Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tiberis on Sol 15 Mai, 2005 23.19

Tiberis Iuliae s.d.p. :)
Ne credas, mea Iulia , nimis rusticam vel impolitam esse tuam illius ariae conversionem , quae quidem digna esset, quae in ea parte colloquiorum nostrorum proponatur, quae est "de carminibus in Latinum convertendis". utinam plures sint, qui in hac arte se exerceant !

Littera I nimirum in titulo quaesito invenitur. ecce novissimus status, litera I inserta:

I _ _ E _ / E _ / _ A _ _ I _ E _ / E I _ S //

vale ! :)
Id.Maiis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Lun 16 Mai, 2005 0.46

Iulia Tiberi sal.

Persuasum mihi est litteras X et U in titulo tuo latere...
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 16 Mai, 2005 0.48

Marcus Tiberi amico suo doctissimo s.d.p.
Ita est, optime Tiberis: „non de auctore Austriaco agitur“, sed de Helvetio! Fridericus enim Dürrenmatt fabellam composuit, quae inscribitur „Der Richter und sein Henker“, id est „Iudex et carnifex eius“. Vale. XVII K. Iun. Crefeldiæ. :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 16 Mai, 2005 1.10

Marcus Iuliae cunctatrici litteratissimae s.d.p.
Uno et eodem tempore de eadem fabella nos cogitavisse videmur... Sed qua de causa – pro di immortales! - titulum ad Tiberim scribere cunctata es? :shock: Nescio, sed factum esse sentio et doleo.
Vale. XVII K. Iun.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 16 Mai, 2005 8.55

Tiberis Iuliae et Marco, amicis suis litterarum peritissimis,s.d.p.
congratulor vobis pro aenigmate tam brevi tempore soluto!
sed utri vestrum palmam dem, plane nescio. nam cum Iuliam titulum quaesitum primam suspicatam esse appareat, Marcus noster primus solutionem praebuit.
tamen, si regulam ludi nostri severe interpretamur,Marcus - ignosce mihi, Iulia! - victor esse videtur.
sed si inter vos de hac regula mutanda conveniat, equidem non repugnabo.
valete! :D
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 16 Mai, 2005 9.29

Marcus sodalibus, imprimis Iuliae Tiberique s.d.p.
Equidem, amici carissimi, victoria libentissime cedo Iuliae :D ; neque enim verbis, sed re diiudicandum esse censeo. Agedum, mea Iulia!
Valete. XVII Kal. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 16 Mai, 2005 11.53

Iulia Tiberi et Marco sal.

Gratias ago vobis, quod me victricem aenigmatis esse putatis, sed confitendum mihi est non illum in mente habuisse titulum - modo feliciter conieci. :lol:
Quam ob rem tuae sunt partes, mi Marce, praesertim cum hebdomada sequente nun multum in interrete morabor et itaque patibulum nostrum nimium lente progrediretur.
Valete. a. d. XVII. Kal. Iun.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 16 Mai, 2005 12.32

M. Favonius sodalibus suis pariter omnibus s.
Tot tantisque patibulis his diebus constitutis respirandum nobis esse censeo. Quam primum, id est cum gravissimis officii muneribus functus ero, ad novum patibulum defigendum revertar.
Valete. XVII K. Iun.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

SALUTE

Emitteby mimichatus on Ven 17 Iun, 2005 9.25

mimichatus et kokunus sunt!!!! belissima sunt ;-);-);-);-)
mimichatus
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Ven 17 Iun, 2005 8.50

Emitteby Marcus Favonius on Mart 21 Iun, 2005 11.23

M. Favonius sodalibus rerum perplexarum studiosis salutem.

Ad novum patibulum defigendum revertor:

_ _ _ / _ _ _ _ _ _ _ / _ _ _ / _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ //

Libri titulus originalis? Eius auctor?

Fortes fortuna adiuvat. :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 22 Iun, 2005 9.22

Mercurius Marco suo s. d.

Quamvis patibulatorum sim minimus :shock: qui parum triumphorum in hoc bello egi, tamen litteram E proponere ausim. :roll: Budapestini, d. X. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 22 Iun, 2005 13.36

Marcus Mercurio patibulatori assiduo s.
Fortuna te adiuvit; hoc enim E detecto te multum profecturum esse puto:

_ _ _ / _ _ _ _ _ _ _ / E _ _ / _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ //

Timeo, ne hoc patibulum in ruinam sit pronum :roll: .
Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 22 Iun, 2005 16.02

Iulia sodalibus sal.

Oro mihi detegas, care Marce, litteras A, quae in titulo tuo latent!

Mercuri: Minime puto te patibulatorum esse minimum (ecce fiigura etymologica!), cum persuasum mihi est te plus aenigmatum solvisse quam ego.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 22 Iun, 2005 17.55

Marcus Iuliae investigatrici acerrimae s.

Quanta sagacitate A litteram proposueris, ex novo patibuli statu intelleges:

_ _ A / _ _ _ _ _ _ _ / E _ _ / _A _ A _ _ _ _ _ _ A //

Equidem si Sphinx essem, ad mortem nunc voluntariam me praepararem... :roll:

Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 22 Iun, 2005 22.03

Mercurius Marco suo s. d.

Noli Marce temere e basi tua in altum praecipitare, cum nemo adhuc reperiatur, qui solutionem sciret. Videamus litteram S. Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron