De PHILIA

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De PHILIA

Emitteby Iulia on Merc 20 Dec, 2006 20.14

Iulia omnibus sodalibus pariter salutem dicit optimum.

Certiores vos facere velim de sodalitate Latina nomine PHILIAE, i.e. PHratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque, cuius condendae iam aestate praeterita in seminario Pragensi consilium factum est, et quae aestate proxima rite associationis statum accipiet. In propositis nostris maximi momenti est studium cum linguarum antiquarum tum imprimis humanitatis, quod non tamquam in schola, sed mutua iuncti amicitia assequi conemur. Sola, qua uti licebit, lingua est Latina, ut e variis terris orti omnes in vicem quam facillime nos intelligamus neque ulla ex usu linguarum vernacularum confinia oriantur. Situs interretialis iam exstructus est, cuius inscriptio est haec: http://philia.xf.cz/www/ Omnes ergo huius fori iuvenes invito, ut nomina sua (vera! Licet autem Latine nomina reddere, ut facilius adhibeantur) dantes philoi philaique fiant!

Philiae quasi frater minor circulus Pragenus (http://circulus.xf.cz/www/) conditus est, qui munere suo iam bene fungitur, ergo nunc post dimidium iam annum labor Philiae rite condendae et augendae susceptus est. Haec etiam causa principalis est, cur tam sero vobis scribam; antea enim maximae adhuc Philiae columnae sodales nostri Bohemi cum amicis Italicis de circulo Prageno condendo solliciti erant, ut nunc eo peritiores ad maiorem sodalitatem aggrediamur.

Curate, ut omnes quam optime valeatis.
Gottingae, a. d. XIII Kal. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Iov 04 Ian, 2007 5.02

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.32, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Mart 30 Ian, 2007 15.54

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.24, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Sat 03 Mart, 2007 23.29

Iulia omnibus sodalibus, cum philois tum ceteris, salutem plurimam dicit.

Certiores vos facere velim de primo convento sodalitatis PHILIAe, qui fiet diebus XV-XXII mensis Iulii Neapoli, et cuius thema erit "De humanitate nostra aetate restituenda". Paginae ad conventum pertinentes, in quibus omnia, quae scire oportet, diligenter scripta sunt, iam abhinc nonnullos dies palam factae sunt, quas quaeso inspiciatis in situ interretiali Philiae. Quamquam ipsa adhuc nescio, num veniendi facultas mihi futura sit - est ea septimana enim ultima semestris mei aestivi, sed si ullo pacto fieri potest, certe veniam -, tamen vos omnes invito, ut participiatis!

Valeatis quam optime!
Gottingae, a. d. V. Non. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron