núntium historicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

núntium historicum

Emitteby RodericusPortellaSanctius on Merc 22 Mart, 2006 17.10

Roderīcus Vallisolētānus hāc historicā diē omnibus hās līneās legentibus SPD.

Hodiē ad medium diem grex terrōristicus ETA pūblicē dīxit vōcem ejus armōrum ā proximō diē Veneris in æternum tacitūram esse. Maxima est novitās in illō nūntiō, cum priōribus similāribus nūntiīs ab ETA aliquandō factīs dē pausā in armōrum ūsū et in mortēs prōvocandō semper loquērētur. Nunc tamen dē silentiō armōrum, sine ūllō fīne, agitur.

Gravissimum quidem nūntium est.

Aliquī (paucī adhūc) polīticī commentāria dē nūntiō pūblicō terrōristārum jam fēcērunt. Aliī prūdenter, alius nōn tam prūdenter locūtī sunt.

Tēlevīsificē omnēs scīre potuimus et gregem terrōristicum ipsum aliquemque polīticē prope eum dē novō statū polīticō (quī in novum statum territōriālem fortasse dūceret) loquentēs, aliquem et "dōna" polītica post nūntium nōlentem.

Dux "Populārium" (gregis polīticī dexterrimī inter nōtissimōs), Mariānus Rajoy, ūnus est eōrum quī jam prīmīs hōrīs post nūntium āctum pūblicē locūtus est, prīmus quidem, nisi fallor, quī prō tōtō grege polīticō jūdicium dīxit. Æquālēs rēs sunt, dīxit, sīcut aliīs temporibus cum grex terrōrtisticus ETA dē pausīs in armōrum ūsū faciendīs nūntia pūblica fēcisset. Ducī "Populārium" nūlla est differentia inter hoc aliaque priōra nūntia, cum, sīc dīxit, dē pausā tantum iterum agātur. Idemne nūntium audīvit? Egone bene eum audīvī?

Rēs perdifficilēs nunc sunt, ac aliquī videntur eās et difficiliōrēs facere velle.

Præses Statūs, Jōsēphus Ludovīcus Rodríguez Zapatero, post aliquās hōrās officiālem ōrātiōnem vel dēclārātiōnem dē nūntiō historicō faciet.

Quidcumque dēmum fīet, diēs hodiē est historica.

Quid dē rē cēnsētis?
RodericusPortellaSanctius
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Iov 01 Apr, 2004 17.45
Location: Hispania

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron