Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 20 Feb, 2005 11.34

Marcus Tiberi suo s.p.d.
Litteris tuis, mi amice, perlectis e forulis Ovidii deprompsi Metamorphoses; quarum libro sexto inspecto (vv. 426sqq.) aenigma a me solutum esse puto :roll: :
(A) Tereus;
(B) Procne;
(C) Itys;
(D) Philomela.
Cum fabula sit atrox horrifica portentuosa, prorsus non intellego, qua de causa Iohannes Strauss Pater Vindobonensem composuerit saltationem, cui titulus „Philomelen-Walzer“. Quam saltationem tibi ut viro artis musicae peritissimo notam esse suspicor.
Vale. X K. Mart.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 20 Feb, 2005 15.14

Iulia Tiberi et Marco sal.

Sane crudelissima haec est fabula. Tamen non solum Wagner, sed etiam alii nomine Philomelae tamquam bono quodam ac iucundo utuntur. Causa videtur esse puellam philomelam in avem philomelam esse mutatam, quae avis autem symbolon nobis est boni dulcis amoeni, etsi etiam tristis. Sed nom puto hoc sufficere explicationis, est nonnisi idea quaedam.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 20 Feb, 2005 16.16

Tiberis Marco et Iuliae ceterisque sodalibus sal.
iam suspicatus sum, mi Marce, aenigma a me propositum pro eruditione tua ac scientia nimis simplex fore ac modestum. quo soluto tamen tibi gratulor !
saltationem quandam , quae "Philomelen-Walzer" inscripta est, exstare equidem non nescio, quamvis in tanto saltationum numero, quae a familia Strauss edita sint, melodia eius mihi mente exciderit.
quod ad eius nomen attinet, eam nomen suum a muliere quadam ,cui nomen Philomelae fuit, traxisse puto, cf. "Gabrielen-Walzer", "Elisabethen-Walzer" et al.
ceterum mirum est, quae nomina Strauss operibus suis dederit, quorum e.g. exstant haec: saltatio Vindobonensis "pons catenatus" :!: , quin etiam : saltatio Vindobonensis " alter commeatus ad pontem catenatum" (2.Lieferung der Kettenbrücke-Walzer) :shock: etc.etc.
valete.
X.Kal.Mart.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Tiberis on Sol 20 Feb, 2005 19.45

Tiberis sodalibus suis, imprimis Marco suo sal.
pauca superiori nuntio addere velim: nam subito mihi in mentem venit fieri posse, ut significatio "Philomelen-Walzer" ad "amicos musicae artis"
pertineat (sermone Graeco "philoi tou melous") .quod quidem certam rationem habeat, si illa saltatio - quod equidem ignoro - "societati amicorum artis musicae",quae sedem suam Vindobonae habet, donata esset. res sane dubia et obscura.
valete.
X.Kal.Mart.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 28 Mart, 2005 13.03

M. Favonius sodalibus mythologiarum studiosis s.
Romae fingite vos esse, amici, et date vos in viam Appiam! Non multum post secundum miliarium viam Appiam ingredimini quae vocatur Pignatelli. Paulo post vobis apparebit aedes S. Urbani ad Caffarellam sacra, infra quam vepribus saeptum occulte latet antrum quoddam: locus sane amoenus, qui nymphae cuiusdam (A) sacer fuisse traditur (re vera nymphaeum est, quod ad villam pertinebat Herodis Attici; locum enim illius nymphae sacrum haud procul a porta Capena in Camenarum luco fuisse inter omnes fere constat archaeologos).
Quid ergo? Antiquissimis temporibus praestantissimus quidam vir Romanus (B) videri volebat noctu se cum illa nympha sive dea congressum esse, ut de sacris instituendis eam consuleret. Quem virum ea de causa hydromantiae peritum fuisse scripsit auctor quidam Christianus (C).
Ut finem faciam: anno MDCCCXLII Iohannes Strauß Pater saltationem quae vocatur Vindobonensem iuris consultis dedicavit Vindobonensibus, eamque ab illius nymphae nomine appellatam.
A ? B ? Si vultis, etiam: C ?
Valete. V K. Apr.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Lun 28 Mart, 2005 18.00

Spartacus omnibus sodalibus sal.

Io, sodales!

Quoniam Favonius diligenter aenigmata semper nova nobis praebit, magnopere gavisus sum.

Habeo quoque interrogatiunculam quamdam, eamque spero ab aliquo e vobis responsuram:

Librum filii mei legendo, qui de mythologia ad pueros tractat, multa de Hercule cum equo alato, qui Pegasus nuncupatur, dicta sunt. Num Hercules, quod sciam, cum Pegaso vere in fabula antiqua umquam fuisse? Quid de hoc putatis?

Gratias vobis pro auxilio agens, finem huius epistulae nunc faciam.

Valetote!
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Hercule Pegasoque

Emitteby Marcus Favonius on Mart 29 Mart, 2005 13.10

Marcus Spartaco s.p.d.
Diodorus quidem Siculus equos a Neptuno Herculi allatos esse scribit (4, 14, 3). Sed Hygino (cap. XXX) aliisque mythicis consultis nullam Herculi rationem puto fuisse cum Pegaso. Nescio an incideris in fabulam inepte compositam. :roll:
Vale. IV K. Apr.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Mart 29 Mart, 2005 15.08

Ericus Palmén Marco Favonio s.p.d.
A). Nympha a te in nuntio 2745 commemorata est Egeria.
B) Praestantissimus vir Romanus, quem dicis, est Numa Pompilius, successor Romuli sive secundus rex Romanorum.
C) Auctor Christianus, qui de iis mentionem facit, est Augustinus. In opere enim eius, cui titulus est DE CIVITATE DEI, haec leguntur (VII 35): ”Quod ergo aquam egesserit, id est exportaverit, Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham Egeriam coniugem dicitur habuisse...” Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 30 Mart, 2005 12.44

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 01 Apr, 2005 1.29

Spartacus Favonio suo sal.

Quodcumque scire cupiebam, plane ac commode, mi Marce, dixisti. Illos, qui se debere fatentur, sicut egomet ipse, stantes loqui decet!

Utinam plus otii haberem, ideoque saepius in vestrorum omnium convivio essem!


Optime valeas, Favoni, optimeque valeatis, sodales.
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Sol 12 Iun, 2005 21.24

M. Favonius sodalibus s.
Quingentis fere ante annis inventa est statua marmorea cuiusdam viri fortissimi, cuius fatum ad clarissimam historiam fabularem pertinet. Quod opus ex uno lapide a tribus summis artificibus factum in Titi imperatoris domo fuisse scriptor quidam Romanus tradit. Quicumque statuam considerat, is summa formidine exagitatur, idque nostris quoque temporibus.
A. Nomen viri?
B. Nomina trium artificum?
C. Nomen scriptoris Romani?
D. Ubi statua reperta est?
E. Ubi nostris temporibus exposita est?
Feliciter!
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Lun 13 Iun, 2005 21.02

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.
De aenigmate tuo haec est mihi coniectura:

A. Viri nomen est Laocoon
B. Artificibus tribus Hagesander, Polydorus et Athenodorus
C. Plinius Major scriptor in Historia Naturali:
Nec deinde multo plurimum fama est, quorundam claritati in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis praeferendum. ex uno lapide eum ac liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi artifices Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii
D. Inventa est statua MDVI in Esquiliis Romanis, in vinea F. de ‘Freddi cuiusdam (et non MCDLXXXVIII in Titi Caesaris thermis, ut fama tradit, ad quam confirmandam aedicula, in qua reperta esse dicitur, demonstratur)
E. Nostris temporibus in museo Vaticani est exposita

Addere velim Michelangelo hanc statuam exploravisse ac aperiisse eam e duobus lapidibus constare et non ex uno, ut apud Plinium legimus

Optime vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 13 Iun, 2005 22.35

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Quanta eruditione atque doctrina ornata sis, ex omnibus tuis litteris apparet. Qua de causa mirum non est hoc quoque aenigma abs te accuratissime esse solutum. Gaudeo, gratulor, eximiaque te laude ornandam esse censeo. :D
Fac valeas.
Idibus Iuniis. Crefeldiæ.

[Unum hoc addere velim: verba illa Pliniana leguntur n.h. 36, 37.]
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Thorsten Weigert on Merc 12 Iul, 2006 14.09

Aenigma hoc quaeso aspicite carmen in lingua Latina quoque scriptum attinens.
Postquam occisus ego et sum saeve dilaceratus
resuscitebar, sed non ego nomine Pelops.
Quare agite, Eoum, comites, properemus in orbem!
Thorsten Weigert
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Mart 11 Iul, 2006 14.14
Location: Germania orientalis

Emitteby Agricola on Merc 27 Dec, 2006 17.24

Matthaeus Romanus qui et Agricola omnibus sodalibus suis salutem dicit quam plurimam

Cum hic de fabulis gentilium et narretur et quaeratur non alienum putavi duo disticha echoica de Europa edere:

Taurus erat niveus qui lusit Agenore natam:
quo vecta est eadem taurus erat niveus,
is modo virgineas plantas cervice reflexa
lambebat, digitos et modo virgineos

Valete!
Last edited by Agricola on Merc 27 Dec, 2006 23.11, edited 1 time in total.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron