lexicographica quaestio: de vocabulis "ductia" et

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Gastón on Lun 04 Iul, 2005 13.01

Gastón Iarcio ceterisque s.p.d.

Quid censetis de hac sententia?

"Meum corpus aqua ducta lavo."

Fortasse origo generis feminini aqua est.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Tiberis on Lun 04 Iul, 2005 14.57

Tiberis Mercurio, Iarcio, Gastoni ceterisque sal.
Prorsus tibi assentior, Mercuri, in eo, quod dicis circumlocutiones esse evitandas, tamen equidem non circumlocutionem esse arbitror, si in eo, de quo agitur, instrumento appellando duobus utimur verbis, veluti "aqua dispersiva" aut "lavatio pluvia". nam saepe fit, ut in convertendo quasi cogamur duo verba adhibere uno non sufficiente, e.g. "Staat"/"k
Last edited by Tiberis on Mart 05 Iul, 2005 19.24, edited 1 time in total.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Iul, 2005 16.41

M. Favonius amplissimis sodalibus pariter omnibus s.
Quamvis de verbis novandis disputare iuvet, tamen finem inveniamus oportet. Quod enim ad verborum indicem componendum pertinet, iucunda quidem sunt verba singula ingeniose et subtiliter novata, sed quod ad litteras Latine scribendas attinet, ea saepe supervacanea esse censeo; quis enim nostrum est, quin sciat permultas res non ineleganter pluribus verbis explicari posse? Permultas res dico, ergo res quoque nostrorum temporum. Utinam ne verbis novatis sine iudicio et modo usi sermonem Latinum corrumpamus!
Valete. IV Non. Iul. Ad Cornicum Campum magnis hodie imbribus perfusum.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 04 Iul, 2005 19.13

Mercurius Marco s. d.

Admiror quidem tuas litteras, ubi nos et praecipue me - certe, sine nomine meo :( - reprehendis, quod vocabulum quoddam novum reperire ausus sum ad significandam eiusmodi lavationem. Num ego corrumpam linguam Latinam illo vocabulo novo "sine iudicio et modo" invento? Num tu velis esse iudex super me, amice? Num tu velis modum rectum nobis praecipere? Nonne et tu vocabula nova excogitare soles? Nonne illa lingua, quae recreari ac rebus novis se accomodare nequit, mortua habenda est? Nonne, denique, turpe ac inhumanum est de sodalibus disputantibus quasi ex sella curuli, ne dicam ex cathedra iudicare? Priusquam nostros nuntios huc pertinentes prorsus supervacaneos immo noxios esse magna voce declarares, saltem nobis ostendere potuisses, quare tibi vocabulum illud ac cetera verba nostra displicerent. :( Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Jarcius on Lun 04 Iul, 2005 20.27

Iarcius amico Gastón ceterisque sodalibus s.p.d.

quae proposuisti, spectate Gastón, et ego probo, id est "aqua ducta lavari".
in universum igitur, quantulum -re vera minimum- judicare valeo, probo:
-"lavationem pluviam" locutionem a Iosepho M. Mir, olim propositam in libro q.i. "Nova verba Latina", (Barcinone, 1970);
-"lavationem impluentem" a J. Wagner, opere suo q.i. "Dictionarium rerum recentissimarum seu modernarum Hungarico-Latinum", (Budapest 1937.);
-"lavationem pluvialem", locutionem ab aliis olim propositam;
immo probaverim "balneas pensiles" ab ipso Wagner opere suo propositam locutionem, vel potius "balneum pensile" -a C. Bacci propositam opere q.i. "Lexicon vocabulorum quae difficilius Latine redduntur" (Romae, 4ª ed. 1963), quamquam ut monet professor Mir, hae locutiones aliud apud Plinium et Valerium Maximum significant. "sunt enim "balneae camerationibus et hypocaustis subjectis impositae"".
sed vocabulum "ductia" quod professor Gaditanensis recens proposuit, cum in circulo Latino Gaditano essemus, mihi etiam probabile videtur, et fortasse veriloquio proprius. sed infeliciter scripta testimonia desunt...

minus tamen probaverim circuitiones verborum, quae inhabiliores et incommodiores sint in sermone cotidiano atque colloquiali; et insuper res saepe parum definite parumque distincte significent -ut ipse professor Mir in praefatione, dignissima quidem quae pellegatur, operis sui (vid. supra) asseveravit.-

optime valete, amici!
Jarcius
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Iov 30 Dec, 2004 15.24
Location: Baetica in Hispania

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Iul, 2005 21.38

M. Favonius sodalibus carissimis, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Neque te, amplissime mi amice, neque ceteros sodales aeque honoratissimos verbis increpare et quasi „ex cathedra iudicare“ – horribile auditu! – volui. Quod si animo intendissem, iure meritoque maxima dignus essem reprehensione. Quid igitur?
Cum sodalem te norim esse et doctissimum et urbanissimum, non solum litteras tuas, quibus in me tam acerbe invectus es, iterum iterumque perlegi, sed etiam meas, ut castigationis causam intellegerem. Scis me scripsisse iucunda quidem esse verba singula ingeniose et subtiliter novata; qua sententia me admiratione omnium eorum sodalium imbutum esse declaravi, qui illa vocabula novata („ductia“, „ductio“, „dispersorium“, „lavatio pluvia“ et al.) summa ratione et consilio proposuerant. Sed verba mea, quae secuta sunt, id est cum illud „saepe supervacanea“, tum praecipue sententia illa „Utinam ne verbis novatis sine iudicio et modo usi sermonem Latinum corrumpamus!“, nimis temere et (quod multo peius est) arroganter posita videntur. Cuius rei suppliciter veniam a vobis peto, sodales. Quod vero dicere volui, hoc est: Multa verba novata, licet ingeniosissime inventa sint, in epistulis orationibusque scribendis vitari posse puto, dummodo ex contextu sermonis et continuatione satis appareat, quid quoque loco significetur.
Utinam ne quid ex neglegentia mea detrimenti capiat commercium nostrum epistularum!
Valete. IV Non. Iul. die vere atro.
:cry:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 04 Iul, 2005 23.06

Mercurius Marco suo s. d.

Vitium meum iam satis inveteratum est, quod ob aliquam rem non tam magni momenti nimium exacerbatus amicos meos offendo; sed vix hoc feci, iam paenitet me vehementer furoris mei. :( Vitium hoc est, ne dicam culpa; nec haec ad me excusandum scripsi, solummodo ut causam rei paullulum illustrem. Venia ergo mihi a te, ac non tibi a vobis petenda, quum enim quamvis me tristitia affeceris, Marce, quod vocabula illa, quae nos proposuissemus, abjecta essent a te ac supervacua habita, tamen ut nos offenderes minime te voluisse e tuis litteris intellegi.
Nota bene hunc diem molestum ac valde incommodum mihi fuisse, et maxime me laetari illum esse iamiam delapsum; sed nec haec me excusandi causa scripsi. Vale. Ibidem, eodem die. :( :(
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Iul, 2005 23.43

Marcus Mercurio suo:
Meminerimus, benevolentissime mi amice: Borúra derű, id est Post nubila Phoebus!
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Jarcius on Mart 05 Iul, 2005 18.23

Iarcius omnibus s.p.d.

mendum a me olim scriptum repperi, spectati amici lectores. etenim, in epistula quam Lunae die quarto m. Iulii, a. 2005 (9:04 am) miseram, scripsi:
"gaudeo quod omnia Latine dici posse"....
ubi scilicet mihi scribendum erat:
"gaudeo quod omnia Latine dici possunt"...

ignoscatis mihi oro, propter mendum.

optime valete
Jarcius
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Iov 30 Dec, 2004 15.24
Location: Baetica in Hispania

De mendis tollendis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 05 Iul, 2005 19.23

M. Favonius Iarcio s.d.p.
Menda, mi amice, facillime hoc modo tolluntur: primum colloquia "ineas" oportet, deinde aperienda tibi est epistula mendosa; in summa pagina a dextra signum videbis, cui inscriptum est „edit“. Quo signo mure pulsato epistula ita apparebit, ut sine ulla difficultate retractari possit. Postremo pulsandum est "mitte". Agedum!
III Non. Iul. Crefeldiæ.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Merc 06 Iul, 2005 10.45

Ericus Palmén omnibus de re, quae vocabulo Italico DOCCIA, Francogallico DOUCHE, Hispanico DUCHA, Theodisco DUSCHE, Anglico SHOWER exprimitur, Latine reddenda colloquentibus s.d.p.
In libro institutorio Latino nuperrime in Finnia edito, cui titulus est ’Clavis Latina II’ (auctoribus M-L. Kallela & E.Palm
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Jarcius on Merc 06 Iul, 2005 12.41

Iarcius Marco Favonio ceterisque s.d.p.

gratias tibi plurimas ago, amice, quod mihi epistulas emendandi modum benigne atque dilucide indicasti.
Jarcius
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Iov 30 Dec, 2004 15.24
Location: Baetica in Hispania

Emitteby Jarcius on Merc 06 Iul, 2005 13.35

Iarcius Erico Palm
Jarcius
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Iov 30 Dec, 2004 15.24
Location: Baetica in Hispania

Emitteby Ericus Palmén on Merc 06 Iul, 2005 23.36

Ericus Palmén Iarcio s.d.p.
Tibi gratias ago pro amicissimo responso tuo, quod modo perlegi. Idem animadverto te celeriter admodum bonam, quod intellegam, solutionem repperisse rei, quam ego in medio reliqueram, scilicet quomodo SPATIUM PLUVIALE (sive SPATIUM PLUVIUM) uno vocabulo Latino exprimi possit. Apud veteres quidem Romanos IMPLUVIUM non exacte eandem rem significabat, quam nos nunc eleganter Latine exprimere conamur; sed tempora mutantur, nos et mutamur in illis. In domibus Romanis aqua pluvia de caelo per compluvium in impluvium incidebat; cur hodie IMPLUVIUM novato paululum sensu minus aptum sit ad id spatium designandum, quo aqua de ductu sive tubulo pluvialiter incidit? Nonne igitur posthac in deversorio Latine CUBICULUM CUM IMPLUVIO (Hispanice: una habitación con ducha) praenotare poterimus? Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 07 Iul, 2005 0.20

M. Favonius sodalibus pariter omnibus sal.
Iarcii Ericique litteris perlectis pergamus oportet disceptare. Cum enim „impluvium“ legissem, in mentem mihi venit haec vocabulorum series: compluo : compluvium / impluo : impluvium / depluo : depluvium. Equidem hoc quoque vocabulum satis idoneum esse censeo ad rem nostram significandam. Vobis quid videtis?
Optime valete. Nonis Iuliis. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron