Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: Angulus philosophicus

Emitteby cogitoergosum on Mart 16 Ian, 2007 23.45

[quote="Ericus Palmén"]Ericus Palmén Immanueliti et Marco Favonio s.d.p.
Id, quod in dictis â€
Last edited by cogitoergosum on Ven 19 Ian, 2007 0.45, edited 1 time in total.
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby Mucius Scaeuola on Merc 17 Ian, 2007 17.05

Salutem omnibus de sententia delphica disputantibus Mucius dat

Profecto sapidum argumentum in philosophiaque gratum iucundumque iactauistis: Nosce te ipsum... At quot homines sese ipsos uere noscunt?
Iure Cogitoergosum dicis multos homines nimis neglegere animum suum, et quod maxime sciendum sit, ignorare neque quaerere die noctuque. Scilicet sunt qui non omittant hoc facere, id est qui quadam humanitate praediti philosopiae paulum accesserunt, at quot ipsi sunt inter omnes? Et ii proficiunt in sua inquisitione?

Responsio haud occulta et coram omnibus uidetur esse: perpauci sunt nec saepe omnino asequuntur quod proposuerunt. Quaestio etiam hoc pacto porrigi potest: quot homines, uel melius, quos homines beatos esse dicere possumus, et nos et ipsi? De numero mentionem feci, etsi minoris momenti sit nostrae inquisitioni, ut etiam meam sententiam dicerem nostris Rhumaki Noricoque de plebe uolgoue disserentibus in foro philiae; hoc ego puto uolgus esse, illorum turbam qui nesciunt se noscere, et agunt non quia sciunt quid sibi sit melius, et eo tendunt, sed quia rentur prodesse aliquae, quae re uera non ad felicitatem hominis pertinent. Sic numquam possunt satisfieri, non cum nancisci nequeant, sed cum quid nanciscantur nesciunt. Atque equidem hi non curant animum, et credunt se iam omnino scire quid opus sit ipsis. Neque sciunt.

Vocem autem plebem illos qui paupertate uiuant et indigeant culpa uel paruiore prouidentia rei publicae (uel quandoque, immo rarius, sua culpa): hi mi Rhumak uidentur non digni depulsione, non idem ac illud uolgus arcendum Horatii. Illud nam arcendum et spernendum maxima ui ne polluemur, ne isti inuidi nobis detrimento aliquo modo sint. Attamen egestas et miseria afferunt inscientiam, et ab hac plerumque exoriri solet uolgus. Atque tibi hoc consentio, quod depellenda sit egestas plebis, ut instruatur ea, et cum scientia facultatem habeat ratione utendi. Certe non possumus flagitare omnes ut philosophi sint: semper erunt qui contemnent scrutationem, et satisfient ueritate gregis. Hanc appello doctrinam quam a paucis inlatam multi propriam sine ponderationem adhibeant.

Sed ne nimis errem redeo ad nostrum Γνώθι σ’αυτόν. Sententiam enim interpretor ita, fortasse miscens elementa a uariis doctrinis: homo requirit felicitatem, quam quando habet, omnia habet, quando careat, sine pausa quaerit. Hanc obtinet quando queat bonum affectum animi et uoluptatem corporis adipisci; porro animus maiore parte usui est felicitati, cum uideamus aliquos in magnis aerumnis uita frui (etsi non multi queunt) haud male, quod prorsus dicit Cicero quem memorasti Cogitoergosum supra, hominem esse non corpus sed animum. Hic est grauitas sententiae: plerumque enim nescimus qui mores nobis afferant gaudium animo! Quare oportet nos numquam desinere quaerere quae sit nostra natura, et qui simus, ut nosmet ipsos bene intelligentes quomodo serenitatem uoluptatem beatitudinem adipiscamur sciamus!

Spe aliquem perdurasse in legendis meis nimiis uerbis, uos saluto!
Valete 8)
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby cogitoergosum on Iov 18 Ian, 2007 22.04

Mucius Scaeuola wrote:Salutem omnibus de sententia delphica disputantibus Mucius dat

Profecto sapidum argumentum in philosophiaque gratum iucundumque iactauistis: Nosce te ipsum... At quot homines sese ipsos uere noscunt?
Iure Cogitoergosum dicis multos homines nimis neglegere animum suum, et quod maxime sciendum sit, ignorare neque quaerere die noctuque. Scilicet sunt qui non omittant hoc facere, id est qui quadam humanitate praediti philosopiae paulum accesserunt, at quot ipsi sunt inter omnes? Et ii proficiunt in sua inquisitione?

Responsio haud occulta et coram omnibus uidetur esse: perpauci sunt nec saepe omnino asequuntur quod proposuerunt. Quaestio etiam hoc pacto porrigi potest: quot homines, uel melius, quos homines beatos esse dicere possumus, et nos et ipsi? De numero mentionem feci, etsi minoris momenti sit nostrae inquisitioni, ut etiam meam sententiam dicerem nostris Rhumaki Noricoque de plebe uolgoue disserentibus in foro philiae; hoc ego puto uolgus esse, illorum turbam qui nesciunt se noscere, et agunt non quia sciunt quid sibi sit melius, et eo tendunt, sed quia rentur prodesse aliquae, quae re uera non ad felicitatem hominis pertinent. Sic numquam possunt satisfieri, non cum nancisci nequeant, sed cum quid nanciscantur nesciunt. Atque equidem hi non curant animum, et credunt se iam omnino scire quid opus sit ipsis. Neque sciunt.

Vocem autem plebem illos qui paupertate uiuant et indigeant culpa uel paruiore prouidentia rei publicae (uel quandoque, immo rarius, sua culpa): hi mi Rhumak uidentur non digni depulsione, non idem ac illud uolgus arcendum Horatii. Illud nam arcendum et spernendum maxima ui ne polluemur, ne isti inuidi nobis detrimento aliquo modo sint. Attamen egestas et miseria afferunt inscientiam, et ab hac plerumque exoriri solet uolgus. Atque tibi hoc consentio, quod depellenda sit egestas plebis, ut instruatur ea, et cum scientia facultatem habeat ratione utendi. Certe non possumus flagitare omnes ut philosophi sint: semper erunt qui contemnent scrutationem, et satisfient ueritate gregis. Hanc appello doctrinam quam a paucis inlatam multi propriam sine ponderationem adhibeant.

Sed ne nimis errem redeo ad nostrum Γνώθι σ’αυτόν. Sententiam enim interpretor ita, fortasse miscens elementa a uariis doctrinis: homo requirit felicitatem, quam quando habet, omnia habet, quando careat, sine pausa quaerit. Hanc obtinet quando queat bonum affectum animi et uoluptatem corporis adipisci; porro animus maiore parte usui est felicitati, cum uideamus aliquos in magnis aerumnis uita frui (etsi non multi queunt) haud male, quod prorsus dicit Cicero quem memorasti Cogitoergosum supra,
hominem esse non corpus sed animum. Hic est grauitas sententiae: plerumque enim nescimus qui mores nobis afferant gaudium animo! Quare oportet nos numquam desinere quaerere quae sit nostra natura, et qui simus, ut nosmet ipsos bene intelligentes quomodo serenitatem uoluptatem
beatitudinem adipiscamur sciamus!

Spe aliquem perdurasse in legendis meis nimiis uerbis, uos saluto!
Valete 8)


Perduravi libenter in tuis optimis verbis legendis. Tecum consentio, praesertim quantum ad extremam partem tuae optimae argumentationis attinet, in qua legimus: "plerumque enim nescimus qui mores nobis afferant gaudium animo! Quare oportet nos numquam desinere quaerere quae sit nostra natura, et qui simus, ut nosmet ipsos bene intelligentes quomodo serenitatem uoluptatem beatitudinem adipiscamur sciamus!"

Vale
cogitoergosum
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby felixum on Iov 01 Feb, 2007 6.04

Felixum reverenter ad omnes

Inter me amicosque meos saepe argumentamur quid sibi velit sententia “cogito ergo sumâ€
volui vulgo complacere numquam; id enim quod scio spernet, ignoroque ab eo laudatum
felixum
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 24 Dec, 2006 4.04
Location: Civitates Foederatae Americae

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 01 Feb, 2007 13.42

Salve, Felixum! Salvete, amici Americani!

[quote]quid sibi velit sententia “cogito ergo sumâ€
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby felixum on Ven 02 Feb, 2007 9.51

Salve Marce doctissime!

Ego atque amici mei, ob explicationem ac mentionem Meditationum Cartesii, quas in situ The Latin Library inveni, tibi plurimas gratias agimus. Quamquam vero in schola, propter planitiam Cartesium, primum Renato Cartesio cognovi, numquam se tam philosophum clarum esse scivi; solum enim scientia petivi. :oops:

Me autem paentitet fateri nunc non satis temporis aliquid facere habeam praeter promittere mox me longiore melioreque colloquio te responsurum esse. :(

Vale!
volui vulgo complacere numquam; id enim quod scio spernet, ignoroque ab eo laudatum
felixum
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 24 Dec, 2006 4.04
Location: Civitates Foederatae Americae

Emitteby Furius Camillus on Mart 20 Mart, 2007 21.12

Ave ,
mihi semper venit queastionem de animi motis , quomodo possunt eos significari filosofia?
Nunc legeo Wittengsteiniensis scriptum "Tractatus " ,et ex vobis quaero , qui peritiores sitis de filosofia quam me :D, possumus videre animi motos sicut propositiones complexae ?
Si " rerum status" constat propositione elementaria, cum in Wittengsteiniensin filosofia deest praesentia ethicae (sed id non significentur quod ethica ab eo delecta est ) , videri mihi motum sicut summa de experientia ( qua summa propositarum complexarum est ) et de ceteris propositionibus .
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Maria Barbara on Sol 25 Mart, 2007 21.15

Maria sodalibus s. d. p.
Audistis, quid fecerunt parentes Ashley? Hormones dederint, uterem removerant, ut ea ne adolesceret. Bene fecerunt?
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 15 Apr, 2007 0.22

D. V. S. Mariae sal.

Interrogas, ut mihi uidetur, num parentes puellae bene faciant, cuius quod mens numquam adolescet praeter aetatem infantilem, si eam histerectomia affligere uellent, sicut sese habere in animo expresserunt, ne corpus crescat, ne puella "infelix" sit, ut inquiunt, ne "patiatur quando adolescet."
Quis, nisi Paris Hilton, adolescens non patitur? Certe eius parentes faciunt quod est illis ipsis plus commodum, non obstante quidquid dicunt. Si autem utrum ethicum sit quaeris, chiurgis tantum res est fas nefasue, et nihil excidere fastidiunt si modo licet, si modo remuneratio sufficit. Sibi quisque bene faciunt.

V.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

eiecto armo

Emitteby Phlebas on Sat 12 Mai, 2007 15.47

Phlebas sodalibus salutem

Mane, ut soleo, ripam lacus percurri. Deinde societatem nauticam visitavi et cum familaribus prandium habui in caupona lacum spectante. De futuris navigatonibus et feriis aestivis hilariter confabulati sumus.

Domi reverso, cum in horto deambulabam, inopinate, nescio quomodo, cecidi: malo modo lacertum pono et artum luxo frangoque.

Eiecto armo ad nosocomium accurro ubi medici luxatam partem in locum reponunt et brachium obligant.

Obligato brachio, vere dicam, mundus mutat.

Cum accidetem describo, amicus meus Indicus, molle subridens dicit "te deus aliquid dicere volebat". Verba sapientiae quidem: "memento fati" deus aperte mihi dixit.

Valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Iulia on Lun 14 Mai, 2007 10.46

Eheu, Phleba! :shock: Maxime cum dolore quidem legi de brachio tuo fracto. Sine ullo dubio mundus tibi eo nonnihil mutatum est - imaginor, si idem nunc mihi accideret: Scribere, si rectum brachium fuisset, vix possem, certe non satis celeriter, ut lectiones sequi possem, ergo ab aliis copiare deberem, sed - multo gravius - etiam birota ire nequirem, quod vehiculum mihi est maximi momenti (Anglice crucial dicerem), ut inter instituta matheseos physicaeque eam, quae instituta scilicet admodum invicem remota sunt, me medio itinere habitante; de habitatione curanda ne loquamur quidem: difficile esset aliquid quantulumcumque sit studiorum hoc semestri perficere. Nescio, quae tibi sint negotia, certe multa ac varia, itaque similiter tibi oportet res se habere. :shock:
Altera ex parte: vacerem, ut denique omnes illos libros legerem, quos aliquando legere in animo habeo, necnon ut saepius hic scriberem. :wink:

Cura, amice mi, ut quam optime valeas, et cura mihi brachium! :)
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

birota

Emitteby Phlebas on Mart 15 Mai, 2007 20.40

Phlebas Iuliae salutem

Grates tibi plurimas, Iulia, propter verba tua humanissima. Vere, laevo armo obligato, scribere possum et officia gerere. Solum, alinave relicta, tramine iter facio. Quantum ad birotam, cursum, navigationem et cetera, expectandum est.

Vale
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

800 annos vivere

Emitteby Maria Barbara on Sat 16 Feb, 2008 19.52

Maria omnibus S. D. P.
Scientisti per genes mutata vita ratti elongerunt. Si hos ratti minus edunt, vita eorum plus elonget.
Scientisti dicunt vitam homines hoc methodi annos 800 elongere posse.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron