Tacita exedra

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Tacita exedra

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.19

Tacita exedra
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Regiomontanus ® | 23.12.2003 - 04:47 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvi sitis, carissimi sodales, qui quodam miro modo nuntios etiamnunc in hac antea garrulitate plena exedra legere ac scribere valetis!

Me excusatum habeatis, si mihi novo themate uti opus est, ut vobis scribere possim. Nullum enim colloquium expandere mihi licet, in nullo eorum ergo scribere valeo. Mihi tantum permissum est novum thema proponere in extrema pagina indicis colloquiorum. Praeterea aditus ad Nuntios Latinos Radiophoniae Finnicae etiam mihi interdictus est.

Valde doleo, quod voluptate vestra colloquia et Nuntios Latinos videndi iam frui mihi non licet. Timeo ne qua clades iis acciderit.
Quid accidit, per meam inscriptionem electronicam, quae est <cnianix@aol.com> velim unus saltem vestrum me certiorem faciat.

Ceterum omnibus vobis beatissimum festum Nativitatis Dominicae precor similiterque annum novum felicissimum ac bona salute vobis plenum exopto.

Valete.
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron