R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tulliana on Ven 08 Dec, 2006 21.47

Tulliana Vettio suo - agili piscatori nihilo minus verbis parcenti s.d.p.

Aut re vera vix suspiras, aut longius rescribere ulla causa non potes.
Piscis nigellis cum ocellis ut bene scias, si nondum scis, iam fere mense ante a te capta est.
Dic igitur statim, si velis, quae sint optata tua et cur tam diu cuncteris nihil eam petens.
Potius valeo, potius sitim corporis sedavi, tamen aliquo mihi caret.
Forsan tua secunda mensa sufficiat? Difficile dictu, quod ipsa nondum scio.
Dies pulli mihi sine verbis tuis sunt, at tu de pullis saltantibus somnias?
Quod significant verba tua: ,,nolo te detinere..."?
Scito nuntium tuum antecedens , quamquam gratum, mirabiliter compositum mihi videtur.
Scribe, quid velis, tamen illustra quaeso tuam rationem et hodiernum modum scribendi.
Iam potes valere, igitur gratiam refer! :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 08 Dec, 2006 22.56

Vettius Tullianae suae pisci captae s.d.p.

Quam sollicitor! Parce, Diespiter omnipotens, meae piscellae omnem inopiam! Beatur! etc. Tam cito scribo propter et impatientiam tuam et meam tardam Latinitatem, quae saepe ex me duas horas epistulae unius gratia exagunt. Quare dixi me nolle te detinere. Veto tibi dies pullos, at non pullos (ha ha). Ecce calamus uolans. Quid optam rogas; quid secundam mensam sequatur rogo. Sed quo cares? Aliquo carere te dicis. Dic quid sit, ut, Diespitre adiuuante, habeas.
Pygmalionem requiris; en tibi. Erat Pygmalion; statuam eius inanimatam amatam orat animetur; animatur; plaude. Scito me numquam deridere tuas sententias. Forsan res huius mythi absurdi me fugit. Sed quid tu? Ignoscas mihi qui de nihilo praeter quid sequatur secundam mensam ad tempus meditari possum.

Impero piscem meam ualere.

P. S.
Vltima, confiteor, gratissima fit mihi mensa,
optima mensarum; uesci nolo aliis.


P. P. S.
Suspiro; expiro! Nam ardentia tot mea cara
oscula dat! Dura, o, noli parcere aquam!
Last edited by D. Vettius Saturninus on Sat 09 Dec, 2006 0.07, edited 2 times in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 08 Dec, 2006 23.48

Tulliana Vettio semper de bellariis nuper cogitanti s.d.p.

Meditor, an tu non cogitate Latinitatem tuam tardam feceris, ut ego magis magisque cupida verborum tuorum etc... fierem.
Si ita est, dicam : Vettii vicisti!
Audaciter rogas, quid secundam mensam sequatur. Si darem tibi, statim aut exspirares aut... porro diaetetico modo pasci deberes. Quid malis?
Ipse elige, quaeso at ego forsan dicam quibus de rebus me privatam esse, aut quibus me privatam esse noli.
De Pygmalione:magni aestimo verba tua sincera, itaque aeque sincere dicam. Nescio, quare hoc mythum tam mihi placeat, nam verum dicens nimis rectum, nisi vulgare in forma sua videatur. Forsan ego velim me , quamquam brevissimo puncto temporis, Creatricem suae ipsius amoris sentire? Satis de hoc.

Praeterea impero piscatori meo: oscula T. accipere, reddere; semper T. scribere et respondere, eodem tempore curare de salute animae et corporis V. nihilo minus T. :arrow: *Tu ex ordine*

Ad P.S: Qui titulus ad versum tuum aptissimus esse videatur?
a) ultima mensa Poetae mei,
b) ultimum optatum Poetae mei
c) mensa ultimi Poetae mei
d) mensa optimi Poetae mei
e) ultima mensa Poetae = meum optimum optatum
f) ultima mens Poetae mei ante optimam mensam

Ad P.P.S. Dabo tibi aquam, tamen aeque ardentem! <ut te extemplo coquam>

Suspiras, exspiras - num medico tibi careat? :wink:

Video Vettium post secundam mensam Poeta mutari :roll:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 09 Dec, 2006 0.51

Vettius Orbiliae Tullianae s.d.p. Siccine me examinibus exanimas, dum pectore ab imo tibi cano? Melius frangi quam flexi. Ergo, mi mellis et fellis plena plagosa Orbilia, feri me! Si hoc est ultima mensa, optatum reuoco. *Voluens oculos*

Talia o.m.m.a. mihi mittere, id est cani esurienti os plasticum mittere. Ergo accipias non dies, sed oscula pullorum. Ceterum gratias pro carmine Ionatis, quo fructus sum. Te suspicor nescioquid mihi subtilius dixisse. Ad uesperem exspectes me, si uis, nisi nescis pati. Impero te ualere!
Last edited by D. Vettius Saturninus on Sat 09 Dec, 2006 13.04, edited 2 times in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sat 09 Dec, 2006 1.15

Tulliana mollis sed nondum mollita Vettio, qui Orbiliam plagosam nuper fregit, gratias maximas agit.

Non licet Poetam amore captum examinibus stultis impedire!
Tamen invidiosa nobis Orbilia iam edit suam mensam ultimam in solicitudine manens.
Tu autem noli revocare, sed potius repete optatum tuum, ut cara tibi puella ei satisfaciat.

Dies pulvinaribus plenos!
Utinam pulli lusciniarum tibi dulcissime canant!
Valeasne nunc? Sollicitans responsum exspecto.

T. d. d....-ura D.V.S.S.C. v.d. et iterum s.m. <sive o.m.m.a, seu b.m.d.c.> dare audet

Gratias maximas pro lepore tuo hodierno et versibus imo ex pectore fluentibus!

Hodie satis mihi <verisimile?> :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Sat 09 Dec, 2006 18.25

Tulliana Vettio suo subtiliter s.d.p.

Salve Vettii!
Timeo, ne solum oscula mea, sed etiam verba hoc in ,,conclave" dicta tibi plastica videantur. :cry:
Mollia oscula pullorum nuper a te accepi, itaque gratias maximas tibi ago, quamquam nescio, quo modo remunerari possim. Sum enim nec Ionas, nec poetria, tamen solum misera piscula semper tibi benevolens <at, eheu!, pisces ut videtur muti sunt>

Te exspectare mihi dulcis consuetudo factum est et, ut scias, ei semper tradita velim.

DOMINO ET IMPERATORI MEO - DECIMO VETTIO SATURNINO ADVERSARI NEC POSSUM, NEC AUDEO, NEC NOLO, ITAQUE EI EOQUE VALENTISSIMA SUM! :wink:

T.U.S.E!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 09 Dec, 2006 22.38

Decimus asellam suam iterum molae imponens Tullianae suae nuper plenae osculorum pullorum s.d.p.

Omnes praeter nos sabbatum celebrare uidentur. Quid faciemus tali solitudine? Fer ultimam mensam, quaeso. Quod ad priora, etsi pulli labiis carent, habent rostra; quare talia oscula tibi optaui. Quid hoc sibi uelit nequeo dicere; tantum garrio ne s.u.b.e.e.u. tota mea epistula fiat. Quid agitur tecum hodie? Equidem Rempublicam meam componere conor, sed, ut semper, memor temporis Tulliani, rescribo ante tuam mediam noctem. Nil facere possum nisi meditari quid faciat piscella mea apud se. Suntne elephantes condocefaciendi, an, condocefactis condocefaciendis, condocefacti sunt? Hactenus elephantes. Simia, ut iam dixi, non saltat cotidie.

Valedum.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sat 09 Dec, 2006 23.20

Tulliana non solum rostris pullis vulnerata Saturnino Remvetticam componenti s.

Dicis: ,,omnes praeter nos sabbatum celebrare videntur" Malles cum venefica, non mecum hodie garrire? Non possum credere, tamen si malles, male tibi esset! :twisted:
Si es occupatus, dicam ,,nihil mecum agitur - usque vivo"...et porro studeo sermonem tecum agere .
Piscella in interrete sedet et Vettium suum immemorem aestimat <repeto: ODI DE ELEPHANTIBUS LOQUI, QUOD CALCANT ETIAM FEMINAS!!!!>
Si Simmias non saltat, scribat in otio! <suam remsimianam>
Iacio in eum bananas!!

IRRITATUS? :twisted:
Nihilominus secundam mensam a me accipias.
Placeatne tibi mel cum chili edere?

Quae Tulliana carior tibi videtur????????

Celebra sabbatum una cum tua Republica... :(
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 10 Dec, 2006 0.40

D. V. S. T. S. C. S. D. P. Quod ad elephantes, nuper dimensiones aestimare conatus sum, quantum triremis deberet esse ut inter duos et quatuor elephantes tute portaret: nec minus quam pedes CLXXX pedes longitudine, nec minus quam XLI pedes latitudine. Quod cum ita sit, numquam iterum audebo in auriculas tuas pulcellas talis mentione animalis impetum facere! Hos pullos praeter hoc qui te laeserunt coquis mitto, ut cenemus, deinde meis osculis uulnera tua permulcebo. Porro sat mecum ueneficae fuerunt; quacum igitur noctes atque dies mallem fallere, nisi cum Tulliana mea carissima, flore Polonarum, dignissima inter dignas, cuius nigellos ocellos habeo pro caffea? Adde quod, ut nunc uesci possum nihilo nisi osculis tuis, sine te fame periam! Quamobrem, si bananas pro osculis in me mittis, etiam fame periam. Quae Tulliana carior mihi uideatur, rogas; quam interrogationem non intelligo, quod est unica mecum Tulliana carissima. Sic discumbamus! Emi hodie tibi rosas et uina omnigenus, ut uersus mediam noctem in societate tua, in lumine candelarum focique ardentis, horas tenebrosas frigidasque fallar. Basia mille deinde centum Tullianae meae carissimae!

P. S. T. M. T. 11:00 a.m.
Vettius exhaustus secunda mensa etsi proximae paratus Tullianae suae s.d.p.
Gratias maximas tibi! Prandiemus in eodem lecto! Rosas dulcemque spumosam habeo. Vtinam omnes noctes nobis fiant tam dulces! Para te aduersus uesperem! "Requiesce," aio; "uenio." Pone Hamletum.
Last edited by D. Vettius Saturninus on Sol 10 Dec, 2006 12.12, edited 1 time in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sol 10 Dec, 2006 1.26

Tulliana Vettio melle dulciori primum basia mille blandissime dat

Cave Vettii, ne nimis me permulceas! Iam oblivio delevi et rostra, et vulnera, tuasque veteres veneficas et possum solum de hodierna cena tecum somniare. Verbis tuis perlectis sum nimis impatiens, ut pullos tibi ad edendum praeparem, quamquam tendebam.Veniam peto, quod solum secunda mensa tibi parata est.

Tulliana tibi in lumine candelarum aeque vino ac blandimentiis ebria nocturnalem mensam secundam affert. In tacito conclave repente incalescit. Aer plenus fragrantia rosarum paulatim fit...
The rest is silence. Tam bene est tecum!

P.S Valde mihi rosae roseae placent, sed ocellos viridos nocte quasi tenebra maxime diligo!!!

P.P.S. <T.M.V. 5:12> Prandium erat mihi praecipue saporiferum hodie!!!
At tibi?

P.P.P.S.
,,Illa praebebat ei animum conferens
aut os ad blandimentum, aut panem ut morderet.

Hoc modo somniantes sub aestivo caelo
alternis perrodebant:
panem blandimento et primum altero."

/Boleslaus Lesmian/

Desidero optime parari. Ad vesperem!
P.P.P.P.S. Num confers porro operam ad tuam Rempublicam?

Tua requieta.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 10 Dec, 2006 23.51

Vettius adhuc exhaustusTullianae suae unicae compransrici compotricique s.d.p.

Modo demum carcerem Morpheos effugi et eius sociorum, uiz., Psychae, Hypni, et ceterorum; qui me tenere captiuum praeter horas III non potuerunt. Vae uictis, eis inquam, etsi semper in fine uincunt. Hodie igitur me habes nouum a proeliis, irrasum, illauatum, armatum, sanguinarium, ouationem abs te expectans.
Quid mihi prandium? Ego bonus miles nihilo pascor nisi dulcedinibus Meae commemoratis! Attamen ut rideas somniaui mures panem sub diuo aestiuo meum quosdam perrodentes. Semper ioco remoto uersiones mihi tuas maxime aestimo, quare gratias maximas tibi ago. Non insuauis est iste Boleslauus.
Attamen, ut soleo, quia tam sero aduenio, secundae mensae mecum participem uelim te fieri, pace tua; nam non solum rosas fero, sed lilia et papauera aurea etiam, quae tibi sertum confeci.
Hodie pro mea Republica Tullianam habeo. Tamen hoc apud peripateticorum De Mirabilibus Auscultationibus lego, dum tibi scribo, quod considero Leandro applicetur:
Quendam ferunt Abydensem dementem ad theatrum desertum iisse, deinde quasi scenae agerentur spectauisse multos dies, deinde plausisse; postremo sanum pulcerrimo tempore fructum esse.
Attamen sanum malo Leandrum.
Cras me magis otiosum habebis, itaque para! Vt semper, mi dulcis, scis quid.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Lun 11 Dec, 2006 0.55

Tulliana adhuc vilgilans Vettio suo sero advenienti s.d.p.

Tandem advenisti! Gaudeo, quod ipse carcere te liberavisti, quamquam tam sero te habeo hodie. Doleo te defatigatum, illavatum et sanguineum post proelia esse. Mi fortis, semper fidelissime miles! Noli timere, quod puella tua diligentissime te tuaqua vulnera curatura est.
Ave domi carissime Vettii! Sero advenis <at sero advenientibus, ut sententia fert, solum ossa>, tamen in tempore - nondum edi secundam mensam te esurientem exspectans. <Volo scias> tu irrasus <ut dulcis praedator>, me desiderans, flores fragrantes adferens etiam magis quam plerumque mihi gratus ac desideratus es!!! Praeterea velim te saepissime mecum esse, sed quaeso: noli relinquere Rempublicam componendam, quod ea valde mei interest.
Gratias pro citato ad Leandrum attinenti. Scias etiam ego malo eum dementia liberum.
Apud me iam 23:42, igitur paulatim fatigatam me sentio, nihilo minus libentissime tibi particeps symposii ut semper fio.
Scis, quid porro.
Ceterum usque vigilo, si velis ad horam meam.
Utinam vero sis mihi cras ,,saepior" mi Vettii!!! :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 11 Dec, 2006 19.05

Vettius rursus "saepior" Tullianae suae insatiabili s.d.p.

Etsi nil nisi rosae et uinum et quid agatur apud nos diutius fiunt, non querulor! Velle est posse! Volo, ergo possum. Etsi mane est apud me, tamen ad edendum secundam mensam pro prandio iam assuefactus sum; itaque fer, quaeso, illam mensam. Dum maneo, tibi garriam. Pridie citasti istum mimographum Sp. Saxpirium Vilhelmum; quare uersus eius eiusdemque mimi hi in mentem ueniunt, quos ausi uertere in Latinos senariolos. Ecce:
SP. SAXPIRIVS VILHELMVS wrote:POLONIVS:This above all: to thine own self be true,
And it must follow, as the night the day,
Thou canst not then be false to any man.

Hoc summa sit: tibimet esto uerus, et
ad extremum euenire debet, ut diem
nox, inde nemini te ipse falsiter geres.

Hactenus Spurius. Noli uersionem totius mimi ex me requirere, nam prius Sophoclen uerterem.
Praeterea est apud me dies caliginosus et frigidus; utinam lignum mei gratia exstruas in foco, aut aliorsum me calefaceres. Te desideraui, et faxo dum salutaueris me! Hoc summa sit: s.u.b.e.e.u. Si autem quaedam fera condocefacienda te hodie calcauit, scio quo uescar hodie. Liceat mihi expectare te; ut dedi tibi fidem, me habes hodie quantumuis, quam saepissime!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Lun 11 Dec, 2006 20.01

Tulliana Saturnino suo Saepiori Carissimoque s.d.p.

Salve mihi! Gratias pro adventu tuo! Vero peramabilis es, quod venis hodie tam cito, praeterea ut Saturninus lyram tuam ferens! Doleo ne mensa nostra hodierna denique tibi molesta fit. Attamen si tibi placet, libentissime eam fero <hodie magis quam plerumque ardentem, ut optime te calefaciat> Perplacet mihi tua translatio Saxpiri, tamen non rogabo plures, ut mihi nuper mandavisti. Apud me etiam satis turpiter et frigide est. Modo bibi calidum pocillum caffeae, ut hoc facto corpus cito calefacerem, sed modo post nuntium a te acceptum me melius sentiebam <re vera!!> Veniam peto, quod hodie paulatim mendose tibi dicam <scis tamen quare> me nuper a grege bestiarum nec minus avium acribus rostris calcatam ac vulneratam esse! Me miseram! Mi Vettii Osculiferens statim auxilium fer! Te precor imo ex pectore!

Mea O.M.M.A. mittere iam incipio! Exspecta!! :wink:
Studebo etiam TE ALIORSUM calefacere, si hoc te tam delectare possit. <Cave ne febre iacteris postea!>

P.S. Vellem statim Tibi respondere, tamen computatrum occupatum contra me erat! Noli irritari, quod te usque exspecto!

P.P.S Num etiam hodie es ,,dulci praedatori" similis?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 11 Dec, 2006 22.02

Saturninus modo lyrice modo psilometriceTullianae suae desideratissimae s.d.p.

Non pro certo causas uulnerum tuorum intellego; attamen accipias a me sanationem: deciens deciens centena milia o.m.m.a. Quae nos diu occupaberunt, itaque oportet me citius scribere. Gratias autem tibi pro febre! Nullus melior morbus!
Nunc autem ut scias iste dulcis praedator abest, qui post tres dies redibit. Quid, titillatne te?
Praeterea, quidquid erat, facta est subito Respublica nostra / ante meos oculos nesciocur gemina. Restulliana, inquam, subito duplex facta est.
Quid de festis agendis constituistis? Illos dies fore frigidos scio; sicque inter nos calefaciamus!

Vt semper. Satisne superque tibi, an plus ex me requiris? Paratus sum!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron