Itineraria

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De urbe Gorlicio

Emitteby Marcus Favonius on Ven 14 Apr, 2006 16.11

M. Favonius sodalibus sal.
His diebus visi Gorlicium (*), urbem superioris Lusatiae famosissimam, quae Nissam attingit fluvium, qui Germanos a Polonis dividit. Excellit urbs plurimis aedibus tanta arte diligentiaque refectis atque restitutis, ut temporibus longe praeteritis vita reddita esse videatur. Ceterum saeculo XV senatus populusque Gorlicensis loca sacra, quae Hierosolymis reperiuntur, imitando facienda curavit: Gethsemani, Golgotha, Sacrum Sepulchrum. Gorlicii anno MDCXXIV mortuus et sepultus est Iacobus B
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 30 Apr, 2006 20.34

Iulia omnibus sodalibus sal.

Denique detempore meo Americano narram:

------- Caput Primum: Iter -------

E domo exii pridie Nonas Februarias, ut aeronavi ex Francoforto in Urbem Caritatis Fraternalis sive Philadelphiam veherer, ubi amici me exspectaverunt. Iam in itinere autem quandam incurri in difficultatem, nam nescioqua de causa non inveni sarcinas meas in aeroporto Philadelphiensi. Aliquod tempus exspectavi, tunc officialem rogavi, qui mihi monstravit, ubi Lufthansa sarcinas non recuperatas servaret. Qui locus - scilicet hora sexta sive duodevicesima - iam clausus erat. Ergo mihi persuasit, ut amicos quaererem. Cum autem eos quaesitum ieram, coniuges vidi loquentes de eodem meo volatu et cum sarcinis; quos ergo sarcinis carens allocuta sum: Quaesiverunt, quo itura essem, respondi Newarkiam Delawariae. "Reverane?", inquit ibi uxor; "nos enim Newarkiae vivimus; maritus professor est matheseos Universitatis Delawariae." - "Quid? ipsa studiosa sum matheseos, et Newarkiam eo, ut ibi aliquas hebdomades studeam!" Eodem puncto temporis decreverunt me adiuvare: Mecum per omnem aeroportum ierunt et ubique tam pertinaciter quaesiverunt, ut in fine habuerim sarcinas. Tunc cum iis ad exitum ii, ubi Ioachim amicum iam sollicitum invenimus; qui ipse professor emeritus Delawariensis, etsi non mathematicus, tamen illum adiutorem meum noverat.
Revertimus ad domum eius, ubi et ipse et Martha uxor me quasi filiam receperunt. Post cenam fessa dormitum ii, et, quod itineribus versus occidentem fieri solet, die proximo, id est Nonis Februariis, mature surrexi. Felix eram, quod et Ioachim maturissime solet surgere, ut non sola eram. Itaque - dies fuit Solis nec mihi erat, qud illa hora facerem - iam hora octava in ecclesiam iimus. In ecclesia enim Lutherana, quo ire solent, bis habent sacra, primum hora octava, deinde quartam partem ante horam undecimam. Placuerunt mihi sacra, quamvis paullum differant a sacris Lutheranis Germaniae. Ceterum placidissimum habui diem Solis.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Caput secundum: universitas

Emitteby Iulia on Sol 30 Apr, 2006 21.10

Iulia sodalibus salutem.

------- Caput Secundum: Universitas -------

Die Lunae autem permulta nova inveni. Nam Ioachim mihi monstravit campum Universitatis, docuitque, ubi aedes sint, in quibus res mathematicae docentur, necnon aliquos adiimus professores. Forte incurrimus in amicum meum ex aeroportu, qui me invitavit, ut in cursum eius venirem, et qui effecit, ut status mihi attribueretur studentis graduatae: praesidi sturiorum graduatorum me introducit, qui cum secretaria graduatorum proprium mihi anno secundo studiosae ut aliis graduatis dedit cubiculum. Tali honore Germania non dignatura sum ante quam duos saltem plus annos studuerim... Diebus sequentibus etam accessum ad computatrum adepta sum.
Ceterum, quod domus Ioachim Marthaeque longius ab universitate abest, quam ut ambulari possit, alium mihi locum invenerant, ubi in hebdomade vivere possim: domus professoris emeriti biologiae et uxoris quinque minutos ab aedibus mathematicorum abest. Quo res meas pertulimus, et ea nocte iam ibi dormui.
In universitate quattuor intereram cursibus: Historia matheseos, optimatio (=optimization (angl.), Optimierung (germ.)), analysis et combinatorice. Cursus autem amici ex aeroporte nimis difficilis erat, quod fundamenta non habui. Quem professorem cum uxori una cum Ioachim Marthaque aliquo vespere cenatum invitavi, ut ita gratas eis agerem.
Clarissime apparuit magistrum historiae matheseos non multa nosse de antiquitate; e. g. verbum Graecum 'stadia' etiam in singulari putabat esse 'stadia', ceterum, ex eo quod novit Plutarchem comparasse Caesarem cum Alexandro, putabat eos contemporarios fuisse. (!)
Quid attinet ad linguas alienas, animadverti aliquem esse numerum verborum nominumque Francogallicorum in lingua Anglica, quorum autem audiendo ne singulum quidem intellegi; solum ubi aliquid scriptum vidi, verbos Francogallicos recognovi. Tam sonitu et pronunciacione dissimiles inter se sunt hae linguae. Ceterum nullas habui difficultates de lingua Anglica.
Sed a re aberro. In curso historiae matheseos studiosi ipsi de rebus referre debuerunt, quo nonnumquam multa nova didici.
In cursu de optimando fundamenta didicimus illius partis matheseos, quae in oeconomia adhibetur; pleraque autem similia erant iis rebus, quas iam Gottingae didiceram. Etiam in cursu de Analysi erant, quae iam noverim; facilior mihi videbatur cursu meo analyseos Gottingensi, tamen, cum de genere integralium mihi adhuc ignoto locuti simus, aliquid extrahere potui.
Mihi videtur aliquid interesse inter rationes docendi Gottingae et Delawariae: Gottingae maxima pars cursus est in exercitationibus, id est, in problematibus domi solvendis, nec lectiones tales sunt, ut omnes omnia intellegant, immo satis raro accidit, ut dicere possim me omnem singulam sententiam intellexisse; intellego exercitationes solvendo. Illic lectiones sunt magis intelligibiles, et pauciores habent exercitationes. Ita fieri potuit, ut quattuor cursus non nimii mihi viderentur, cum hic semestro praeterito quattuor cursuum mathematicorum physicorumque unum abicere debuerim, ut ceteros facere possem.
Cursus autem combinatoricus maxime mihi placuit: Tam ingeniosa mihi videbantur proposita, ut ex omni classi laetissima exirem. Alicubi audivi aliquam mathematicum dixisse deductiones mathenmaticas tales esse, ut legenti in animo applaudenda essent: ita deductiones in cursu combinatorico applausi.

Ita die Luna usque ad diem Venerem apud biologum vixi et universitatem adii, finibus autem hebdomadis ad Ioachiam ac Martham ii, qui mecum itinera varia in regionem fecerunt; de quibus itineribus aliis capitibus aliisque diebus narrabo.

Haec hactenus. Valete quam optime.
Gottingae, pr. Kal. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

longo itinere confecto

Emitteby Phlebas on Sat 02 Sep, 2006 17.57

Phlebas sodales salutat

Longo itinere confecto ad solacium colloquiquis nostris revenio, sodales spectatissimi.

Cum parva societate e portu Lunae solvimus et vela fecimus; zepyro spirante, media nocte die secundo aqua Tiberis recepit salsam carinam defatigatosque nautas. Ingressus Tiberis (Fiumara Grande italice nuncupatur), media nocte, luna plena, mihi valde commovit: mihi venit in mentem locum illum Vergilii:

Flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat et laetus fluvio succedit opaco.


Uno die Pandatariam attigimus et antiquum portum romanum ubi invenire potes vestigia tabernae.

Deinde vela solvimus Carthaginem petentes; cursus fleximus causa venti et die secundo, ubi illuxit, Aegates conspeximus. Mutato vento mutatoque curso, die tertio, quarta vigilia noctis, insulae Carthaginienses nos receperunt et portus Carthaginis.

Terram Phoenicium visitavimus et pulcherrima vestigia Romani imperii: Carthago, Bulla Regia, Dougga.

Portum Kelibia nuncupatum cepimus, ubi piscatores naves ligneas deducunt et alta, antiqua moenia pontum spectant.

Kelibia liquimus et ventus borea Cossyram attigimus, ubi invenire potes fontes subterraneos foetidorum vaporum ... et vinum persuavem.

Cossyra relicta, Aegates attigimus die 15 mensis Augusti: illa nocte, more maiorum, naves piscatorum portum linquunt simulacrum Virginis Mariae vehentes orantesque: mirabile visu. Aegates illae, ubi navalis proelio confecto, Phoenices debellati, Romani finem posuerunt primo bello punico.

Contra Lilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti virtute Romanorum. (…) Pugnatum est VI Idus Martias. Statim pacem Carthaginienses petiverunt tributaque est his pax.

Ventos contrarios nobis longam moram in Drepana imposuerunt. Immo donaverunt: Drepana sicut falx pelagum scindet et exornata est multis et pulchris monumentis. Altum Erycem visitavimus et arcem: spectare potes Drepanam, Aegates et theatrum victoriae romanorum.

Drepana relicta, pagum piscatorum nos contulimus, italice nuncupatum San Vito Lo Capo, alta sub rupe positum, et inde Panormus nos recepit. Ecclesiam Monrealis visitavimus et admiravimus pulcherrima opera tessellata: invenire potes creationem mundi, diluvium, ebrietatem Noae, historiam Abrahamae ...

Sed tempus fugit et pelagus nos urgebat: diem unum morati apud pagum piscatorum Cefalù appellatum antiquaque moenia exornatum, insulas Aeolias petimus.

Nos recepit insula Filicudi italice nuncupata, et parvus pagus piscatorum et summa quies.

Die altero parum tutum portum Hierae petivimus. Insulam pulchram, arborum tectam et male olentem sulphurosi vaporis causa visitavimus.

Postero die mane, subita orta procella, e portu solvimus et civitatem, quae Italice Tropea nuncupatur, attigimus, insuper altam rupem positam, paeclaram cepis. Illic itinere et longa epistula finem habent.

Valete quam optume
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Ericus Palmén on Sol 03 Sep, 2006 10.09

Ericus Palmén Rhumaki necnon ceteris sodalibus s.d.p.
Tibi, Rhumak, gratias ago pro nuntio, quem sub titulo ’Labor pro lingua Latina’ ante iter meum Pragense misisti (5471 / 28.7.2006) et in quo mihi commendasti, ut, cum Pragam pervenissem, primum consisterem in foro Stanislaw et vergerem tergo ad horologium: dexterrimam viam quam prospexissem in parte opposita fori, percurrerem; post non multum iter ad dexteram me popinam visurum, ubi tu quondam potiones gratissimas cum sodalibus tuis sumpsisses minimique optima bibenda constarent: hanc ut frequentarem, si possem, mihi â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Oenipontanus on Sol 10 Sep, 2006 11.37

O sodales carisssimi!
Heri a provincia Caranthania regressus fui, ubi decem dies in pascuo montanum laboravi. Popolationes ranarum, quae in lacis montanum vivent, documendae enim fuerunt. Pecunia multa pro labore non data fuit sed gaudia multa.
In Caranthania orientale super MM metres pascuum incoluimus, in ordo montum, quae germanice Gurk-Ursprung nominatur. Id origo fluminis, quae Gurk (nomen latinum non inveni) apellatur, est. Sex homines fuimus, inter nos tres studiosi biologiae et tres adiuvantes.
Quietas huius loci incredibilis fuit et ventus sole semper auditur. Sine electricitate vivere maxime gavisus fui. Mane semper rastro ligna parare necesse fuit ut coffeam calefacere possimus. Dum balnea non adfuit in lacibus montanum lavamur, qui frigidissimi fuerunt. Vespero semper pyritis ignem incendivi et ad multam noctem clelebravimus et cantavimus.

Plantam, quae nomen "Aconitum napellus" est, saepe inveni. Ea enim planta venenatissima Euopeae est, quam manu nuda tangere nole! Venenum enim per cutam diffundat. Etiam serpentes multas vidi. Sed eas periculas non habeo, attamen venenatae etiam pavidae sunt. Antea boves in tanta altitudine vivere nescivi sed vero sine difficultate montem ascendent vel desecendent. Unde taurus me clamantem per gradum montum consecutus fuit. Numquam antea celerior currebam! :lol:

Quoque ne longus sim, nunc finem historiae meae pono.

PS: Si aliquis scit quomodo possim, nonullae picturae vobis demonstrabo!
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Quisutdeus on Merc 13 Sep, 2006 20.52

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 12.56, edited 1 time in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Iulia on Sol 17 Sep, 2006 17.50

Iulia sodalibus s.p.d.
Heri e Tyrolia Meridionali e Valle Pusteria reverti, ubi academiae aestivae duarum septimanarum interfui, quae academia non minime mihi placuit. Septem fuerunt greges: I. 'De philosophia ethica ad vitae principium pertinente', ubi maximo ardore disputabant, e qua aetate foetibus sit hominis dignitas, quae ergo liceant medicis et quae non (Articulum 1.1. Legis Fundamentalis Germaniae: Die Würde des Menschen ist unantastbar. Sie zu achten und zu schützen ist Verpflichtung aller staatlichen Gewalt. - Dignitas hominis est intangibilis. Quam respicere tuerique munus est omnis potestatis rei publicae), II. De tessellationibus, grex mathematicus cui ipsa pars fui, III. 'Optica undibus materiae' in quo grege actum est de physica quantorum, IV. 'De globalizatione rerum oeconomicum', V. 'De legibus ferendis Bonaque Gubernatione', VI. De pelliculis, imprimis 'Western' et 'Film noir', VII. 'Quomodo in cubiculum Imperatoris Romani potest penetrari?' grex historicus de antiquitate posteriore. Singuli greges consistebant duobus docentibus et inter XV et XXV studentibus; docentes munere moderatorum fungebantur, studentes autem scholas habebant disputabantque. Erant scholae cottidie bis nonaginta minutas cum intermissione cafearia; inter prandium cenamque et fine septimanae vacabamus, quo tempore usi sumus periegeses excursionesque faciendo, corpus exercendo, canendo cum variis instrumentis tum voce, aliquando etiam scholas additionales habendo, aliqui fecerunt pelliculam; post cenam tempus erat ad res annuntiandas, deinde docentium aliquis acroasin habebat. Post acroasin 'fine aperto' licebat colloqui, theatro improvisatorio agere, saltare, cerevisiam habere etc. Imprimis ultimi vesperes fuerunt longissimi.
Die Veneris primo meus grex ad illos saxos fecit excursionem, quorum nomen est Trium Cimarum (Drei Zinnen, Tre Cime) et circum quos ambulavimus. Pulcherrimum vero iter, de quo nescio quot sumpsi photographemata! Fine septimanae periegeses facere volebamus Venetias Veronamque, sed autoraedae nos deseruerunt. Die Saturni hora septima omnes exspectabant autoraedas, quae cum non venerint, societati autoraedariae telephonavimus, responsum obtinuimus eos associationi touristicae dixisse se nullas eo tempore habere autoraedas. Irati ergo sumus associationi touristicae. Quae cum hora octava est aperta, nos statim adfuimus, telephonemata acerrima facta sunt, didicimus societati illi autoraedariae praeesse matrem eiusque filium, matrem associationi touristicae affirmasse autoraedas vacare, quas filius iam aliis pollicitus esset. Ergo conati sumus si ab alia societate autoraedaria obtinere possemus autoraedas, etiam deversorii praeses multum telephonavit, sed frustra. Ergo alii sua sponte tramine Veronam ierunt, alii in montes excursiones, alii alia fecerunt. Ego die Saturni cum parvo grege pulcherrimum iter feci montanum, die Solis ad lacum quondam iimus. Die Mercurii alterius septimana denique revera iter Venetianum factum est, cui, cum unam tantummodo haberemus autoraedam, non interfui, sed cum meo grege tessellatorum paucisque aliis alium feci ambulationem montanam, qua ambulatione etiam summum montem ascendimus. Scholae eius diei aut pridie aut postridie post prandium habitae sunt. Tempestas vero erat aptissima ad itinera facienda: solum ultimi dies erant nubiles et aliquando pluviosi, antea caelum erat serenissimum calidumque.
Ultimo die Veneris erat vesper festivus, quo vespere varias res praebibimus: Cecinerunt musici, egerunt histriones improvisatores, qui fecerunt pelliculam, eam monstraverunt. Ipsa cum cantoribus cecini et theatro improvisatorio egi. Deinde quae facere solent iuvenes ultimis diebus talium conventuum - ego inter primos dormitum ii hora circiter secunda. Iam die Iovis non multo ante ad lectum nos recepimus, ergo fortasse mente fingere potestis, quam fessi omnes fuimus, cum heri hora septima autoraeda profecta est, quae Monachium nos veheretur. Hora octava in lecto fui!!
Bene percepistis maioris fere fuisse momenti, quae extra greges agebantur, sed etiam quae tractabamus in grege maxime mihi placuit. Ego sola de tessellationibus infinitis disserui, dixi enim de eo tessellationum genere, quod Roger Penrose invenit (si quis legere velit, videat hanc paginam Anglice scriptam http://www.math.tu-berlin.de/~felsner/Lehre/Tilings/plain.html), sed etiam quae dixerint ceteri de tessellationibus finitis (et nonnumquam plus quam tribus dimnensionibus) maxime mihi placuerunt. Libenter fusius tales res velim tractare.

Curate, ut valeatis!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Oenipontanus on Sol 17 Sep, 2006 19.50

O care Quisutdee! (Grias Di)

Paule rerum naturae peritus sum, quod pharmaciam biologiamque studeo. Itaque semper attentionem in naturam do. Et plantae, quae venenum vel remedium in se ducent, semper focum meum ceperunt.

De histora Carinthia Styriaque....
Ego semper Styriam pulcheriorem habui. Montes apud summam ibi virides sunt, et saepe in nebulis vestuntur. Fabulas multas de regnis occultis sub illis nebulis ab avo audivi.
In Carinthia ab altidunine MM metrum in maiore lapes invenies. Simile faci lunae nonnumquam mihi viditur. Sed vita in hoc parsimonia quoque pulchritudinem habet...

Te verba Austriaca iam adaptavisse videris. hehe
Habe d'Ehre....
Last edited by Oenipontanus on Mart 19 Sep, 2006 13.14, edited 2 times in total.
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Quisutdeus on Sol 17 Sep, 2006 20.31

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 12.56, edited 2 times in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Oenipontanus on Lun 18 Sep, 2006 14.10

Quid de me cogitas, o amice? :wink:
Sed vero est, multi fungi ex illo gente inveni. Ubi inopia nitrogenii in terra abest, optime crescent. Sed plantas quasdam fungis eisdem praefero, quae animum volare fecerunt.... Ceterum censeo hallucigenas saepius frui cerebri non prodest. Unde illos fungos cenaturivi et postea imagines multas vidi. Gaudium magnum mihi cum sodalibus meis fuit, sed fungi in modis multis animum tractant, qui non sole me gaudent... Itaque id repetire nolo...
Copiam plantarum quarundam nobiscum duxerimus et ea satis fuit. Post tenebras saepe fumum fruiti sumus.

Sed de hoc satis....

PS: In Tyrole nomen vulgare istorum fungorum "narrische Schwammerl" est, qui hic quoque in nummero magno crescent.
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Quisutdeus on Iov 21 Sep, 2006 10.03

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 12.56, edited 1 time in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Sina

Emitteby Phlebas on Sol 24 Sep, 2006 3.06

Phlebas sodalibus praesertim in itinere versantibus salutem dicit

His diebus Sinam visito.

Quantum distat ab imaginibus recentibus (annon?) Sinae meae iuventutis, Mao imperante! Aedificia vastissima et permoderna invenies, ubi videre potes perfectam unionem, ut ita dicam, opulentiae inelegantiaeque.

Dicunt atheos esse et errant : deum unum habent divitiam.

Sed non omnes dives, et pauperi miserrime agunt ubi opulentissimi splendide vivunt. Dicis : et in Europa nostra. Nego, propter celeritatem, proximitatem et inertiam : celerrime aequales inequales facti sunt et nullo est auxilio pauperibus. Pluvia aurea fuit et vicinus tuus forte novissimus dives te spernit.

Urbem Prohibitam (?) visitavi ubi invenire potes vestigia antiquissima; multum mihi placuerunt libri minutissime scripti et peraccurate inlustrati; miratus sum ob candorem paginarum antiquarum.

Arma splendida militum imperatorum vidi et vestimenta : quantum praeterita elegantia distat a modernae opulentiae!

Sed finem facio : cras Moenia Longissima (?) visitabo.

Valete
Last edited by Phlebas on Merc 27 Sep, 2006 23.03, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Oenipontanus on Sol 24 Sep, 2006 15.14

Ave Phlebas!
Quomodo pupulus Sinae se praebet? Possesne atmospheram describere, o amice? Maxime enim me interest!

Ad Quisutdeus:
Fungi, qui te intersunt, in Tyole in loco, qui "Kühtai" nominatur, crescent. Sed cave permutationem! Ad exemplum quoque fungus, qui "Orellanus" nominatur, ibi crescet et simile videtur. Sed ille toxicum, quod renas corrumpit, in se ducet! Si non doctissime in rebus naturae sis, ipse legere noli! Etiamque alii venenati ibi crescent, qui non sole animum sed etiam corporem afficient.
In fabulis saepe de illis "Narrische Schwammerl", id est fungi delirantes, narratur. Ii viatores errantes efficient...

Habuimus unde casum in valetudinario nostro: Puer unus illols fungos legere voluit sed false Orellanum pro Psilocybem habet. Post septemanam unam maxime necesse fuit rena nova quaerere! Bene accidit et rena data a doctoribus invenitur. Itaque te cautum preabe!
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Atmosphera Sinae

Emitteby Phlebas on Mart 26 Sep, 2006 18.16

Phlebas sodalibus praesertim Oenipontanum viatoresque omnes salutat

Gratias tibi ago propter curiositatem tuam atmospherae Sinae : vero valde polluta est, praesertim in urbe Tianjin!

Praeter iocos, Sina vastissima est et ego solum urbem Beijing visito et Tianjin, breviter, visitabo : atmosphera Beijing describere, ut possum, conor.

In Beijing inveni iuventutem, vitalitatem et curiositetem.

Cum Sinam intravi manifesto mihi apparuit ut Europa nostra senescat : iuvenes, non senes, invenies et ubicumque loquere festinare ridere.

Iuvenes anglice diserte loquuntur et, mea impressio, sane litterati sunt. Numeri impressionem meam confirmant: plus quam quinque centena miliarum studentorum materiae scentificae graduantur pro anno.

Vitales sunt : omnes laborant, omnes, quamvis pusillum, stipendium habent. Vae Europa, ubi tribuni populi vincula posuerunt (e.g. stipendia minima) et ponunt (Francogallia recens exemplum est) ut adstringant laborem iuvenum!

Cum investigas causam recentis fortunae Sinae tibi respondunt politicam stabilitatem esse. Rides. Sed identicum responsum mihi dedit collega meus Russico cum recenter de patria sua disserebamus.

Sed cum quaeris quale sit problema magni momenti, tibi respondunt iniquam distributionem divitiae et conditionem pauperorum qui in urbibus vivunt.

Vale, valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron