Page 1 of 1

ReNS Video

EmitteMissus: Lun 17 Ian, 2005 14.27
by FRg97
Salvete, orta sunt prima nuntia collectanea ad scientiam pertinentia, facta a discipulis ex schola "Sancta Anna" in Augusta Taurinorum - Italia:

http://www.istituto-santanna.it/TGRS

Quid putatis de nostro consilio?

EmitteMissus: Mart 18 Ian, 2005 22.01
by Spartacus
Spartacus discipulis ex schola "Sancta Anna" in Augusta Taurinorum sal.

Salvete iuvenes in Italia Latinam discentes! Puerine adulescentesve estis, annon?

Libente animo legi omnia quae in vestro loco scripsisti. Talis res a nobis omnibus palam plaudenda est.

Spero vos novas paginas Latinas mox scripturos !

Valetote!

EmitteMissus: Mart 18 Ian, 2005 23.47
by Marcus Favonius
M. Favonius amicis Italicis sal.
Quaeritis: „Quid putatis de nostro consilio?“ Bene! Ecce quam paucissimis, quid sentiam: Pagina vestra domestica inspecta fieri non potest, quin laudem diligentiam vestram in disponendo, industriam in conficiendo, fortitudinem in proponendo. Macte virtute, discipuli! :!: Sed una res silentio praetereunda non videtur esse: Quamvis lingua Italica mihi placeat et ipse Italice sciam, tamen oportere puto frequentius vos lingua Latina utamini. Ut exemplo utar: „Forum colloquii“/ „Nuova sottoscrizione“: omnia praecepta etiam Latine tradenda esse censeo. Pergite, ut coepistis. XV K. Feb. Crefeldiæ.

EmitteMissus: Lun 21 Feb, 2005 14.00
by FRg97
:cry: Veniam petimus morae nostrae.
Habuimus aliquam difficultatem in nostrum situm perfecte vulgando.

Curatores pueri scholae superioris annorum decem et quinque usque ad decem et octo sunt.

Noster situs creatus es utendo "M.S. Share Point" quod aegre mutari potest. Quoquo modo quam celerrime omnes paginas Latina lingua convertemus.

Quis habet difficultatem paginam domesticam videndi, deponendus est programma necessarium, ut designatum in eadem pagina.

Multum nostra interest cooperari cum scholis Europae qui, velut nos, putant Latinam linguam, hodie admodum vivam, adhuc instrumentum aptum ad praedicationem et emendationem scientiae cognitionum esse posse. :wink:

Vale

De nuntiis Latinis

EmitteMissus: Merc 23 Feb, 2005 2.31
by Herimannus
Herimannus adolescentibus Taurinensibus salutem dicit

Vobis gratulor! Nam quae scripsistis et legistis libenter legi et audivi, magnopere gaudens Latinam etiam a discipulis XXI saeculi coli et ad hodiernas res narrandas adhiberi!
Ante paucos dies tamen iterum conatus sum inscriptionem interretialem scholae "Sant'Anna" attingere: frustra, nam nuntios de vetita inscriptione plurima inveni. Quid evenit? Inscriptio, qua utor, est:

http://www.istituto-santanna.it/TGRS/

quae celerrime convertitur ad:

http://www.istituto-santanna.it/ReNS/

Numquid erro?

Valete!

Novocomi, a. d. VII Kalendas Martias.

EmitteMissus: Lun 11 Apr, 2005 12.39
by FRg97
Ob causas technicas inscriptio interretialis nostrae paginae domesticae mutata est ab http://www.istituto-santanna.it/TGRS/ ad http://www.istituto-santanna.it/ReNS/

Valete omnibus!