by Spartacus on Sat 28 Aug, 2004 3.11
Spartacus omnibus sodalibus praecipue Herimanno sal.
Quoniam dixisti, Herimanne, sententiam tuam de moribus impudicis cuiuspiam comitis longiorem malle non scribere, tuis verbis ostendam atque sensum communem corroborem, dumtaxat suspicor tali modo esse, omnium e loco Nuntio Latino interretiali participium.
Virtute ad hoc ferendum cogito non egere; quodsi aliquo careo, timeo id ne arte latine dicendi artificioque necessario sit. Quas ob res peto a vobis omnibus, sodales, ut mihi ignoscatis erroresque meos leviter feratis. Iustae causae merens scribo!
Ea ratione in mente hoc themate molitus sum: ille qui virtuti non pareat potius est repudiandus. Opportune, contra impudicitiam quis melius Cicerone scribsit? Verbis eius utamur, ipsiusque sapientia singulari fruamini, namque serus est ut nunc reformidam:
<<
Pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? (Oratio Philippica 8,29)
>>
Et alibi:
<<
Nec enim tantum mali est peccare principes, quamquam est magnum hoc per ipsum malum, quantum illud quod permulti imitatores principum existunt (De Legibus 3, 31) >>
Et demum, memorabilem illum Ciceronis clamorem praebo (quis est quin animum suum qua de causa moveat?):
<< O tempora! O mores! (In Catilinam 1.1) >>
Virgilius mihi par Ciceroni videtur. Alter princeps poetarum, alter dux rhetorum. Quare e vobis quaero num aptissimum amoenissimumve fore versibus Maronis finem huius epistulae factum iri:
<<
stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus
omnibus est uitae; sed famam extendere factis,
hoc uirtutis opus
(Aen 10, 467-469) >>
Finem mox faciam. Restat solum ut vos horter ut turpitudines vincamus vilitatemque superemus et mores sordidos minime patiamur, itaque perniciosum exemplum prodere non liceat.
Utinam id quod rectum est valeat! Vos quoque optime valeatis!