De pellicula "Ilion" (Troy)

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De pellicula "Ilion" (Troy)

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 24 Mai, 2004 14.13

Mercurius omnibus s.

Herimannus nuper nuncium in colloquium de pellicula "Passio" institutum misit, ubi pelliculam aliam, cui titulus "Troy" est, acerbissimis verbis haud immerito flagellavit. Cum autem res illa digna mihi visa esset, quae in colloquio separato tractaretur (et cum iam prius colloquium de illo themate incipiendum esse putavissem), lecto eius nuncio nil mora hanc novam gregem colloquialem institui, ut quam plurimi de illa re edocerentur, suasque opiniones de illa explicare possent.
Videamus ergo compendiose, quomodo ille Petersen, director pelliculae, mythologiam antiquam immaculaverit!

- Dei deaeve in pellicula non apparuerunt.
- Menelaos Aiasque prima die obsidionis a Hectore occisi sunt.
- Obsidio tota aliquot septimanis confecta est.
- Achilleus Brisein ab Agamemnone recepit.
- Patroclus non ut Achillei amicus (...), sed tamquam propinquus, i. e. frater patruelis in pellicula demonstratur.
- Achilleus certe in dolo Odyssei clarissimo partem cepit, ac in equo ligneo et ipse se condit: quem errorem, an fraudem vocem?, iam priusquam pelliculam viderem, in mente praesensi.
- Agamemnon in oppugnatione fatali ab Achilleo interfectus est.
-Aeneas in fine pelliculae cum Anchise apparet, non autem tamquam vir fortis ac bellicosus, qui nocte illa fatali in acerrimo proelio cum Graecis manus consereret, sed quasi iuvenis imbecillus, qui per nescioquod antrum secretum cum aliquot Troianis in montem Idae confugit.

Haec sunt, sodales, quae cito ac breviter in mentem revocare ac colligere potui. Plura, si lubet, addant alii. Valete.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 25 Mai, 2004 9.34, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De pellicula "Troy"

Emitteby Pippinus Aspaasius on Lun 24 Mai, 2004 16.10

Pippinus Mercurio Hungarico salutem

cum pellicularum amator sim, sed eam, quae inscribitur "Passio Christi", non viderem, gratias ago tibi, MErcuri, de hoc novo themate!

multis quidem modis transmutata est fabula Homeriana in pellicula illa Americana, at tamen -sit venia verbis :D - non plane tecum consentio, cum fraudem obicias auctori Hollywoodiano. cum pellicula quaevis statuerit se esse "fictam super...(anglice 'based on'...)", scimus non nimis fidelem fonti debere esse; vindicat enim ipsa pellicula suam licentiam poeticam. at sint fines etiam in rebus fictis, fortasse dices. recte.

scimus autem auctores quoque antiquos metamorphoses fabularum fecisse: exempli gratia Euripides tragicopoeta et Gorgias sophista de Helena (quam innocentem fuisse dixerunt), et Stoici philosophi de deis (quos omnes symbolicos sive imagines virium physicarum haberent). at Petersen ille deos deasque funditus e fabula erasit, quasi Homerus numquam de iis dixisset, fortasse oppones. haec recusatio gravis certe est.

sin autem licentiam poeticam grandem attribuere velimus, haec pellicula sicut fabula Graeca moderna et saecularizata habeatur. num liberius causam tracto?

cura ut valeas et mente libera deliberare continuas :wink: !
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

De Iliade

Emitteby Herimannus on Lun 24 Mai, 2004 21.07

Herimannus colloquentibus sal.

Gratus sum Mercurio, qui novum spatium voluit de themate a me proposito condere. Errorum pelliculae quos nominat iste mihi singularem hilaritetem suscitat, Patroclon ut consobrinum Achillei demonstrari, cum pateat omnibus ambo amoroso vinculo iunctos esse, id quod apud Graecos minime alienum videbatur; hoc est servile tributum Christianis retrospectantibus (neocons) qui Americam regunt.
Hoc enim dicam Pippino Aspaasio, alterum est aliquid e poemate omittere, verbi gratia singulas personas aut longissima colloquia aut omnes deos, sic ut narratio fluat vel nonnullae personae emineant; alterum est insipidum pulmentum e nominibus et factis ex novo commixtis conficere, ubi nullius cogitationes nec sermones, sensus nec animum appareat.
Hoc unum agnosco, mirum spectaculum multitudinum navium vel militum digitalibus instrumentis confectum conspici; quod pari pulchritudine in "Rege leone" (The lion king) aptius iam videram.

Valete!

Novocomi, a. d. IX Kal. Iu.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Mart 25 Mai, 2004 0.30

Tiberis omnibus,quos istam pelliculam vidisse paenitet,praecipue Mercurio,Pippino,Herimanno s.d.
vehementer vobis assentio, sodales. nam ista pellicula horribilis minime est digna, quae spectetur. quam si Homerus ipse - nefas! - videret, confestim animus eum deficeret.
ego quidem precibus obstinatis discipulorum meorum veluti coactus, ut una cum iis cinema adirem - quid multa? indulsi,scilicet veritus,ne fieret, quod evenit. tres horas perdidi.
O Troiam infelicem, quae in tali pellicula iterum - heu - perieris !
Multa mehercle summo iure vos, sodales, iam vituperastis, multa restant, quae vituperentur. in ingenti numero navium fingendo Petersen, rector istius pelliculae, classes foederatorum ad Normanniam appellentes ante oculos habuisse apparet.persaepe enim eum eas res imitatum esse crederes, quae in "longissimus dies" aut in "de milite Iacobo Ryan" agebantur.illud autem praetereo, quod plurimi ducum Graecorum forma atque habitu similiores Germanorum sive Normannorum esse videbantur atque Achaeorum. deinde, an illo tempore equo proeliati sint, vehementer dubito.
sed, quod pessimum est, omnino ista pellicula nimis longa atque molesta mihi videtur esse, quia omni dramaturgia caret. nullum est culmen, quo contenditur, nulla exstat persona,quae tam grata videtur, cuius fatum quasi tuum cognosceres. quo fit, ut ista pellicula animi spectatorum minime moveantur, immo etiam, ut ipsam mortem Achillis,cui primae in ea pellicula sunt partes, aequo animo transeant , puellulis quibusdam exceptis,quarum scilicet pluris interest actorem Brad Pitt spectare quam pelliculam ipsam.
valete.
Last edited by Tiberis on Mart 25 Mai, 2004 21.04, edited 1 time in total.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 25 Mai, 2004 20.02

Mercurius suis sodalibus s. d.

Summa cum voluptate, amici doctissimi, nec sine risu vestros nuncios legebam, et nisi negotia quotidiana me impedivissent, iam prius vobis respondissem.

Laetissimo animo, Pippine, in nostro colloquio te salutamus, qui, nisi fallor, primus de frigida Scandinavia huc adiisti. Ecce quod sentio de eis, quae scripseras: certe directoribus potestas est fabulae originalis permutandae: sed ut Flaccus ille dicit: "est modus in rebus". Mythi enim, quae de oppugnatione Troiae traditi sunt, non equidem nescioquae fabulae mihi videntur, quas unusquisque libere corrumpere ac interpolare possit; immo thesauri culturae Graecae grandissimi, unde posteritas semper gemmas pretiosissimas hauriebat et nunc haurit. Nunc autem metus mihi est, ne posthac, quod di avertant!, discipuli ac discipulae non iam originalem Iliaden Homeraianam, sed istam Petersenianam multis modis vitiatam ac detorsam in memoria sua teneant.

Mi Herimanne, scripsisti miram fuisse visu in pellicula multitudinem navium Graecarum: sed notandum est tot naves (totum mare fere complentes) Graecos non habuisse.

Mi Tiberis, non potui non chachinnare, cum tuum nuncium legerem, non quod falsa quae scripsisses putarem, sed quod tam ardenti indignoque animo - ac non sine sale - illam pelliculam reprehendisses. Non vero tam malam ac vilem existimaverim pelliculam istam, quam vehementer nos eam detestati sumus. Actorem, qui partes Hectoris agit, satis bonum ac fide dignum esse puto; ac quoad Brad Pitt, equidem auspicato illum ad personam Achillei agendam Petersen eligisse mihi videtur, qui aeque superbus fastidiosusque homo ac Achilleus. Sed finio iam. Valete. d. VIII. Kal. Iun.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 01 Iun, 2004 9.40, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Spartacus on Merc 26 Mai, 2004 5.16

Spartacus omnibus de pellicula “Troia” narrantibus sal.


Verba pleraque de pellicula “Troia” iam dicta accipio. Multos errores in pellicula ista etiam inveni. Quanto melius fuerat si modo historia prisca praeberetur!

Praeterea, si vobis non multum vituperationis de hac re iam agendae sunt, licatur mihi dumtaxat commentariolum facere, quominus ego piger atque fracto animo palam omnibus sodalibus videatur: certe, nonullas mutationes e quibusdam fabulis non semper vitiose vel mendose fiunt; alioqui, cur poema epicum tale clarissimum – Ilias a Homero – fallaci interpretatione confectum est? Ecquando erudire iuvenes fallaciter res accipienda? Num satis pulchritudinis in mythologia graeca rectori pelliculae “Troiae” inventa est?

Timeo quoque ut spectatores necopinati omnia recte comprehendere possint sicut facile intellectu eis visum iri.

Sed quid opus est plura? Hoc re una solam utilitatem video: memoriam Homeri veterorumque Graecorum Romanorumve trahendo, incitamentum ad antiquitatem discendum aliquibus gentibus proclivior erit!

Iudicium quod feci de pellicula “Troia” scripsi sedente animo. Corroboravi sententias praeteritas e sodalibus nuntii latini eandem vituperantes, quia cerno ineptias cuisquam rectoris pellicularam demonstrandas esse. Opportune, ut ait Agamemnon, “qui non vetat peccare, cum possit, iubet” (Seneca, Troades. 291) .

Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Vidi Troy

Emitteby Romulus on Merc 26 Mai, 2004 8.56

[b]
Salvete omnes,

Sumus III :

:arrow: Marius Scientificus :P
:arrow: Marthus Philosophus 8)
:arrow: Laurus Lucrecius :oops:

Sumus alumnae, latine discemus 3 horas per septem dies. :!:
Paramus nostram cognitionem gallicam. Est notrum extremum horam estudiar. :shock:

Vidi Troy, Brad Pitt pulcher est. :D

Vale ... Osculari
Romulus
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 26 Mai, 2004 8.31
Location: lutetia

Emitteby Pippinus Aspaasius on Merc 26 Mai, 2004 13.16

Pippinus omnibus de pellicula Trojana disputantibus, praesertim Mercurio hoc thema instituenti, sal.

Jucundum quidem est, et non sine stimulis animi, hanc disceptationem observare. monstrat enim disceptatio ipsa, ut mihi videtur, mythologiam Graecam mortuam minime esse, nec suis patronis indigere! nam si quis versionem Homerianam vel Vergilianam mente tenens pelliculam illam videt, necesse est spectatorem statim discrepantias innumerabiles invenire. at alterum est discrepantias notare, alterum fraudes et corruptiones vocitare. hoc, si iocus permittitur, operi patronorum vel sacerdotum simile est.

At ioco remoto: gratissimum est, tam amiciter in hoc forum permitti et salutari, quam a Mercurio Hungarico nuper sum! quae cum ita sint, licet fortasse plura scribere de hoc themate, cum tamen vereor, ne longius sim. Herimanno autem respondere velim, quippe qui pelliculam Petersenii “insipidum pulmentum e nominibus et factis ex novo commixtis (…), ubi nullius cogitationes nec sermones, sensus nec animum appareatâ€
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

De Iliade

Emitteby Herimannus on Ven 28 Mai, 2004 0.01

Herimannus sodalibus et praesertim Pippino Aspaasio sal.

Hoc, sodales et Pippine, singulariter inamoenum in pellicula de qua agitur inveni, colloquia divorum ducum heroum fere evanuisse: nam in Iliade longi et profundi sermones abundant, e quibus inferas auctorem hominum animos penitus investigasse et motus irae gaudii maestitiae versibus excelsis rettulisse. Haec humanitas aptissima mihi videtur spectatoribus temporis nostri illicendis, ut ipsi aliquid cognoscere ex opera cupiant. Contra brevitas nimia, televisifici apparatus apta, omnia levitate temporis nostri offuscavit.

Valete.

Novocomi, a. d. V Kal. Iun.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 01 Iun, 2004 9.48

Mercurius Pippino s. d.

Sine commentario: in diurnalibus legi Graecos maxime indignatos esse, quod iste Petersen opus Homeri, quod in Graecia sane omnibus notum ac etiamnunc maximo in honore habetur, tam foedissme ac pessime detorsisset ac adulterasset. Sapienti sat. Vale. Kal. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pippinus Aspaasius on Mart 01 Iun, 2004 14.32

Pippinus sodalibus, praesertim Herimanno et Mercurio salutem.

ut pelliculam "Troy" aspicerem, intravi domum cinematographicam, nihil profundum sive acutum sive memorabile expectans. et nihil tale inveni. pellicula Troiana non erat memorabilis, acuta, profunda - minime! at tempus fugisse sensi, cum lucem inoccidui solis denuo viderem. hoc unum quaesiveram, cum cinematographiam intrarem, ut tempus festinaret.

sunt certe pelliculae profundae, quarum semper meminisse placet. "Ilion" ne longae quidem memoriae digna est. at sua cuique deliberatio libera sit: ut mihi quidem videtur, tribuenda est licentia directori moderni hoc genus levis oblectamenti faciendi, etiam si fons sive origo oblectamenti tam profunda sit quam Homeri ipsius carmina. his verbis silesco, spero, sine inimicis hoc in foro.

valete

dabam Tromsoeae Kal. Jun. a. MMIV.
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 02 Iun, 2004 9.35

Mercurius Pippino s. p. d.

Oro ne silescas, mi Pippine! Verbis meis haud te offendere volui. Quae verba fortasse superba tibi videbantur, quod si ita sit, maxime doleo. Certe et ipse annuo pelliculam illam sine praeiudiciis esse tractandam, neque illam statim abjiciendam, quasi falsam ac corruptam. Haec erant, ut puto, quae aegre tulisti: putabas enim nostram opinionem praeiudiciis ac superbia haud carere; et sane non longe a veritate aberrabas. :wink: Vale nunc, maxima spes nobis est colloquia etiam in postero a te crebrissime visitatum iri!! :o Aquinci d. IV. Non. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Petersen versus Jackson

Emitteby Alexander Veronensis on Ven 04 Iun, 2004 11.25

Doctissimis amicis misopetersenianis sal.

Novus sum ac indoctior, ignoscite ergo mihi, quaeso, nonnullos errores.

De Troy multa dicerem, nec non dicenda sunt, sed aliquid gravius quam variationes vel holywoodianismos animadverti: omnino caret spiritus antiquitatis.
Quando Peter Jackson Dominum Anulorum in pelliculam vertit, cum leviter e libro erravisset, semper spiritum tenuit, quasi semper studio et amore librum legens.
Animadverti potest Peter Jackson auctoritatem Tolkien colere, et permutationes fabulae semper actas ut Tolkien ipso directore.
Nemo enim vituperavit Jackson quia Tom Bombadil vel Tumuliland, vel cetera absunt.
In pellicula peterseniana tamen abest quod inest nobis: amor, et quasi furor erga poemata homerica.
Bonus restaurator est qui mutat ut melius opus sit, non ut ipse divitior fiat, et Petersen noluit novam Iliadem posteris tradere, sed potius novum Braveheart, vel Gladiator, vel Save Private Ryan, iliaco more edere.

Gratias vobis ago quod magna patientia noticulam istam meam legistis.


Alexander Veronenis
Alexander Veronensis
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 10 Mai, 2004 8.28
Location: Italia

de pellicula "Ilion" (Troy)

Emitteby argentea on Ven 04 Iun, 2004 12.26

argentea omnibus salutem

nos, classis latinisti, cum magistra volebamus adire pelliculam visum - et ad ridendum: ex hoc aspectu pellicula iucundissima est. non multum ei cum originali est, sed habet aliquas partes et imagines bonas, eg. litus mexicanum semper pulcherrimum est :-)

Alexander, a te dissentio de pellicula "dominus anulorum", partes secundam et tertiam puto maxime libri spiritu carere, non quia res absunt, sed quod alterae (ad me) graves multo commutatae sunt.

valete - et ignoscite mihi novae errores...
argentea
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 02 Iun, 2004 22.55

Emitteby Tiberis on Ven 04 Iun, 2004 22.21

Tiberis cunctis sodalibus, praecipue autem Alexandro, s.d.
tuam sententiam , mi Alexander, maxime probo. nam pellicula ista nefanda non modo nimis a traditione Homeriana aberrat, sed,quod gravius est - ut recte dicis - , ullo spiritu Homeriano caret, quamvis eius initio titulus quidam appareat ,qui nos certiores faciat Petersen spiritu Homeri quasi concitatum esse. omnino pellicula ista mehercle non talis est, quam iterum spectes. nam si voluptatem capis in pellicula saepius videnda, id mihi operis artificiosi esse videtur.
qua re equidem non dubito,quin futurum sit,ut ista pellicula quam primum oblivioni detur.licet paucos ad studium Iliadis , ut iam supra dictum est, hortetur, equidem eam non dignam esse censeo, in qua videnda tempus consumas.
valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron