R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tulliana on Lun 04 Dec, 2006 17.07

Tulliana Vettio suo quemque veritatem pulcre dicenti s.d.p.

Noli putare me a veritate, etsi turpi fugere! Malo enim turpissimum verum pulcerrimo mendacio. Quam ob rem non timeo poetos mysticos bellos, fortes etc...praesertim cum eos ante oculos numquam habui. Non vivo simulationibus ac somnis fabulosis, tamen nonnumquam mihi placet animum meum eis pascere. Ad vitam meam: aut puella atrox et turpis fio, aut vita modo nolit me nimia indulgentia corrumpere, aut primum ex secundo evenit.
Carmen ut recte dixisti ,,non est felicissima fabularum," etsi mulieribus valde utilis. De o.m.m.a nescio, quid mihi dicendum sit et quod audire velis.

Pono in frontem tuam solum unum osculum. Solum unum, tamen non differens multum ab illis antehac datis.

Quid nunc mihi dicturus es?

P.S. Cura asinum tuum! :wink:

P.P.S. Bibisne nonnumquam vinum spumans?
Si ita est, quale: album, rubrum, an roseum?

P.P.P.S. Dic, an nondum molestum tibi fiat mecum colloqui?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 04 Dec, 2006 19.01

Vettius, flagellator inclemens asini sui,Tullianae subito parcae osculorum s.d.p. Nunc serio agitur! Aut perturbaui te aut me male expressi. Nihil habui in animo tibi exprimere nisi hoc, uidelicet, quia nolui teipsam decipias de me. Quod uolui aut nolui non quoniam te deditam erroribus esse imputaueram; potius quoniam omnium uirtutum quas mihi tribuis, ut iam dixi, meipsum indignum esse aestimaueram, praesertim quia, ut etiam dixi, nulla mulier mihi nota adhuc talia de me uisae sunt credidisse. Certe autem mulieres Americanae, plus solito, sibi maximae amatrices sunt; ut ita dicam, ut res secum habet, uno carere est omnibus carere, nisi sis ipse quem quaerant. Quod de te nolui credere, nisi iam mihi oscula peperceras. Te hodie plus solito negotiosam esse puto. Ceterum non es puella aut turpis aut atrox. Nolito hoc credere. Qualiscunque sit tuus modus uiuendi, beata es in maximis! Num dubitas mysticum? Etiam mihi es magni momenti; cuius facti, si tua interest, nolis immemor fieri. Si me iterum male expressi, modo dicam ut uolo maneas usque quaque laeta, ut quae me semper tuo lepore, dulcitudine, et doctrina laetifices. Vt semper, magis magisque te desiderans, cupiens tibi optima.

Ad tuum p.s. Nonnumquam poto uinum spumans, praesertim dulce. Saepius autem eo pro aqua utor apud balneis, ut uos omnes Europeani nos Californianos bene scitis facere.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Lun 04 Dec, 2006 20.43

Tulliana Vettio poetae suo verba alterius poetae in memoriam revocat:

,,Dein, cum milia multa fecerimus,
Conturbamimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse..."


Aut te male intellexi, aut me hodie mediocriter habeo. Gratias pro explicatione tua, nunc sum certissima te de me sollicitum esse. Non ego eram hodie magis occupata quam plerumque, sed cum magno meo dolore computatrum meum. Odi hanc bestiam electronicam! :evil:
Quomodo potest tribus dominis servire?
Noli torquere stulta animalia! Utinam ,,asinus asinorum in saecula saeculorum" te mihi sempiterne vehat!!!

P.S. Quaesivi te de vino spumanti, quoniam ipsa eum hodie bibebam... ex plastico poculo semel facto. Turpitudo! Ego diligo roseum et dulce vinum spumans.

P.P.S. Mihi placent carmina Catulli, quamquam nescio, cur ille tam amabat Lesbiam Quadrantariam?

Nunc cognosce B. meorum
benignitatem et dulcedinem:....................................................................................................................................................
.................................................................................................................................................................................................. Satisne Tibi? :oops:

Vigilans reditum tui exspecto.

T.M.T. 00:15: Cave, ne asinum tuum statim verberem!
* Tulliana magis magisque oscitans admonet*
Esne laboriosissimus Vettii? :? Aut potius B. exanimatus? Valeasne? At computatrum tuum?

CONFIDO TE VALERE! VALE VETTII! 8)
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 05 Dec, 2006 1.25

D. V. S. T. suae plenae dulcis spumae s.d.p. Numquid sines hominem frui osculis in pace? Quae mittis, memento, accipio reddoque. Visne ampullam uini mecum mutuari? Asinus asinorum hodie obstinate me frustratur. Si dormis, d.d.d. Cras, ut semper. Noli sollicitari. Vale! Gaude! Tecum sum.

P. S.
Drink to me only with thine eyes
And I will pledge with mine;
Or leave a kiss but in the cup,
And I'll not look for wine.
The thirst that from the soul doth rise
Doth ask a drink divine;
But might I of Jove's nectar sup,
I would not change for thine.

(Propina mihi solum oculis tuis, et pignerabor meis; alioquin relinque osculum in pocula, et uinum non requiram. Sitis animae potionem diuinam petit; quod si mihi liceret nectare Iouis pasci, pro tuo non commutarem.)
--Ben Jonson, 1572-1637

P. P. S.
Aue, Imperatrix! Negotiaturus te saluto! Asinus meus propter osculum tuum factus est Bucephalus Alexandri! Exspecta me, quaeso, c. Vesper. Morphea heri satisfeci, sic me hodie non molestabit. Vales; ualebis.
Last edited by D. Vettius Saturninus on Mart 05 Dec, 2006 12.12, edited 1 time in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 05 Dec, 2006 9.48

Primum rogas:,,Numquid sines hominem frui osculis in pace?" , deinde mittis TALIA VERBA? Nunc scito nullo modo nec volo, nec possum te, etsi totum in osculis meis in otio relinquere!!
Spero animum tuum nectare tulliano nondum satiatum esse.
Dabo osculum etiam asino tuo, ut te hodie mihi citius advehat.
Relinquo O. mea huc, ubi vis.

Postea plus rescribam. Vale, paratus esto!

P.S. Gratias pro ampulla vini. Nunc velim solum tecum eam mutuari!

P.P.S. Salve mi Domine! Si uno osculo meo asinus Bucephalo mutatus est, qui est nunc Vettius post tantum B. M.... , nonne Alexander Optimus? :wink: Iam video te equo descendentem, paratum ut me valde amplectaris...
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 05 Dec, 2006 18.24

Vettius natus in promptu Tullianae bibosae atque osculosae meridianae s.d.p.

Nescio utrum oscula tua me Alexandrum mutauerint; at subito commoueor ad Persiam uincendum. Vtinam asinus meus osculo tuo mutatus esset Pegasus pro Bucephalo; quo facto, ego Perseus equo alato uectus quandam Polonicam Andromedan uisitauerim. Hactenus nugae dulces.
Heri rogauisti cur Valerius Veronensis talem mulierem quadrantariam tam grauiter amauerit; cuius rationem non possum explicare. Vires uelut feminae pariter sine discrimine amare uideantur. Aut forsitan illa erat pulcerrima; quae unica qualitas feminea mentes inconstantes atque insanas reddit magis tolerabiles. Hactenus insanitas feminea.
Quid agitur tecum hodie? Gaudesne? Certe gaudes, haud secus ac imperaui te.

Exspecto, nisi cum dulci Remico (champagne) iterum negotiaris. Vt semper, scis quod. Vigilo! Vigilo!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 05 Dec, 2006 19.33

Tulliana quasi Andromeda /iam non bibosa, nihilo minus osculosa manens /Vettio suo quasi Perseo s.d.p.

Gaudeo, quod velles mihi Perseus fieri et asinum suum Pegaso mutare, attamen inutile hoc mihi videtur. Nonne es enim Sol divus, qui flammeo curru, iuncto quattuor velocitatibus equis cotidie ante currum Aurorae suae caelum permetitur eam persequens?
Extra iocum valde gaudeo, quod hodie tam celer advenis, verum dicens citius quam te sperabam. O, quantum gaudii inexspectati hoc modo mihi attulisti!! Gratias maximas Tibi!
Clodia sine dubio erat pulcerrima, at Catullus caeco amore captus. Cetera est illorum secretum. ,,Hactenus" ut dicere soles, de eis amantibus.
Hodie incoepi cogitare de festis Natalis Domini:quomodo debeam ea praeparare, quae dona mihi emenda sunt, quando domicilium in ordinem redigam, ubi et quibuscum novum annum bis millesimum septimum salutare velim. Semper mihi placet eas res examinare, idcirco vero laeta sum.


Quod apud te? Ut plerumque grave laboras?

P.S. Quidam Remicus, etsi dulcis non prohibebit mihi hodie tecum colloqui. Quam ob rem non invide eum!
Si vigilas, beata sum! Exspecto te mi exoptate!

P.P. S. Dixisti ,,vires velut feminae..." Nonne ,,viri" dicendum erat?

P.P. P. S. Num Nipponicus iterum te visitavit?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 05 Dec, 2006 21.06

Vettius lapsans calamo Tullianae nuper factae grammatisti sal.d.pl.

Caue uires Remicas aeque ac uiros Remicos. Heri etiam scripsi, "apud balneis" pro "apud balnea," quia imprimis scripseram "in balneis," "in" mutaui "apud," sed non mutaui "balneis" pro "balnea." Nonne asinum dixi hanc machinam, quae modo pauca uerba simul uideamus permittit? Culpa asinum; non agitatorem!
Quis est iste Remus?!! Da mihi statim eius nomen et inscriptionem! Qui nempe nullum uulnus a manibus meis accipiet; modo colloquium. Hactenus iste. Heh heh. Requiescat in pace. Quod ad laborem meum attinet, nuper fabulam togatam, inter alias, Latine, de republica Romana condita (apud Liuium), componere conatus sum; sed Latinitas mea non explet. Cur Latinum malum pro Anglico bono mallem non possum dicere. Aliam fabellam scribo, unam inter alias libri unici, cuius titulus est "Hero et Leandrus"; cuius tempus mutaui apud imperium Traiani pro antiquitate innota. Quam iam Anglice scripsi in metro Alexandrino, sed, quia displicet, eam hexametris Latinis iterum componere conor.
Bona Saturnalia! Iesus, ut suspicatum est propter pastorum mentionem apud Euangelia, natus est Martio; nolo autem dehorteris ab eius natalicia celebranda. Quod est maioris momenti, quale mihi donum emes? "Ha!" inquis.
Vellem dicas qui pictor siue artifex te maxime delectet. Me, praeter murales Pompeiianas et sculpturas antiquas, praesertim Durer, Da Vinci, Michelangelo, et Rembrandt delectant.

Quid plura? Iam garrio. Scis quod, ut semper. *"Remicus dulcis," Vettius murmurat.*

ad P. P. P. P. P. P. P. S.
Qui Nipponicus? Nemo Nipponicus solet ad me uisere nisi Mr. Sushi.
Last edited by D. Vettius Saturninus on Mart 05 Dec, 2006 22.27, edited 2 times in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 05 Dec, 2006 22.22

Tulliana quasi Orbilia Vettio suo hodie Garrulo s.d.p.

Noli pudere erroris! Ego etiam nonnumquam lapsus calami facio <quam ob rem tam saepe nuntia mea postea corrigi solent> ,,Qui est Remus?" rogas, nescio et scire nolim, praesertim cum tecum colloquor, itaque utinam ille requiescat in pace.
Ad laborem tuum revertens, studia ea vero delectationem allicientia, quamquam operosa mihi videntur. Praecipue velim cognoscere tuam fabellam ,,Hero et Leandrus," nam olim romanticae ac miserae res gestae eorum mihi perplacebant.
Gratias pro tua optata: ,,Bona Saturnalia", quamquam conspexi in eis quendam irrisionem. Bene scio, quando re vera Christus natus est! Utrum tibi Saturnalia displiceant, an careat tibi femina, quae ea pulcerrrime praeparare possit? Si vis donum accipere, scribe epistulam ad Sanctum < vel Sanctam> Nicolaum < vel Nicolam> Festina! Iam tempus mittendi adest!
Praeter Graecas sculpturas antiquas, praecipue diligo: S. Boticelli, G. Klimt, M. Chagall et A. Mucha. Omnium artificium tamen ut scias, si nondum scis, maxime admiror unum Americanum, etsi pingit et sculpit solum calamo purpureo fruens. :wink:

P.S.Qua de causa murmuras? Post conventum cum Remico?

CAVE MR. SUSHI!!!! NONNE AUDIVISTI DE MORTE A. LITVINIENKO???

P.P.S. Si de artificibus loquimur, dic quaeso: placeatne tibi fabula de Pigmalione et eius Galatea?

Velisne Vettii ad me simile Leandro natare? Noli timere, nam meus pharos semper fulgens tibi permanebit!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 05 Dec, 2006 23.57

Vettius stomachi ferrei Tullianae suae plagosae quantum ac osculosae quasi Orbiliae s.d.p.

Quia neque glandes neque pyroboli me necauerunt, uix timeo Mr. Sushi. Te sperno, Mr. Sushi! Te prouoco, si audes! Sed noli sollicitari, mi dulcissima, namque piscem malo coctam. Est aliquid apud Nipponenses, tempura uocatur, quod est piscis in farina et oleo fricta, melior quam sushi, qua saepius fruor.
Nunc ad Sanctum Nicolaum. Prius misissem libellum Augusto, quatenus eum adimpleturum esse exspectem. Hactenus iste nothus obesus. Noli autem putare me Saturnalibus irrisisse, felicissimis dierum. Vtrum caream femina, quae ea pulcerrime--siue "pulcerrrime," ut scribis-- praeparare possit, ut rogas, respondeo, est talis femina, Nemesis nominata, contra quam, circa Saturnalibus, inaequo Marte, uelut contra et Sanctum Nicolaum et Mr. Sushi, proelia anticipo. De arte et ceteris plura post, sed quis est iste Americanus cuius calamus purpureus te tantum delectat?! Cui rescribere te melius oportuisset! Scis quod. B. M. D. C. etc.? Plus? Scis me uigilare. Plus, quaeso.

P. S.
Non possum ante horam tuam respondere; itaque d.d.d. Cras Hero et Leandrus tibi descripta. Me felicem, plus et plus, magis magisque! Es korakas, Nicole! Tulliana sola enim omnia mea habet.

P. P. S.
Nisi fallor, Orbilia, sunt et pisces femineae.

P. P. P. S.
Qualia sibi Nicolus festa praeparet de me susque deque est. Qui sit hic alius nescio. Pan personas multas gerit. Praeterea non soleo a superis dona mihi petere. De nataliciis autem Christi, quid donum ei emem, quippe qui omnia iam possideat?
Last edited by D. Vettius Saturninus on Merc 06 Dec, 2006 2.05, edited 4 times in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Merc 06 Dec, 2006 0.39

Tulliana Vettio suo ,,PULCERRRIME" ut solet s.d.p.

Gaudeo, quod tam libenter edis pisces, praesertim cum bene cocti non decocti <ha, ha> sunt. Fortasse mulier Nipponica essem :x , nam etiam ego possum praeparare piscem, qui lingua Nipponica tempura vocatur. Ad sanctum Nicolaum. Augustus obiit, tamen est quis procul te tempore hodierno vivens, cui possis libellum a te ipso scriptum ut donum festivum mittere. Scisne hunc hominem? Nunc scio te quoque tempore festivo gaudere, doleo tamen cum quadam muliere mihi ignota, quae infauste Nemesis nominata est.
Si nescires Americanum, cuius purpurea verba aeque me delectant, ad risum movent ac nonnumquam etiam erubescunt, statim te in loca inferna et tenebrosa mittere deberem! Non licet enim talem artificem ignorare!!!

Quod Tibi vis? Plus B.? Plus verborum? Plus iocorum? Plus amplexuum?
Plus amoris? Plus....?
Vigila si vis! Ego vigilo hodie ad T. M. T. 12:30 :wink:

AUT ,,PLUS ULTRA" FORSAN?
PLUS OCULIS SUIS ALIQUEM AMARE?

P.S. ,,piscis, -is" generis masculini LATINE LOQUENS plerumque est < me excepto>

Dabo tibi omnia, quae vis sed non extemplo :wink:

Vale mi DULCISSIME omnium poetarum et epistolographorum! :wink:

Dic quaeso, an Nicole iam apud satanum festa sua praeparet?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Merc 06 Dec, 2006 12.19

Ave Vettii! Dormisne mi Rex in lecto purpureo, an iam aperuisti ocellos virides? Apud vos adhuc nox immensa, itaque spero te dulce dormire!
Preterea scis, quae tibi semper opto! :D :D :D :D

P.S. T.M.T. 16:27: Nuper sol occidit. Rarissime eius occasus tam me movit, ut hodiernus. Difficile descriptu. Talibus momentis reapse vivendum est.
Meditor, quid nunc agas.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 06 Dec, 2006 18.50

Vettius suaeTullianae s.d.p.

Nunc non asino, sed asella me uehi comprehendo; cuius bullae neque semel neque bis neque ter, sed deciens pulsandae sunt solum ut incipiam ad te iter facere. Sic totam priorem horam, dico quia meditaris quid agerem, ad asellam flagellandum occupatus sum.
Iam expergefactus sum nouem horas ex meo "grabato" purpureo. Meditari uideris de poetis quasi regibus uiuentibus. Maecenatem exspecto. Tamen scis quod tibi optem: optima Optimae!
Tu occidentem, ego orientem Solem habeo; forsitan ideo, uelut Regis Hispanorum, est nullus Solis occasus apud nostrum imperium.
Quid tibi canam hodie? Petitiones accipio! Dic saltem quomodo te habeas.

S. V. B. E. E. V.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Merc 06 Dec, 2006 19.36

Tulliana Vettium suum ascetice dormientem iterum valde salutat

Unde asellam accepisti? Quod nomen ei est? Noli flagellare animalia feminea, etsi stultissima sunt! At extra iocum: quid re vera agebas totam priorem horem, si possim rogare? Scripsistine iam versum ad Maecenatem tuum? Cane omnia*, quae vis, nam semper libenter te audio canentem, tamen heri aliquod mihi pollicitus es. Nonne memoria tenes? Quomodo me habeo hodie ? - potius mediocriter quam optime, tamen sine dubio minus te defagitata, quoniam nullum animal mihi ad flagellandum datum est.
Heri dixisti:,,de arte et ceteris plura post" etc... itaque exspecto. Qualis es hodie Vettii: laetus, felix, garrulus aut prorsus alius?

*Num Vettius ,,fish wish" factus est?

P.S. Regi pallium purpureum erat, tibi purpureus calamus. Ceterum ,,Decimus Vettius Saturninus regia familia ortus" eleganter sonat, ut mihi videtur. Quomodo tu censes?

P. P. S. Plus peto.


Saltem valere studeo. :?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 06 Dec, 2006 21.44

Vettius Tullianae studenti ualere suae s.d.p.

Asellam meam nuncupo Medusam. Quae, quia duas horas in huc ineundo et singulam epistulam scribendo me detinuit, detruncanda est potiusquam uehanda. Nosti igitur et animum et itinerarium meum. Iam destrinxi gladium, itaque oportet Maecenatem hodie abstare, ne cum asella mea caput suum amittat. Habeat pugiones pro uersibus.
Attamen quia fidem semper praesto, tibi optatum tuum mitto. Sic incipit: Ennosigaei oenops duo partitur oppida regnum... id est Sestum Abydumque, ubi Hero et Leandrus congregati sunt. Iam scis catastrophen fabulae, quare eam non narrabo. Modo singula mutaui, uidelicet animum Heronis pro Leandro, quasi non illum, sed alium ipsa amet; quamobrem, cum Leandrus tandem pereat in aqua, Hero neque scit neque curat, sed pergit feliciter in suo alio amore cuiusdam tribuni Romani. Exspectetur C. Plinius Secundus personam patroni Leandri gerere. Nihilominus, ut finem faciam, ueracius uitae uidetur homo pauper generosam amasse inamatus quam qui mutuo amauerit. Vt ita dixerim, euentus est alterae beatus, alteri tristissimus; prout res se solito habet, potiusquam ambobus tristis. Exspecto interrogationes tuas.
Ceterum, mi dulcis, tecum doleo "defagitata," ut dicis. Nescioquid hoc significet, sed, quantum doleas, te consolor!
Denique, gens Vettia est usque quaque plebeia, etsi proles Iouis sum, una cum asella mea.

Desine studere ualere; potius uale! Nam nisi ualeas, non ualeo!

P. S. Quidnam est "fish wish"? Fishwich=fish sandwich.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron