M. Favonius Luciae Aurelicae sphingi Petropolitanae s.p.d.
O quantum in aenigmate tuo est difficultatis!
Sed cum illud „Homo somnians“ legissem, phantasia felici adductus verba tua obscura ad somnium pertinere suspicatus sum. Quid igitur?
INCIDIT NOX: incipit somnium.
FLVMINA DVO: id est mors et vita;
ALTERVM CANDIDVM: his verbis significari videtur mors; res enim candida colore caret ut mortui vultus; et apud nonnullas gentes lugubria candida solent esse.
ALTERVM RVBRVM: id est vita; ruber enim est sanguis, vitalis in animante sucus.
NEC INITIVM EST ILLIS NEC FINIS: neque mors neque vita in rerum natura terminantur.
ALTERVM ALTERI OBVIAM FLVVNT: mors et vita res inter se sunt contrariae.
SED NVNQVAM CONCVRRVNT: si vita adest, mors abest; si mors adest, vita abest.
SI CONCVRRENT, MAGNVS ERIT DOLOR FLETVSQVE: Simulac mors in locum vitae subiit, continuo magnus fit dolor fletusque.
OCVLI NOSTRI SECVNDO FLVMINE RVBRO SVNT CONVERSI: quamdiu vivimus, vitam fluminis instar defluere sentimus.
ILLVXIT DIES: excidit somnium.
Equidem prorsus nescio, num aenigma a me solutum sit
; tamen hanc ad te epistulam mittere audeo; persuasum enim mihi est te mitem sphingem esse et mansuetam.
Optime vale.
XII K. Dec. Ex Cornicum Campo.