Laureola

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Laureola

Emitteby Lucus Eques on Iov 11 Mai, 2006 7.35

L. Amadeus Ranierius optimis omnibus sodalibus plurimam s.

Recens logon telarem (id est Anglice "blog") Latinum coepi uosque omnes inuitare uelim ut legatis. Sermo Latinus scilicet meus nonnumquam prauus est, si uero in posterum libebit moneatis apertissime consilia uestra audibo cum errauero. Ecce nexus:

Laureola

Valeatis curate,
Die Iouis ex Bethlehem a.d. V id. Mai.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Scipio on Iov 11 Mai, 2006 14.37

Scipio Lucae s.d.

Clarissime amice, tua nova opus pulcherrima et optima est. Quid dicere? Nec scio, si mihi datum sit rem sicut hanc scribere, nec si sciam, dicere ausim. Sed iam scio mihi necesse est persequi latina studienda.

Vale!!!

Scipio
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 11 Mai, 2006 23.56

Mercurius Equiti s. d.

Tuis nuntiis valde delectabar, amice, sed quod ad conversionem Latinam illius carminis "Moscovia" praescripti attinet, inveni hanc mendam:

"Vodka pura frigidaque bibit homo"

Qui versus nonne rectius esset in hoc modo:

"Vodkam puram frigidamque bibit homo"?

"Vodka" enim declinanda esse mihi videtur tamquam "vodka -ae f", cum etiam in lingua Russica feminini generis illa est; ceterum "vodka" forma deminutiva est vocabuli "voda" Latine "aqua". Et quidem -a in lingua Russica, quae aeque ad familiam linguisticam ut vocatur Indoeuropaeam adtinet, simili modo ac in Latina genus femininum significat. Ignosce mihi loquacitatem meam! Vale. Budapestini, a. d. V. Idus Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucus Eques on Ven 12 Mai, 2006 4.37

Lucius Mercurio s.d.p.

Loquacitatem dicis? Minime uero! optime notasti, gratiasque multas tibi ago quod mendum meum inuenisti. Cum primum illum uersum redderem, si bene eam noctem perobscuram reminiscor, Germanica "Vodka trinkt man pur und kalt" uerba passiue Latine conuertabam, sed deinde nesciebam quomodo ita facerem, et 'hominem' optaui ut Germanicum 'man' melius exprimerem (nisi Marcus noster Fauonius melius reddere [scilicet!] possit? e.g. "auf dein wohl Bruder" Latine incertus eram quomodo redderetur), tumque uodkae iam actiuuae oblitus sum ac somniculosissimus conuersionem prauulam apposui. Iterum gratias! modo correctum est. Valde spero te lectore futuros nuntios meos emendandos, ac saltem delectatum etiam magis te simplicissimis meis nuntiis iri.

Scipioni salutem Lucius caro Parmitanissimo plurimam.

Gratias propter benigna tua uerba, teque spero fidum fore uisitatorem! :-) Ac si umquam nuntium seu iucundum seu grauem Italicum inueneris me certiorem facito. Te uideo Parmam rediturum! optime! Esne bene habitus?

Vale atque ualete,
Kintnersuillae eodem die.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Scipio on Ven 12 Mai, 2006 14.47

Scipio Lucae S.V.B.E.E.V.
Et ego quoque video te Kintnersvilla e Bethleem reditum esse. Conclusurus sum quartum meum annum studii, et habeo duo proposita pro ista aestiva tempora: volo Hebraicum discere et Germaniam, deinde Bosniam ire.
Et habeo quoque alia proposita, quae tibi private dicturum sum.

Vale.

Scipio
Parmae, die 12 mensis Mai A.D. 2006
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Sol 14 Mai, 2006 17.12

Marcus Lucio s.d.p.

Laureola inspecta nihil aliud exclamo nisi „Macte virtute, Luci!“ :!: Admiror enim, quanto studio linguae Latinae incensus sis.

Carmen quidem illud abs te ingeniose in Latinum conversum tam vivido excellit rhythmo, ut nemo sit, quin furore quodam inflammetur; sed pauca annotanda esse censeo, eaque pace tua dixerim (ignosce quaeso meae quoque loquacitati!):

I – Nonne carmen ipsum his incipit versibus?

Moscovia, urbs barbara et arcana,
turres rubrae aureae perfrigidae.
Moscovia! Quicumque te bene cognovit,
is sentit ignem in te ardere flagrantissimum.
Cosaci, hei hei hei, exhaurite pocula!
Natalia, ha ha ha, vere es pulcherrima.
Companio, hei hei hei, vivamus!
Bene tibi, frater, hei, frater, ho! Hei hei hei hei!


Russice: товáрищ / tawárischtsch / továriÅ¡č = Latine: sodālis, is m. Vocabulo quoque Latino medii aevi uti licet: „compānio, ōnis m.“, i. e. „is, quocum panem tuum dividis“.

Germanice: "auf dein Wohl, Bruder" – Latine: „Bene tibi, frater!“ vel „Bene te, frater!“

II – Lapsus calami: Non: Anima tua tam manga est, sed: ... magna...

III – Non: Amor cauiari sapit, sed: Amor caviarium (acc.) sapit („sapere aliquid“).

IV – Sequuntur hi versus:

Moscovia, porta temporis praeteriti,
speculum imperatorum Russorum, urbs cruenta.
Moscovia! Quicumque animum tuum cognovit,
is amorem sentit maximo aestuare calore.
Cosaci, hei hei hei, exhaurite pocula!
Natalia, ha ha ha, vere es pulcherrima.
Companio, hei hei hei, amemus!
Bene tibi, puella, hei, puella, ho hei hei hei hei!


V – Germ. „Wodka trinkt man pur und kalt“ – hoc loco: Lat. „Aquula pura bibitur et frigida“ vel „Aquulam puram bibimus et frigidam“; „man trinkt“ ~ „bibit homo“ sermo minus videtur esse Latinus. [Quod ad vocabulum „aquula ~ vodka“ attinet, cf. nunt. Mercurii nostri, # 4816.]

VI – Scribis „Care pater“. Quid censes de vocabulo „paterculus“? „Poculum tuum, patercule, est epotum“...

Tu quid sentis, amice? Admodum moveri me scito opinione tua! :lol:

Vale. Pridie Idus Maias, die leni et pluvio. Crefeldiae.
Last edited by Marcus Favonius on Lun 15 Mai, 2006 9.46, edited 2 times in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Lun 15 Mai, 2006 5.43

Lucius omnibus imprimis Marco Fauonio Latinitatis studiosissimo s.d.p.

Consiliis tuis perlectis, gaudeo quod sodalis et Germanus et Latine doctissimus nobis est. Pergratum est mihi annotanda accipere, iam correxi uersionem, ac additiones tuas apposui. Gratias permultas! Confiteor enim Germanice quondam sciebam, ita ut Latine uel Italice nunc, sed multa his annis ab Germania, pro pudor, amisi!

Quod ad 'aquulam' attinet, uereor ne aquula nimium insolita mihi audiatur, 'aquula' enim Latine 'riuulum' significat, 'amniculum'. Vt uera dicam, in campo sub domu mea currit amniculus, cui nomen 'Aquulam'* pridem dedi (quoniam appellationem propriam prorsus odi: 'Currentem Arboris Infelix' ! horribile dictu), itaque auribus meis saltem vodkam 'aquulam' appellare peculiariter auditur. Fortasse, quod uocabulum omnino peregrinum ac Russicum est, 'vodkam' originalem tenere operae pretium est.

'Paterculi' uocabuli oblitus eram! gratias; nequibam illo tempore meminisse. Gratiasque ceterum pro emendatione lapsus mei calami, et omnia alia. Russicene scis? Non dubitarem quin ita.

Vale quam optime! ac ualeatis omnes,
Die Solis Kintnersuillae pri. id. Mai.

P.S. Scipio mi optime, ita ut notasti, me Kintersuillam domum meam reuertum. Quam sentio hic commodus! apud meam Aquulam interque noctu hylarum musicam agrestem.

_______
*Quasi oblitus sum: "Aquula" nomen loci praeclari iam est: Aquilae, urbis Aprutiensis in Italia, appellationemque suam proprie ex "Aquula" antiquiore nomine trahit. Hoc duobus annis post quam Aquulae meae nomen dederim Florentiae inueni.
Last edited by Lucus Eques on Lun 15 Mai, 2006 19.31, edited 1 time in total.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Marcus Favonius on Lun 15 Mai, 2006 18.08

M. Favonius sodalibus, imprimis Lucio amico philologiae studiosissimo sal.

Libentissime, amice, legi cum litteras tuas disertissimas, tum etiam carmen illud Moscoviense a te retractatum atque Laureolae insertum. Adulescentem ingenii te esse apparet praecellentis. Quo maiore nunc pudore fractus :oops: me paullum erravisse confiteor: scribi enim in carmine oportebat „ignem ... flagrantissimum“, quod mendum molestissimum te oro quam primum corrigas*.

Nunc ad novissimam Laureolam. Attente legi commentariolum tuum, quod inscripsisti „VNIVS ASSIS“. Equidem neque Americanos nummos centenionales ($ 0.01) neque Europaeos ( € 0.01) abolendos esse censeo; est enim vetus proverbium Germanicum: „Wer den Pfennig nicht ehrt, ist des Talers nicht wert“, id est „Quicumque assem, i.e. vilissimum nummulum, neglegit, is thalero, i.e. nummo multo pretiosiore, dignus non est“. Asse abolito nonne etiam periculum erit, ne rei nummariae inflatio augeatur? Rem enim ad psychologiam pertinere puto.

Ceterum quod ad Latinitatem attinet, imprimis illa charta nummaria Americana delector, cuius viridis pars aversa elegantissime non solum pyramide et aquila, sed etiam gravissimis ornata est sententiis Latinis ($ 1): „annuit coeptis“, „novus ordo seclorum“, „e pluribus unum“.

Vale, valete. Idibus Maiis. Ex Cornicum Campo.
:D

________________
* Alter lapsus calami: non „companio ... vivamur“, sed „...vivamus“.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Lun 15 Mai, 2006 19.26

L. Amadeus M. Fauonio amico Germanitatis Latinitatisque doctissimo s.p.d ac omnibus sodalibus.

Lapsus calami nostros curriculo emendo; ne sollicitatus sis. Quod ad uerba benigna tua, talium blanditierum me haud censeo dignum esse, at spero me fore in posterum fortasse, ita di me ament. Te uero et aliis perdoctis auctoribus profecto Latinitate conualeam.

Prouerbium illud Germanicum mihi perplacet! Iam edidici. Quod ad asses retinendos, omnino tecum consentio consciscoque. In Europa uero, nisi tantummodo in Italia res esset, quodcumque emeres ut solet iam ad euronem seu ad XX centesimarum nummum absolutum est, cum apud nos haec exempli gratia sunt pretia solita: $19.99, $3.99, $12.95, $.99, $99.99, et cetera — haec est difficultas. Quid putant tabernarii nos esse, stultos? In Europa ut notaui talia pretia perraro inueniuntur, nisi fallor?

Exceptis talibus patriae meae fatuis, commeministi rem perpulchram nummorum nostrorum, tecumque sentio Vergilii uerba illa aemulantia "NOVUS ORDO SECLORUM" mira esse lectu.

Vale atque ualete,
Die Lunae Kintersuillae idibus Maiis.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 16 Mai, 2006 14.16

Mercurius sodalibus s. d.

Non sine admiratione legebam tuum nuntium "unius assis", amice; quia apud nos quoque de eadem re disputatur. Etenim floreni Hungarici faciendi pretium est floreni quatuor! Quod pretium non desunt, qui dispendium esse maximum putent, nummosque floreni unius, duorumque esse delendos censeant. Sed director Monetae Hungaricae admonuit numquam hoc aliter esse factum, id est, nummos minores producere numquam fuisse vilius ipso pretio nummorum, quod damnum autem facile compensari lucro maximo, quod notis maioribus productis oriatur. Ceteroquin consentio cum Marco, qui vereri se dixerat, ne nummis minoribus deletis inflatio augeatur. Vale! Budapestini, a. d. XVII. Kalendas Iunias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucus Eques on Merc 07 Iun, 2006 23.06

Lucius omnibus imprimis Mercurio s.d.

Mercuri Hungari, a te ueniam peto propter tardissimum meum responsum. Tibi assentio, speroque nummos uestros manendos fore. At aliquid miror; nonne Pannonia ciuitas est Europaeae Vnionis? atque euronibus utitur, non florenis?

Vale ac ualete,
Die Mercurii Kintnersuillae a.d. VII id. Iun.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 08 Iun, 2006 0.16

Mercurius Luco s. d.

Ita est, anno MMIV Hungaria Unioni Europaeae ascita est. Sed quod ad nummum Euronem attinet, nec in Hungaria, nec in ceteris novem republicis in MMIV in Unionem receptis statim nummus Unionis introductus est, quia oeconomia membrorum novorum huic mutationi gravissimae nondum satis parata est. Vale! Budapestini, a. d. VII. Id. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron