De Bobby Fischer cruciatu

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Bobby Fischer cruciatu

Emitteby Fregnacciandus on Iov 19 Aug, 2004 7.55

Incredibile dictu!!!
Infandum, horrendum, informe accidit: quaeso, quid de Bobby Fischer captivitate cogitatis? Iustam esse? aut solum superbiam atque inhumanitatem eorum qui Americani dicuntur iterum iterumque patefactam esse?
Quod ad me attinet, afficior magna tristitia cum video talem hominem afflictum simili modo et ob ridiculm causam.
Quid vobis videtur?
Valete.

Romae XIV a. Kal. Septembres
Fregnacciandus
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.37

Emitteby Uri on Iov 19 Aug, 2004 17.46

Uri Fregnacciando s.d.

Verbum aptum invenisti, Fregnacciande, ad talem casum- ridiculus est totus. Bobby Fischer, qui semper Americanos et Iudaeos maledicit, videtur mihi non sanam mentem habere. Sed gubernatores Americani aeque ridiculosui videntur. Postremo, consentio de captivitate; iniusta et fatua est. Sed si nunc Fischer renovaverit ludum suum in publico, tamen dicabo gubernatores Americanos utiles esse ad aliquid...
Uri
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Mart 20 Iul, 2004 0.06

Emitteby Fregnacciandus on Ven 20 Aug, 2004 7.54

Fregnacciandus Uri s.p.d.

Bene dixisti, amice: restat quod ille miserrime custoditur in captivitate, sed quare? Propter rem nullius momenti: si eo tempore in Jugoslavia, omnes sanctiones spernens, fuit, sine ulla dubitatione hoc non fecit ut arma aut cuiusvis generis commeatus venderet (sicuti innumeri Americani qui nullo iudicio affici videntur), sed tantum ad certandum in tabula scacchorum: interfici debet pro isto?
Americanos paenitetat inhumanitatis suae.
Ceterum, quomodo habes, amice? Bene spero.
Vale.

Romae XIII a. Kal. Sept.


P.S.

Si Fischer mente integra tibi non videtur, ad eum solum hoc pertinet: ego quoque saepe mihi videor non sana mente esse, sed in captivitate trahendus sum ob istum?

Iterum valeas.
Fregnacciandus
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.37

Emitteby Fregnacciandus on Ven 20 Aug, 2004 10.49

Non dubito quin, si B. Fischer histrio vel cantor fuisset, iam diu sodales sui nobis aures fracturi fuerint, Americanis gubernatoribus reclamantes.
At talis non est (hoc peropportune accidit nobis, qui ludum scacchorum amamus et in eo versamur): universalis lusorum foederatio tacet nec ullum verbum dicere audet, ob timorem ne aliquo modo Americani molestia afficiantur.
Ceterum, numquam inter istos homunculos cum amico nostro concordia exstitit. FIDE (hoc foederationi nomen, sed, ut videtur, omnino inanis: nemo suam fidem in eis umquam reponere possit!) se gerit ut piscis in cupa, ut italica locutione utar: nam, ut piscis, qui in cupa custoditur eo, quo illam inclinaveris, se flectet, sic FIDE agit, suas nates promittens ei qui mentula subinde durior sit.
Valete.
Fregnacciandus
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.37


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron