Iulia omnibus sodalibus pariter salutem dicit optimum.
Certiores vos facere velim de sodalitate Latina nomine PHILIAE, i.e. PHratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque, cuius condendae iam aestate praeterita in seminario Pragensi consilium factum est, et quae aestate proxima rite associationis statum accipiet. In propositis nostris maximi momenti est studium cum linguarum antiquarum tum imprimis humanitatis, quod non tamquam in schola, sed mutua iuncti amicitia assequi conemur. Sola, qua uti licebit, lingua est Latina, ut e variis terris orti omnes in vicem quam facillime nos intelligamus neque ulla ex usu linguarum vernacularum confinia oriantur. Situs interretialis iam exstructus est, cuius inscriptio est haec: http://philia.xf.cz/www/ Omnes ergo huius fori iuvenes invito, ut nomina sua (vera! Licet autem Latine nomina reddere, ut facilius adhibeantur) dantes philoi philaique fiant!
Philiae quasi frater minor circulus Pragenus (http://circulus.xf.cz/www/) conditus est, qui munere suo iam bene fungitur, ergo nunc post dimidium iam annum labor Philiae rite condendae et augendae susceptus est. Haec etiam causa principalis est, cur tam sero vobis scribam; antea enim maximae adhuc Philiae columnae sodales nostri Bohemi cum amicis Italicis de circulo Prageno condendo solliciti erant, ut nunc eo peritiores ad maiorem sodalitatem aggrediamur.
Curate, ut omnes quam optime valeatis.
Gottingae, a. d. XIII Kal. Ian.