Florilegium II sive loci scriptorum peregrinorum carissimi

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Francisco Petrarca

Emitteby Marcus Favonius on Ven 23 Iul, 2004 20.36

Marcus Herimanno ceterisque Petrarcae amatoribus s.d.p.

Quam sedulo atque studiose – pro di immortales! – operam dedisti, Herimanne, ut Petrarcam poetam laureatum Italum Europaeumque planius cognosceremus! Gratias tibi maximas :D . Memini me plus triginta quinque ante annis Surrenti, cum Fortunae gravissimo vulnere essem percussus, non Torquatum Tassum, sed Petrarcam legisse: „Zephyrus/Favonius revenit... At mihi lasso reveniunt gravissima suspiria“ („Zefiro torna... Ma per me, lasso, tornano i più gravi sospiri“). Gratissima mihi ea quoque sunt, quae ex Petrarcae „epistula Posteritati“ transcripsisti. Ita videtur esse: adhuc non reperitur in interreti.
De rebus illis Petrarcanis, quae Düsseldorf in Museo Goetheano exhibentur, alias.
Illud vero hoc loco praetereundum esse nego, a Petrarca, cum anno MCCCXLIV Veronae esset, in bibliotheca quae vocatur capitulari investigatos esse Ciceronis epistularum ad Atticum libros XVI: quod epistolographis nobis magni est momenti.

Vale, valete.

X Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 26 Iul, 2004 17.56

Iulia omnibus s.p.d.

Heri e Friburgo redii, quae urbs valde mihi placet. Visitavi etiam Basileam ad expositionem illam de rebus Aegyptis, et postea per urbem ambulavi, ubi hanc inveni inscriptionem in aedibus quibusdam universitatis:

"Ex dono Dei mortalis homo per assiduum studium
adipisci valet scientiae margaritam quae eum
ad mundi arcana cognoscenda dilucide intro
ducit et in infimo loco natos evehit in sublimes"

Valete.
Gottingae, a. d. VII Kal. Aug.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De inscriptionibus conquirendis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Iul, 2004 20.33

Marcus sodalibus, imprimis Iuliae sal.

Optime, optime, Iulia!
:D
Conquiramus ergo inscriptiones remotas abditasque, congeramus eas in colloquia nostra.
Nemo erit, quin hac re magno afficiatur gaudio. Agitedum...

Valete.

VII Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Petrarca

Emitteby Marcus Favonius on Merc 28 Iul, 2004 13.15

M. Favonius sodalibus litterarum Europaearum studiosis sal.

Nudius quartus Düsseldorf profectus sum, ut Museum Goetheanum adirem, in quo accurate exponitur, quae ratio Petrarcae poetae Italo intercesserit cum poetis pictoribus compositoribusque Germanis. Res ad cultum humanitatemque Europaeam tanti est momenti, ut digna sit, de qua referatur.

Quaecumque in duo musei conclavia collata considerari possunt, ea cum ad Petrarcae personam, tum ad eius opera in Germania edita pertinent.

Ac primum quidem exhibitae sunt nonnullae Petrarcae effigies. Ex eo numero illa hoc loco proponatur, quae anno 1690 Vitebergae a Iohanne G. Zeidler in lignum incisa est: Caput lauro ornatum latere tantum altero ostenditur, faciesque plus videtur convenire imperatori Romano quam poetae.
Supra caput haec inscriptio:
„Franciscus Petrarcha, Hetruscus, Poeta Laureatus atq; Orator, qui primus multis seculis intermissam lauream publice in Capitolio Romae recepit a. 1340. Obiit Atestae prope Patavium a. aet. 70.“
Et infra effigiem epigramma hoc:
„Intermissa diu cinxit mea tempora laurus:
Et Latii & uates Tuscus habebar ego.
Claraq; sunt nostro Capitolia facta triumpho,
A me barbaries cum superata fuit.
Lauriger Orator, Vatesq; simulq; Magister
Franciscus Daphne praecipiente uocor.“
Non dubitari debet, quin – „barbarie (mediae scilicet aetatis) superata“ - Petrarca auctore litterae vere Latinae renatae sint.

Deinde mentio fiat Anselmi Feuerbachi pictoris. Qui politissima arte anno 1864 perfecit tabulam, cui titulus „Laura im Park von Vaucluse“ („Laura in nemore Vallis Clausae sedens“): Franciscus procul arbore tectus Lauram ad „Sorgiam, regem fontium“, sedentem libroque legendo intentam timide intuetur... Locus vere amoenus, quem multa per saecula poetae pictoresque visitabant (in his a. 1857 Iosephus Victor de Scheffel poeta Germanus).

Tum ex permultis libris, qui de Petrarcae sunt vita, memoratu dignus videtur esse Iacobi Philippi Tomasini „Petrarcha redivivus“ (Pataviae, a. 1635), idque hac de causa: Tomasini inter complura alia describit sepulchrum „murilegae“ sive felis, quam Petrarca tam pie coluit, ut exanimatum eius corpus more Aegyptio condiri (! :lol: ) iuberet.

Postremo paucissima de operibus. Primam Petrarcae operum Latinorum editionem Iohannes Amorbach - Sebastiano Brant adiutore - curavit Basileae anno 1496. Ornatus codex hoc est carmine:
„Gloria Petrarchae tanto est cumulata decore,
ut sibi nil addi nil minuive queat;
quicquid enim humanis potuit complectier usquam
usibus excultis arte vel ingenio,
hoc †meus ingenue† novit bonus ille poeta,
calluit hic cunctas funditus historias.
omnibus his spretis sed enim haec fucata veneno
saecula mortifero liquit et illecebras,
et nemora et montes habitans colit atque frequentat,
secreti calles et loca sola placent.
proinde sibi obtinuit famamque decusque perenne,
et fieri meruit carior inde deo.
illic solus enim tot digna volumina scripsit,
quae vitiata quidem et sparsa fuere prius.
pressimus haec nuper, sed adhuc nonnulla supersunt,
tangere quae nostras non potuere manus.
plurima Amorbachio debes, Francisce, labori,
multa etiam nobis, quod bene tersus abis.
sed tua te virtus, tua te praesentia dignum
reddidit hoc nostro crede labore. vale.“

Calamus ad finem tendit: Permulti hoc loco praetereundi sunt libri poetarum Germanorum, qui Petrarcismo inflammati carmina Italica iterum atque iterum Germanice reddiderunt vel imitati sunt (Goethe, Schlegel, Rückert, George, Rilke...). Sunt etiam poetae, qui Petrarcae genere dicendi satiati e complexu eius semet ipsi eripuerint...

Tantum sit satis! Si taedet vos sermonis mei, ignoscite!

Valete.

V Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De parvulo aureo tecto

Emitteby Herimannus on Sol 29 Aug, 2004 18.42

Herimannus sodalibus sal.

Tres dies in urbe Insuburcha (Innsbruck), capite Tyrolis, recenter fui; in media urbe, quo omnes visum concurrunt, est "parvulum aureum tectum" (goldenes Dachl) plus quam semel a Tyrolis rectoribus restauratum.
Sub eodem sic legitur (ut trancripsi stans, fere familiam meam amittens):

Renovatum tertio ano 1782
Restauror post horrendos continuo ano et ultra perpessos terrae motus


Iam mihi constat "ano" pro "anno" scribi, sed quid de "continuo ano"?
Tiberis, ut Austriae incola, forsitan mihi optima explicare quit.

Valete!

Novocomi, a. d. IV Kal. Septembres
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Tectulo Aureo

Emitteby Marcus Favonius on Sol 29 Aug, 2004 21.38

M. Favonius sodalibus, imprimis Herimanno sal.

Nonne legi oportet „continuos annos“? Sed exspectemus Tiberim...

Quod ad nomen Insuburchae attinet, photocopiam ad manum habeo epistulae, quam P. Canisius S.J. „Oeniponti 13. Octob. 1571“ scripsit. Saeculo ergo sexto decimo urbi nomen videtur fuisse Oeniponti (Oenipons).

Valete.
:)
IV Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Goethe Latino...

Emitteby Marcus Favonius on Sol 29 Aug, 2004 22.55

M. Favonius sodalibus sal.

CCLV ante annis, id est a. d. V Kal. Sept. a. MDCCXXXXIX, Francofurti ad Moenum natus est Iohannes Wolfgangus Goethe, Germanorum poetarum princeps. Quem sermonis quoque Latini amatorem fuisse scimus. Casu nuper in hoc incidi distichum, quod Latine composuit:

„Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
Ne, nugis positis, arma virumque canas.“ *)

Quis vestrum plures versus Latinos a Goethe compositos novit?

Valete.
:)
IV Kal. Sept.

*) „Goethes Gedichte in zeitlicher Folge“, Francofurti ad Moenum a. MCMLXXXII, p. CCCXCIII.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Goethe et Innsbruck

Emitteby Herimannus on Lun 30 Aug, 2004 0.15

Herimannus Marco F. sal.

Ut soles, celeriter et docte respondisti, amice. Ignorabam, praeter multa, Goethe Latine scripsisse; nuper eiusdem poemata in anthologicis meis percucurri, nihil inveniens.
De inscriptione tecti, correctio quam proponis valida hypothesis mihi videtur; invenire tamen nequivi inscriptionem eandem in interreti, ut eam accuratius legerem: nam "Goldenes Dachl" longe saepius citatur ut nomen adiacentis cauponae (!).
De nomine urbis Innsbruck, apud inscriptionem interretialem

http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblato.html

quae plurima nomina locorum ostendit, hoc inveni:

Oeni pons, 1. Innsbruck, St., Tirol, auch Oenipontum, Insuburcha

et nomen simillimum hodiernae lectioni elegi, conscius appellationes varias idem significare. Fatear me parum aptum verbum "Oeni" censuisse (Greace oinos - vinum) in regione ubi cervisia imperat... Ioca aestate moriente concedite...

Placidam noctem omnibus opto.

Novocomi, a. d. III Kalendas Septembres
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Lun 30 Aug, 2004 13.33

Gastón Herimanno ceterisque.

Fortasse "continuo" adverbium sit "sine mora".

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Iulia on Lun 30 Aug, 2004 21.25

Iulia sodalibus, imprimis Marco Favonio sal.

Scivi Goethem composuisse carmina etiam Latina, quorum autem adhuc nullum mihi erat notum. Si plura noris, gaudeam, si hic conscribas.

Epigramma a te citatum inveni in interrete, sed inveni etiam Goethem solum verbum ultimum mutasse: Apud Martialem invenies (CLXXXV):
"Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
Ne nucibus positis arma virumque legas."

Vale.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Goethe Latino

Emitteby Marcus Favonius on Mart 31 Aug, 2004 10.26

Marcus Iuliae s.d.p.

Gratias ago tibi, Iulia, pro epistula, ex qua iterum apparet, quantam investigandi habeas facultatem.

Distichum „Accipe...“, cui titulus est „Consilium bonum“ („Guter Rat“) editione Hamburgiensi (vol. I, pp. 208-234; pp. 591-605) receptum non esse doleo. Qua de causa nescio, quorsum spectet. Quis nobis auxilio succurret?
(Goethe non solum „legas“ cum „canas“, sed etiam „nucibus positis“ cum „nugis positis“ videtur commutasse.)

Quod ad carmina, quae Goethe Latine composuisse dicitur, pertinet, editionem Vimariensem perscrutandam esse puto :shock: . Quae ad manum mihi non est.

Vale.
:)
Pr. Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 31 Aug, 2004 19.32

Iulia Marco s.d.

Apparet te me melius legisse distichon... :oops:
Epigramma Martialis non erat tam difficile inventu: Quaesivi cum "Google" verba prima (accipe facundi culicem) et inveni et Goethis et Martialis carmina.

Quod attinet ad cetera carmina Latina possum cras investigare in editione Vimariense. In indice interretiali bibliothecae universitatis inveni esse volumina CXLVIII ! :shock:

Vale.

Gottingae, pr. Kal. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Goethe Latino...

Emitteby Marcus Favonius on Mart 31 Aug, 2004 22.07

Marcus Iuliae s.d.p.

Ne voluminibus istis CXLVIII opprimaris, utere hac inscriptione interretiali:

http://www.fh-augsburg.de/~harsch/Chron ... _intr.html

Apparebit Goethe Latinus!

Cura, ut valeas.
:D
Pr. Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 31 Aug, 2004 23.27

Iulia Marco sal.

Iam quaesivi in bibliotheca augustana, et fatearis oportet non illic esse multos versus Latinos. :(
Si indicem habet carminum editio - fortasse primis verbis - puto me satis celeriter posse invenire; si non, iam curabo, ne opprimar! Ad quem finem habeo talem bibliothecam in urbe mea?! :D

Et tu cura, ut valeas!

Pr. Kal. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Goethe Latinus...

Emitteby Iulia on Merc 01 Sep, 2004 21.18

Iulia omnibus Goethianis, imprimis Marco Favonio sal.

Videte, quae inveni:

Primum aliqui versus "Xeniis" propositi (Mart. XI, 2):

"Triste supercilium, durique severa Catonis
Frons et aratori Filia Fabricii
Et personati fastus et regula morum
Quidquid in tenebris nos sumus, ite foras."


Deinde inveni disticha in "Xeniis", quae vivus non edidit:

"Ecce rubet quidem, pallet, stupet, oscitat, odit.
Hoc volo, nunc vobis carmina nostra placent."
(Mart. VI, 60: nunc nobis carmina nostra placent.)

"'Ista quidem mala sunt.' Quasi tam manifesta negemus
Haec mala sunt, sed tu non meliora facis."


"Qui gravis es nimium potes hinc iam lector abire
Quo libet; urbanae scripsimus ista togae."
(Mart. XI, 16)


Ceterum "Elegias Romanas" in principio appellavit "Erotica Romana" et iis proposuit hoc distichon (Ov. Ars Am. I, 33 sq.):

"Nos venerem tutam concessaque furta canemus,
Inque meo nullum carmine crimen erit."



Haec sunt omnia poemata Goethiana Latina, quae inveni. In "Proverbiis in prosa" sunt sententiae Latinae et Graecae, ceterum sunt aliquae carmina Francogallica et Anglica.

Valete.

Gottingae, Kal. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron