lexicographica quaestio: de vocabulis "ductia" et

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Ven 08 Iul, 2005 23.15

Ericus Palmén Marco Favonio s.p.d.
In superiore nuntio meo iam IMPLUVIO semantice renovato, quod Iarcius proposuerat, praeliminariter ”viridem lucem monstravi"; sed nunc DEPLUVIUM a te propositum haud minus aptum vocabulum esse existimaverim ad SPATIUM PLUVIALE sive SPATIUM PLUVIUM designandum. Ibi enim tubulo usus aquam desuper spargendo corpus tuum lavare aut refrigerare possis. Id si in usum recipiamus, IMPLUVIO, quod a DEPLUVIO nonnisi paululum differt, non necesse sit extra originalem veterem significationem digredi. Verbum DEPLUERE quidem admodum rarum est, sed hoc non impedit, quin id pro fundamento novi hodierni vocabuli fingendi adhibeamus. ”Licuit semperque licebit / signatum praesente nota producere nomen” (Horatius, Ars poetica 58 – 59).
Occasione oblata tibi gratias ago pro pulcherrimis verbis, quibus me in nuntio tuo (nro 3423) laudavisti, simul quidem mirans , num tantis laudibus dignus sim, cum admodum raro in area nostra aliquid scribam. Te, quia ibidem elegantissima Latinitate usus crebro prope cuiuslibet generis argumenta tractas, unum censeo esse e columinibus firmissimis huius areae colloquiorum Latinorum. Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Jarcius on Sat 09 Iul, 2005 11.56

Iarcius Erico Palm
Jarcius
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Iov 30 Dec, 2004 15.24
Location: Baetica in Hispania

Emitteby Ericus Palmén on Sat 09 Iul, 2005 13.47

Ericus Palmén Iarcio s.d.p.
Ne in maioribus quidem dictionariis, quae domi meae habeo, substantivum DEPLUVIUM invenitur (nondum spatium habui in bibliotheca ’Thesaurum Linguae Latinae’ aut ’Oxford Latin Dictionary’ aut ’Lexicon totius Latinitatis’ Forcellinianum de eo consulendi); sed utique, sicut tu, in eo aptissimum video neologismum ad SPATIUM PLUVIALE distincte designandum. Etiam ea, quae de IMPLUVIO novissime disseruisti – scilicet eo vocabulo inferiorem partem spatii pluvialis appellari posse, ubi aquae desuper dispersae colliguntur et unde tandem imo foramine exhauriuntur – mihi optima videntur; iisdem enim verbis etiam functio impluvii antiquae domus Romanae definiri potest. Denique quod ad TUBULUM MAMMATUM attinet, ista elocutio, quam abhinc multos annos cognovi, iam ab initio mihi displicuit; in locum eius libenter TUBULUM PLUVIUM aut TUBULUM PLUVIALEM substituerim. In omnibus igitur his vocabulis uno ore consentimus! Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 09 Iul, 2005 15.11

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Jarcius on Sat 09 Iul, 2005 19.01

salvete!

gratias tibi ago, spectate Marce, pro inscriptione interretiali vocabularii ubi verbum depluvium apparet, atque pro nuntiato scriptoris nomine qui illo vocabulo aliquando usus est.

quod ad me attinet, nodus magnam partem solutus videtur, his in rebus Latine nominandis.

vale quam optime, ceterique quam plurimum valete.
Jarcius
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Iov 30 Dec, 2004 15.24
Location: Baetica in Hispania

Emitteby Marcus Favonius on Sat 09 Iul, 2005 23.21

M. Favonius sodalibus suis studiosissimis s.
Quod ad vocabulum depluvii attinet, hoc addere velim: Legitur in Emanuelis Swedenborg libro, qui inscribitur Vera Christiana Religio (ed. MDCCLXXI) [Anglice: True Christian Religion > TR 112.7]: "sub utraque (nube) sicut depluvium". Haec hactenus.
Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 14 Iul, 2005 13.13

M. Favonius sodalibus, imprimis Erico Iarcioque s.d.
Ignoscite mihi, amici mei spectatissimi! His enim diebus aestivis depluvio saepe usus identidem de tubulo pluvio sive pluviali cogitabam. Quid in mentem mihi venerit, quam paucissimis vobis proponere velim:
Nonne tubuli caput, ut quod cribri simile esse videatur, tubulum cribriformem vel potius (id quod aptius esse puto) uno solo vocabulo cribrum sive cribellum licet appellari?
Vos quid censetis?
Utinam ne nimio solis ardore torreamini!
Pr. Id. Iul. Ad Cornicum Campum.

Hora nona addendum mihi esse censeo: Nonne etiam idoneum videtur vocabulum „percolatrum“? Ut enim arare - aratrum et computare - computatrum, ita percolare – percolatrum. :idea:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sol 17 Iul, 2005 18.41

Ericus Palmén Marco Favonio s.d.p.
Equidem vocabula a te pro neologismis excusa CRIBELLUM et PERCOLATRUM aptissima iudico, quibus TUBULUS PLUVIUS sive TUBULUS PLUVIALIS in unum vocabulum contrahatur; vix enim in contextu balneari cuiquam difficilia sint intellectu. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Ericus Palmén on Sol 17 Iul, 2005 18.54

Ericus Marco denuo s.d.
Fortasse nimio sole tostus superiorem nuntium meum parum diligenter composui: CRIBELLUM et PERCOLATRUM nimirum non ipsius TUBULI PLUVII sive PLUVIALIS apta sunt compendia, sed, ut ipse scripsisti, iis potius CAPUT TUBULI PLUVII cribriforme bene designetur. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron