De Sacello Tranquillitatis Berolinensi

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Sacello Tranquillitatis Berolinensi

Emitteby Marcus Favonius on Sol 12 Iun, 2005 16.21

M. Favonius sodalibus s.

Quicumque itinere facto feliciter domum revertit, is multa inter alia narrare solet, quid sibi mirandum acciderit, quos homines convenerit, quibus rebus maxime commotus sit, quae loca visu dignissima putet. Quae cum ita sint, non alienum videtur etiam colloquia Latina iis aperiri rebus, quas quisque nostrum visendas esse censeat. Si per vos licitum erit, initium faciam:

Nuper cum Berolini essem, requiescendi meditandique causa, „sicut meus est mos“, adii Sacellum quod vocatur Tranquillitatis. Quod iuxta Portam Brandenburgiensem situm est.

Ut intellegatis, quo consilio Sacellum factum sit, pauca explicanda sunt:

Exeunte anno MCMLXXXVIII incolae quidam urbis Berolini ad orientem vergentis, capitis tum Democraticae Rei Publicae Germanicae, consilium ceperunt Sacelli Tranquillitatis instituendi, in quo omnibus hominibus meditandi causa liceret convenire.

Anno MCMXC postquam duae Germaniae partes in unius populi corpus coaluerunt, etiam incolae Berolini ad occidentem vergentis tanta illius consilii admiratione imbuti sunt, ut omnes inter se congregati locum sacello idoneum deligerent, eumque media in urbe haud procul ab illo limite situm, qui plurima per decennia infestissimas ideologias et imperia diviserat. In exemplum assumpta est Cella Meditationis, quam anno MCMLIV Dag Hammarskj
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron