Bona vota pro Sancta Pascha A.D. 2007

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Bona vota pro Sancta Pascha A.D. 2007

Emitteby Scipio on Ven 06 Apr, 2007 12.33

Avete omnes, amici.

Volo omnibus sodalibus, cuiusquam religionis ac doctrinae christianae, optima vota pro bona Sancta Pascha donare.
Haec Hebdomas, quae passionem ac resurrectionem Dei celebrat, sit vobis exemplum pietatis, fidei, misericordiae, charitatis et vitae. Sit nobis virtus tenebram ac malum vincendi, sicut Christus peccata ac mortem vicit.

Considerationem habeo Iudaeis, quarum Pascha praeterita hebdomada celebrabatur. Sit iis semper vindicatio ac Libertas ac Pax.

Valetote.

Scipio
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Maria Barbara on Ven 06 Apr, 2007 21.03

Maria omnibus amicis sdp.
Benedictam Sanctam Pascham!
Last edited by Maria Barbara on Sol 08 Apr, 2007 20.50, edited 1 time in total.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 06 Apr, 2007 22.23

Mercurius sodalibus s. d.

Certe et ego omnibus amicis meis Pascham benedictam optabo - sed nonnisi in illa die. Nunc vero aequum est nos Passionis Domini recordari. Ceteroquin quod Scipio amicus noster dixerat me vehementer affecit. Ita est enim: est cur in hac hebdomada paullulum de vita nostra meditemur. Valete! Budapestini, die Parasceve.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 06 Apr, 2007 23.21, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tulliana on Ven 06 Apr, 2007 22.31

Tulliana omnibus sodalibus, sed in primis:
Decimo Vettio Saturnino, Rhumaki et Marco Favonio s.p.d.
atque quam faustissimos dies verno Tempore Paschali optat. :D


ADOREMUS CHRISTUM, BENEDICENS EI, QUIA PER CRUCEM SUAM REDEMIT MUNDUM PRO NOBIS, PRO NOBIS !!!

Valete!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 07 Apr, 2007 14.22

Marcus Erico, Iuliae, Mercurio Hungarico, Phlebae, Rhumaki, Tullianae ceterisque sodalibus pariter omnibus s.d.p.
Mysteria quidem illa his ipsis diebus celebrata, sive ad Christum ab inferis exsistentem ea sive ad naturam verno tempore mirifice reviviscentem pertinere existimatis, dici vix possunt, sed hoc paschale dignum puto carmen*), quod describatur:
Code: Select all
Frondentibus florentibus silvis sentibus,
Congaudet philomela voce plena
Praecinentibus populis paschae praesentibus;
Signa sunt amoena, mortis perit poena,
Surgens die tertia confregit fortis infera.
Eia, surge, lauda, nam alauda,
Merula, monedula, cuncta volucria
Saecula futura canunt aurea:
Fulgida fructifera consonent omnia,
Alleluya.


Quam felicissimos vobis exopto dies festos.

---------------------------------------------------
*) Cf. The Oxford Book of Medieval Latin Verse, ed. F.J.E. Raby, Oxonii 1959, p. 416.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 07 Apr, 2007 15.33

Tuscus sodaliis sodalibusque, in primis Iuliae, Tullianae, Erico, Marco, Mercurio, Mucio Norico et Scipioni quocumque pariter orbis, qualibuscumque pariter religiosis, ob ver reviviscens auguria mittit.

Verba precibus ad Deos (quorum potissimae nunc Venus, Ceres, Proserpina, Tellus), auguriis ad vos, hoc tempore Horatius praestet:

CARMINA, I, IV

Soluitur acris hiems grata uice ueris et Fauoni ( :wink: )
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna
iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum
Volcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto
aut flore, terrae quem ferunt solutae;
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
seu poscat agna siue malit haedo.
Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turris. O beate Sesti,
uitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam.
Iam te premet nox fabulaeque Manes
et domus exilis Plutonia, quo simul mearis,
nec regna uini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus
nunc omnis et mox uirgines tepebunt.

Brevis est vita, sed nonne perraro fit ut pulchra durent? Itaque etiam idem Invictus, quamvis in tempore verno iucundior, mox malo aestu nos praegravabit: fruamini opto quam optime ac maxime hoc perbrevi tempore, ceu fit cum frustulo nostratis panis Romani, qui nisi intra diem comestur saxo durior fiet!

Di vos servent
VIVAVUVE
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 07 Apr, 2007 23.12

Mercurius sodalibus s. d.

Legi nuncios vestros, amici, et imprimis nuncios Marci et Rhumaki. Et quidem Marcus, ut solet, cavit, ne quem suo nuncio offenderet, et sane nuncium vere eu-conformem scripsit. :) Quod ad Rhumakum meum amicum ac fratrem in Christo, etiam de eius nuncio quaedam adnotare volui, sed de consilio meo demigravi. Valete. Vigilia Paschae.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Pascha et scientia

Emitteby Phlebas on Sat 07 Apr, 2007 23.31

Phlebas omnibus sodalibus salutem

Vobis, sodales carissimi, felicissimos dies Paschales exopto.

Seneca noster dicit: "Si philosopharis bene est" ; utinam Pascha Cristianorum, id est mysterium mortis et resurrectionis, stimulus sit meditationum de immortalitate animae, aut, si vultis, de anima corporeque et de evolutione fundamentorum ethicae nostrae.

Quod ad me attinet, his diebus librum recentissimum (1), ubi tractant de humanitate scientiaque, magno cum delectamento, percurro.

Valete quam optume

Ex Gallia Cisalpina, lacum spectans immotum

-----------------------------------

(1) I Classici e la Scienza - Gli antichi, i moderni, noi. Ivano Dionigi (a cura di), ISBN 978-88-17-01501-1
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 08 Apr, 2007 11.30

Mercurius omnibus s. d.

Sequentia sancti Evangelii secundum Marcum.

(Marc. 16,1-7)

1. Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
3 Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”.
4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.”

Iesus resurrexit! Alleluja!


Budapestini, Dominica Resurrectionis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 08 Apr, 2007 12.05

Mercurio ceterisq spd


Quod ad Rhumakum meum amicum ac fratrem in Christo, etiam de eius nuncio quaedam adnotare volui, sed de consilio meo demigravi.


Rogo, optime rerum, quin illa adnotas? Facias quaeso ut opinio tua mi sit aperta! Quidni forum hoc praeterquam auguriis faciundis, quae tam grata sunt et cor satiant, sed non mentem, etiam forum rebu nobilibus atque aeternis valoribus, qui cuique insint religioni, disceptandis aptum fiat? :D

Di te servent
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Bona vota pro hornotino festo Paschali

Emitteby Ericus Palmén on Lun 09 Apr, 2007 13.30

Ericus Palmén omnibus sodalibus s.d.p.
Ego quoque vobis iucundissimum festum Paschale exopto – vel potius reliquias eius, nam serius quam ceteri vota mea scribo. Nobis Finnis hic Lunae dies non tantum sollemnitatibus Christianis insignis est, sed duplici ratione etiam nationaliter memorabilis:
1. Exacte abhinc quadringentos quinquaginta annos mortem obiit Michaël Agricola, reformator religionis Finnicus (1507/1510 – 9.4.1557), de quo in foro nostro alibi fusius disserui summarium Latinum componens acroaseos a me nuper Finnice factae ’De condicionibus linguisticis in Finnia ante et post Michaëlem Agricolam’.
2. Elias L
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron