de carminibus in Latinum convertendis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 07.08.2003 - 00:18 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete ,
disceptatione orta, quonam modo carmina lingua Germanica scripta quam optime in Latinum convertantur, Marcus Favonius noster me hortatus est, ut eam rem ut novum thema proponam. nam carmina illa duo conversa, de quibus agebatur, quamquam sensum ac verba haud mediocriter reddunt, tamen parum mihi leges artis metricae Latinae proprias respicere videntur. cuius rei documentum habeo exordium carminis illius Goethiani,cuius verba "´über állen GÃpfeln ist Rúh" numeris incertis hoc modo in Latinum conversa legimus:"est súpra cúlmina quÃes". quibus numeris auctor in hoc carmine convertendo usus sit, nescio, scilicet numeris non Latinis. nam licet accentum prorsum omittamus solas syllabarum quantitates respicientes, versum ex illis verbis non fieri apparet.
omnino equidem carmina conversuris videndum esse puto,ne numeris ad sermonem Latinum parum aptis utantur.nam aetate latinitatis aureae,ut dicunt, non nisi versus vel numeros quantitates syllabarum respicientes factos esse constat. qua re praestare mihi videtur nos in convertendo numeros vere Latinos eligere quam modos Germanicos nimium imitantes numeros a lingua Latina alienos adhibere.
sed timeo, ne longus fiam.dicite, quaeso, quid de ea re sentiatis.
postremo quidem meam illius carminis conversionem vobis proponere velim,quam legere vobis ne sit molestum.(versu Sapphico)
montium cacumina sunt quieta,
culmina arborum movet aura nulla
conticentque aves nemoris. brevique et
tu requiesces.
valete.
Tiberis
RE: de carminibus in Latinum convertendis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 09.08.2003 - 19:16 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius Tiberi s.d.p.
Goetheanum illud carmen tam subtiliter ingenioseque a te, vir eminentissime, in Latinum translatum est, ut plane obmutescerem. In poetarum enim principe imitando te ipse poetam verum, non exilem versificatorem praestitisti. Quotus autem quisque invenitur, qui tanta indole praeditus sit ad convertendum! Qua de causa in pristina mea sententia sceptica permaneo: Manibus ab ipso carmine peregrino cohibitis non alia versione utamur nisi interlineari!
Sed iam timeo, ne in repudiationem gravem incurram. Itaque huic epistulae finem faciat res admodum festiva. Hoc ergo cum tibi, tum cunctis Latine scientibus propositum sit aenigma:
„O tu, mi Vesper hilare,
Quam saepe salutavi te!
A corde, quod nil prodidit,
Saluta hanc, cum praeterit, -
Cum ex hac valle fit volatus,
Ut fiat angelus beatus!“
Quaeritur primum, cui haec verba attribuenda sint. N.b.: descripsi ab illo Hultgren (p. 153), cuius superiore iam epistula mentionem feci (pr. Non. Aug.).
Deinde aenigmate soluto inquiri licebit, num carmen illud convenienter conversum sit in Latinum...
Vale(te) quam optime.
RE: de carminibus in Latinum convertendis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 11.08.2003 - 00:11 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Tiberis M.Favonio s.p.d.
cum paucos dies in domicilio meo montano studiorum Latinorum causa commoratus essem, nunc demum tibi ,mi Marce Favoni, respondere possum.
primum magnam tibi gratiam ago pro verbis tuis ad conversionem meam pertinentibus. quae num tanta laude digna sit, dubito.
deinde aenigma,quod proposuisti, si modo aenigma id appellare possimus, perfacile solvi : nam his verbis Hultgren ille celeberrimam cantilenam poetae amatorii Wolfram ab Eschenbach reddidit, quae in tertia parte dramatis illius musici Richardi Wagner auditur,quod Tannh