fortasse de fusione carro + navali veniat verbum carnaval, ubi mulieres denudatae super praedicta carra allegorica saltabant.
Quanquam cum adventu culturae judaicae cristianae Saturnalia et Bacchanalia damnantur, tamen Papa Paulus II saeculo XV corrigens eventus palam palatio suo carnavale manufactum, ordinatum et sine sexu permittit.
In Brasiliam mos festus a Portugallicis Insulae Madeirae, Accipitrinarum, Promontorii Viridis allatus est, qui in principio Entrudo (Introitus) vocatus est, erant joci, excursiones insanas, jactus liquaminis farinae et aquae cum citreo. Anno millesimo septingentesimo vicesimo tertio certamina confectionis chartae conffeti et cylindri anguini serpentina apparent.
In quaque Brasiliae parte nomen diuturnitatemque dissimilia esse possunt. En aliquae regiones et sua nomina postvenietes:
[color=blue]Fortaleza, Fornatal; Natal, Carnatal; João Pessoa, Micaroa; Campina Grande, Micarand
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

De moribus in mundo

Emitteby Ericus Palmén on Merc 31 Ian, 2007 23.00

Ericus Palmén Andreae filio s.d.p.
Complura nova ad â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Andreas Filius on Iov 01 Feb, 2007 5.51

Andreas Filius Erico Palmen salutem d.

Ago tibi gratias pro accretione cognitionis de verborum origine.
Etiam alteram explanationem inter meos municipes audivi.
carne (caro) + total (plenitudo)
Vale quam optime.
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 02 Feb, 2007 18.42

M. Favonius Ursinus sodalibus honoratissimis sal.

Etiam Coloniae Agrippinae, in patria mea, dies festi celebrantur, qui lingua Theodisca Karneval*), Agrippinensi Fastelovend (< Vast-avent = Vigilia Capitis ieiunii) appellantur.
Ecce dierum festorum ordo:
Die Iovis, id est septimo die, ante Feriam quartam Cinerum mulieres virginesque Agrippinenses vestibus mutatis in Forum Vetus conveniunt, ut rerum potiantur. Vae miseris viris, qui in earum manus perveniunt...!
Insequenti die Lunae, cui ab Agrippinensibus nomen inditum est Ruusemondag (Theodisce: Rosenmontag**), viis plateisque ingenti spectatorum numero repletis pompa amplissima mediam per urbem ducitur. Conspiciuntur permulti carri facetissime ornati, qui a carris navalibus traduntur orti esse; incedunt ioca agentes permulti pedites equitesque vestibus splendidissimis induti; personat tibiarum tubarumque cantu tota urbs. Omnium vero oculi convertuntur ad tres personas, quibus illis diebus summa delata est imperii. Tres sunt viri, quorum unus Princeps carnavalis, alter quamvis sit vir, Virgo, tertius Agricola appellatur. Virgo vel potius virago nihil aliud est nisi urbs Colonia Agrippina humana specie induta, qua de causa corona ei imposita est muralis. Agricola cum custos sit urbis, claves portarum cingulo gestat. Ingens eius galerus longissimis pennis pavoninis decoratus est (imagines ex rete extrahi possunt). Quo munere fungatur Princeps, supervacaneum est explicare, sed cum primas agat partes, carro eius magnifico pompa clauditur.------
Feria quarta Cinerum strepitu tumultuque finito Agrippinenses quieti se dant --- ut crapulam edormiant atque exhalent. "Recordare, quia cinis es et in cinerem reverteris." Quibus verbis usus sacerdos in hominis catholici fronte parvam crucem cineream imprimit.

Optime valete.

IV Non Feb. Ex Rhenania inferiore.

-----------------------------------------
*) Quod ad etymon originemque vocis „Karneval“ attinet, operae pretium est inspicere etiam http://www.etimo.it/?term=CARNEVALE&find=Cerca.

**) feria secunda rosarum? feria secunda furiosa? Theodisce „rasen“ ~ furere.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Andreas Filius on Mart 06 Mart, 2007 5.45

Andreas Filius omnibus s. d.

Praeteritis temporibus, Comes Mucius a me quaesivit plura de carnevali meae regionis.
Primo, ad denominandum "Carnavale", carnevale brasiliense permissione a vobis (praecipue italicis, dominis verbi) postulo.
Id facio non propter quamvis speciem arrogantiae, sed propter conceptus differentiam.
Textu sodalis Marci F. U. vidi carneval europeum religiosius sub potestate catolica fuisse. Carnavale brasiliense autem paganius est nam potestatem culturae africanae pertulit et quandoquidem Sarturni reverentia non est, "Saturnalia" ei vocandum non est.
Secundo, in mea civitate haud differens dictu:
- Custos a iuvene traficante (quindecim annorum) occisus est.
http://www.bomdiasorocaba.com.br/index. ... &mat=65001
- Corpora prostituuntur.
- Pretia tributorum ut aquae, iptu (tributum super aream urbanam),aliaque opportune augentur.
Hic in mea urbe raptus moemento ludambulorum non est, fortasse eius penuria quantitatis sit.

Avete sodales et curate cum mediis comunicationis
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron