FORUM NOSTRUM

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Sat 06 Ian, 2007 13.43

Soter Marco Favonio, Amico suo clarissimo carissimoque, et omnibus Sodalibus “bonae voluntatisâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 08 Feb, 2007 15.24

M. Favonius Ursinus sodalibus carissimis sal.
"Auxilio eges?..." Hoc themate m. Oct. a. MMV feliciter instituto non alienum videtur quaerere, quot usque ad hunc diem homines in Latine discendo a nobis adiuti sint. Initium sit aestimationis, quae res lingua Anglica „evaluatio“ appellatur.
Valete.
VI Id. Feb.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 08 Feb, 2007 17.01

Mercurius Marco suo s. d.

Quod ad me attinet, amice carissime, nullum adhuc nuncii in ea re ad me missum. Ceteroquin forum nostrum nescioquo languore torpescere mihi videtur: parum nunciorum scribi, nihil novi iam diu fieri. Quid nobis faciendum sit, nescio. Certe, et ego rarius in foro versor, dissertationis meae in tempore finiendae necessitate coactus. Vale. Budapestini, a. d. VI. Id. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Rhumak on Iov 08 Feb, 2007 19.46

Marco Mercurioque aestimatis suis amicis spd

Huc usque, mi Marce, unum Americanum, quocum nuntios per MSN communico latinos, et qui necdum huc versari vel audet, vel volt, vel potest, adhibeo, nec plures. Sed forum illud nuper institutum est: quin tempore "discipuli" postmodo augescant minime dubito. Nec cuiquam quidem flumina noviciorum exspectanda esse umquam ratus eram, sed nunc vero in siccitate sumus :lol: :?

:idea: Forsitan alio Telae (ad Textkit verbi gratia) nuntios mittamus, quibu nos latine discentibu vel discere aventibu praesto fore eos certiores faciamus, velut in "link", seu nexibus, vel aliquid simile. Si ita, gestores eorum fororum gestoribu nostris adeundi erunt. Nescio an pote sit. Quid censetis?

Nec hercle scio quanam re forum nostrum "tantopere otietur" ut verbis Grouchi Marx utar: quando ita est, certe aut argumenta versata paucorum intersunt aut tempore ad scribendum plerique carent: si ob hoc, nil possumus; sin ob id, plura et plura argumenta feramus nova: quandoque respondebunt, sive ad disserendum sive ad ohe! dicendum :lol:

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 09 Feb, 2007 11.07

Marcus amicis suis s.d.p.
A me quoque nemo adhuc auxilium petivit. Id, quod tu, optime Rhumak, proposuisti, mihi probatur. Agedum, mi amice! Nonne ipse νεόφυτος es in foro illo, cui nomen Textkit?
Valete. V Id. Feb.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

FORUM NOSTRUM

Emitteby Ericus Palmén on Sol 11 Feb, 2007 20.15

Ericus Palmén sodalibus s.d.p.
Ne me quidem recentissimis mensibus quisquam peregrinus Latine discendi studiosus adiit. Mense Novembri duos discipulos privatos Americanos habui, quorum unus admodum bene Latinitate se exprimens bis mihi scripsit, ut de quibusdam rebus grammaticis me consuleret, sed postquam a me responsa tulit, videlicet ratus sibi auxilio alieno non amplius opus esse scribere desiit. Altera e penso elementari a me sibi misso haud male se expedivit, sed iterum scribens a me petivit, ut quaedam res sibi incognitissimae – e.g. nominativus, accusativus, genetivus, dativus, ablativus – quidnam significarent, dilucide explicarem. Ei morem gessi: potissima ad usum casuum Latinorum pertinentia Anglice exposui, simul suadens ei, ne eorum multitudinem extimesceret; ea re paullatim assuescendum esse. Cuivis lingua Anglica pro sermone patrio loquenti eam initio maius problema esse quam e.g. nobis Finnis, quorum in lingua quindecim casus essent; Anglos autem et Americanos eo commodo gaudere posse, quod multo maior pars vocabularii linguae suae a Latinitate originem traheret. Nihilo minus illam ab ulterioribus studiis Latinis deterruisse videor. Nunc iam plus duo menses ita elapsi sunt, ut nullum novum ab ea electrogramma acceperim.
Alterum quoque problema hoc in conexu attingi oportet. Certe animadvertistis aream nostram colloquialem nuper renovatam esse: in prima pagina restitutum esse titulum ’Inspice 50 recentissimos nuntios’, quam egomet bonam iudico renovationem, abolitos autem ’Indicem utentium’ et ’Greges’. In â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Sol 11 Feb, 2007 20.54

Marco ceterisque spd

Ita vere fieri potest: non cunctabor, scribam. Sed forsitan nuntio meo auxilio iumentum administratorum nostrorum esse poterit, si administratoribu de Textkit privatim quae illuc tulero explicabunt, cum inter nexus (credo) nonnisi illis forum nostrum et paginam illam adiungere pote liceatque: quod si evenerit, multo citius nexum insertum iri suspicor ac siqui nuntius meus administratoribus illis legendus erit: nam commentores talium fororum, quae antiquitati student, sive amicos seu saltem inter se notos esse putaverim, itaque commentores nostri et illos de Textkit...

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Mart 13 Feb, 2007 10.11

Ad Esther

Ehu, miser extremis terris ego separor a te
lux mea; quae noster gaudia speret amor?

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 13 Feb, 2007 12.31

Agricolae spd

Vt qui Romanus sis, facere non possun quin te quoque, necnon omnes in foro qui velint possintque, Vicetiam contra castra americana augenda venias orem horterque: quapropter certiorem te facio popularesque hic meos ab Vrbe tua, statione Terminorum, traenum profecturum, quo solis 20 euronibus et ibis et redibis. Si tua interesse dixeris, titulum adponam, in quo horam profectionis atque impensam exactam docebo.

Vale(te)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Mart 13 Feb, 2007 12.47

Matthaeus qui et Agricola Rhumaki suo salutem dicit plurimum

Et ego nequeo quin tibi amice, morem faciam; sed ut apertius de ea re colloquamur tibi suadeo ut me seu per msn sive telephonice antea adeas. Vale!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 13 Feb, 2007 18.40

Stephanus qui et Rhumak Agricolae suo salpld

Sed nec codicem msn tuum novi nec telephonicum...
Vtut res sese habet, nondum quae scribere debeo novi: nec horam nec pretium.

Quod ad oportunitatem, siqua dubitas, veniendi, forsan in foro politico loquendum sit. Si vis illuc convenire possumus.

Spero te me cito certiorem facturum

et tibi valedico
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron