de fumatoribus arcendis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de fumatoribus arcendis

Emitteby Tiberis on Lun 10 Ian, 2005 1.05

Tiberis sodalibus suis s.d.
cum in multis terris hoc tempore leges ferantur, quibus libertates civium minuantur,non mirum est, quod magistratus Italiani lege novissima de fumatoribus arcendis lata ad tantam insolentiam descenderunt, ut caupones cogantur de hospitibus in taberna sua fumantibus indicium apud vigiles publicos deferre. o rem insanam et dignam, cui repugnetur !
nam si qua lege cogeris indicium deferre de aliquo, nisi forte scelus commiserit, fundamenta liberae civitatis summo in periculo sunt.
quid vos de hac re censetis ?
valete.
a.d.III.Id.Ian.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Pistos on Lun 10 Ian, 2005 1.20

Idem, quod ibi.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 10 Ian, 2005 1.27

Mercurius Tiberi s. d.

Cum de iuribus fumantium disputamus, ne silentio praetereamus in illis tabernis etiam alios non fumantes morari, quibus fumus tabacci, uti medici iam diu demonstrarunt, equidem plurimum, immo plus quam fumantibus nocet! Ceterum censeo haud insciis fumantibus in tabernis fumationem esse prohibitam, immo inscriptionibus eos admoneri, ne ibi fument. Quid ergo? Qui in taberna fumat, legem irrumpit, aliisque nocet, ac, quod praecipuum est, hoc et ipse bene scit: iure ergo caupo de illo apud vigiles indicium deferet. Quid? Si quis alium in taberna offenderit aut percusserit, nonne vigiles vocabuntur? Quod ad fumationem adtinet, haud hanc ab illis differre putaverim. Vale. Transaquinci, d. IV. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pistos on Lun 10 Ian, 2005 20.43

Pistos Mercurio Tiberique s.d.p.

Etsi damnum fumi fistularum nicotiarum mihi non ignotum est et ego homines ab eo defendi non nullius momenti esse puto, meo arbitratu tamen cauponum libertatem et fumatorum ius lege fumatoria in Italia pervertuntur. Qua iniuria regimen Berlusconianum semet ipsum velle purgare puto de iniuriis iniusti belli nuperrime suscepti.

Quod ad liberos pertinet, nullus iis aditus esse popinarum debet. Sed tanti si homines intra populum fumare volunt, iis concedendum puto in popinis. Si homines fumare nolerent, plures popinae essent, prohibitum ubi fumare esset.

Valete!

Bennopoli, a.d.quart.Id.Ian.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Maxos on Lun 10 Ian, 2005 23.31

Maxos Germanis sodalibus sal.

Infaustus dominatus medicorum et patronorum Rem Publicam tenet et hic mihi unam legem consideratam vos confutatis mentibus illis non satis parvunculis exortam.
Cur, quaeso, in popina esse nequeo, nisi fumo circumdatus?
Scitisne nullum esse locum non fumatoribus aptum harum in maiore parte? An non?
De Italia disputatur!

Sed fatebor sine lacrimis. Res omnis putet. Dies, menses, annos per televisionem, praefasidiosi homines, nobis ducendum fumum veluti pessimum scelerum, vitandosque fumatores ut si cotidie liberos suos necarent, ad auras dictitare et cantitare.

Horridos mores hominum novorum!

SVBEEQV

Parmae, a.d. IV Id. Ian.
Volito vivus per ora virum
Maxos
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Sat 08 Ian, 2005 2.33
Location: Gallia Cispadana, Urbs Parma

Emitteby Tiberis on Mart 11 Ian, 2005 1.53

Tiberis Maxo,Pisto,Mercurio s.d.p.
Sententiae tuae,mi Mercuri, vehementer repugnandum esse censeo. nam si quis alium laeserit aut percusserit, certum quidem ei damnum dat. contra si quis in taberna moratur, ubi fumatur, nemo dicere poterit nonnisi ea de causa valetudini eius detrimentum afferri. quod si ita esset, etiam eum, qui vinum biberet, prohibere deberes, ne id ageret, quippe cum fieri posset, ut ex ea re alii damnum caperent.
equidem timeo - ut iam supra dixi - , ne eiusmodi legibus atque edictis, quorum numerus in dies crescit, libertates civium magis magisque minuantur. cur enim, pro Iuppiter!, non cauponibus permittitur, ut ipsi statuant,utrum fumare liceat in tabernis suis necne.
nam si satis multi sint, qui nisi in tali caupona cenare non velint,ubi fumare non liceat, non est dubium, quin brevi magnus earum numerus offeratur.
valete.
Aquis Aequimontanis,prid.Id.Ian.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 11 Ian, 2005 2.43

Mercurius Tiberi ceterisque s. d.

Litteras tuas, amice, minime intellego. Notum ac pervulgatum est fumum tabacci etiam non fumantibus maxime nocere. (Interroga quaeso de ea re tuos amicos aut tuum medicum, si mihi non credideris.) Noli ergo mea verba pervertere ac eludere, dicendo, hac ratione etiam vinum bibentes a tabernis esse arcendos!
Certe creanda est in tabernis sectio fumatoria ac non fumatoria; quo facto problema solvi potest. Non liquet vero mihi, qua de re in tabernis fumantes plus habeant iuris quam non fumantes: hi enim nemini nocent, illi vero et sibi, et aliis. Ceterum censeo plus iam non fumantium in tabernis reperiri posse quam fumantium: non enim tam multi sunt, qui quam citissime ac morbo quidem pessimo affecti mori velint. Denique et in New York fumationem in tabernis prohiberi scito, quia iura hominum ibi non prave sed recte inteliguntur. Vale. Transaquinci, d. III. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 30 Ian, 2005 22.57

Tiberis sodalibus suis s.p.d.
In fumatoribus persequendis (ne dicam exstirpandis) quanta insania mentes hominum, praecipue Americanorum , captae sint, e nuntio hoc evenit, quem in actis diurnis hodie editis legi:
ecce nuntius in Latinum conversus:
" societas quaedam, quae aegris cavet - cui nomen est Weyco -,scit, quomodo "malum fumandi" expellatur: cuius enim ministri, si in otio suo :!: fumant, brevi manu dimittuntur. ad hoc Howard Weyers,qui isti societati praeest ' nonnisi misericordia affecti' , inquit, ' id facimus. qua re scilicet prohibetur, ne ministri a nobis dilecti immaturam mortem obeant.'
anno enim praeterito exeunte Weyers edixerat a Kal.Ian. omnes,qui praeterea fumavissent, dimissum iri. quin etiam, si quis die dominico aut feriis suis fumavisset, causam eum praebiturum dimissionis immediatae. simul ministros obstrinxit, ut certis temporibus sanguinem suum probandum permitterent. quod quattuor e ministris cum recusavissent, officio se abdicare coacti sunt. qui actione adversus istam societatem instituta sententiam suam comprobatam habere volunt se non causam dimissionis praebere, si in otio suo fumaverint.
cuius litis eventum magni momenti fore iuris periti existimant: nam pro certo haberi alias societates hoc exemplum imitaturas, si modo iudices
pro societate Weyco iudicaverint. (...)
ceterum caput istius societatis iam pergit "misericordiam adhibere" : quicumque enim solito crassior sit, eum ad pondus suum ideale redigi oportere.. :shock:
valete. :cry:
Aquis Aequimontanis
III.Kal.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 31 Ian, 2005 0.59

Mercurius Tiberi s. d.

Rem, de qua nos certiores fecisti, haud aliud quam insaniam Americanam appellaverim. Addendum vero est eos, qui in tabernis fumare, non in suo otio quidem sed aliis pluribus adsentibus hoc facere. Haud scio an et tu, mi Tiberis, fumes; si enim ab illa voluptate abstineres, equidem scires, quam fastidibilis sit fumus tabacci, praecipue si in taberna quadam angusta moraris... Vale. Transaquinci, d. III. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 31 Ian, 2005 23.19

Iulia sodalibus, imprimis Tiberi ac Mercurio sal.

Tiberis, quae narrasti mihi in mentem revocavit Lin Zexu, qui in bello de opio acto primo (1839-42) taliter in magistratus Sinenses egit. Cum enim omnia fere terra obnoxia erat opii, quae droga ab Anglicis importata fuit, Caesar illum Lin Zexu imposuit, ut consumationem opii diminueret. Qui in urbe Canton omnibus magistratibus iussit, ut certum tempus quietes in sedibus remanerent; omnes, qui opio carentes tremulare coeperunt aut alio modo subductionem opii non sustinuerunt, e munere depellavit. Nescio autem, quae pars manere potuit; erant autem perpauci.

Quae ratio autem hodie non bona mihi videtur. Mea opinione - non fumo - quisque ipse decernat, an corpus suum velit delere annon.

In mea Germaniae civitate nuper fumatio in scholis perhibita est. Multi autem discipuli dicunt omnes, qui velint fumare, fumare perrexuros, quod si non possunt in area scholae, extra faciant. Ego ex me quaero, quid sit de magistris. Qui enim in plerisque scholis habent cameram fumatoriam, quam intrare non licet discipulis. Siu autem tales camerae fumatoriae perhibuntur, quis magister desinat fumare? Nonne in angulo quodam extra scholam fument, ubi et discipuli eos videre possint?

Valete.
Gottingae, pr. Kal. Feb.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 31 Ian, 2005 23.40

Tiberis Mercurio sal. :)
eheu, Mercuri, dolore quodam afficior, si recordor me quondam , cum rudimenta linguae vestrae ponerem,in eo libro, quo utebar - de caupona quidem agebatur - legisse haec:" ilyen jó eb
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 01 Feb, 2005 0.34

Mercurius Iuliae Tiberique s. d.

Maxime mihi placuit, Iulia, fabula tua de illo homine callidissimo Lin Zexu, qui viam, quomodo magistratus opio addicti detegere possent, sapienter invenisse fertur. :D Quod ad fumationem in schola arcendam attinet, nec ego scio, quid de ea sentiam: turpe enim visu est, cum discipuli ante scholam, in ipsa platea fumant hoc facinore intus perhibito; sed fortasse turpius, si coram minoribus discipulis idem faciunt.

Mi Tiberis, non minime obstupui, visa ista sententia Hungarica; sed paullulo post magnum mihi risum illa movit. :lol: Dic mihi, amice, qua de causa nostram linguam, ut nonnulli putant, complexam ac difficilem discere agressus sis? Ceterum mehercle iuvat cigarilla post bonam caenam! Fatendum enim mihi est - ita me movisti cum sententia illa pulcherrima :D - et me prius fumavisse, nonnullis vero mensibus ante hanc "passionem" a me prorsus derelictam abdicatamque. Sed, ut proverbio Hungarico utar: "rablóból lesz a legjobb pandúr", id est: saepe qui prius latro erat, fit vigil optimus. :D Vale. Transaquinci, prid. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 01 Feb, 2005 0.46

Tiberis Iuliae s.d.p. :)
iam ex illa prohibitione potionum alcoholicarum, quae saeculo praeterito in Civitatibus Unitis Americae edicta erat, facile quidem scires talia interdicta nil efficere. nam quis est, quin sciat ipsa interdicta homines semper irritare ad eas res agendas, quas agere vetiti sunt?
ceterum nulla quidem gens aut nulla civitas fuisse videtur, in qua homines ulla aviditate venenorum vacarent. equidem nolim vivere secundum regulas Puritanorum,ut qui ab omni voluptate abhorreant.
vale.
prid.Kal.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron