Lucia Aurelica Tiberi s.d.p.
Gratulor tibi, Tiberis, de aenigmate perfecte soluto! Ut verum dicam, non exspectavi id tam cito solutum iri (alias dificilius aliquid est mihi requirendum
)
Ceteris uberius solutionem explicabo:
Primum: In fine omnis sententiae particulam videmus vel "vi" vel "bi" vel "i" vel "di". Si particulas adhibitas cum sententiarum subiectis coniungere conamur, haec habemus:
vi - pater, vir
bi - vacca, asinus
i - ampulla, herba, infans
di - mater
Deinde: proponimus quattuor verborum genera hac in lingua exsistere: masculinum (vi), femininum (di), "animale" (bi) et neutrum (i; infans quoque , cuius sexus incertus est, huc pertinet).
Insuper annotamus has particulas ad subiectum formale pertinere et non logicum: In sententia VI subiectum formale est mater, quamquam sensu est pater qui actionem perficit. Particulam autem femininam videmus.
Item: e comparatione proponimus "vercurshi", "irccurshi", "dirccurshi" etc. verba, i.e. praedicata esse. Quae quoque litteris vel "v", vel "d", vel "i", vel "b" incipiunt, at cum particulis non semper congruuntur. Apparet ea cum obiectis congruere, at hoc tempore iam cum obiectis logicis ac non formalibus (in sententiis VI, VII, VIII utraeque particulae genus obiecti indicant).
Postremum: Verborum ordo: Subiectum+(Obiectum)+Verbum+Particula vel in voce passiva Obiectum (a quo? subst.+mu)+Subiectum+Verbum+Particula
Nunc iam est facile ceteras sententias traducere, quid Tiberis optime fecit
. Mentem vestram solum ad sententiam X adhibere velim, ubi subiectum "lo" habemus, id est "infans", at particula genus masculinum indicat, traductio igitur iam non est "infans", sed "puer".
Valete quam optime!