by Marcus Favonius on Sat 15 Apr, 2006 14.36
M. Favonius sodalibus carissimis sal.
Nonne Christianos, quippe qui Christi morte et resurrectione redemptos se credant, animo erecto plenoque laetitiae atque hilaritatis esse oportet? Refellamus et redarguamus Fridericum Nietzsche, qui Christianos minime redemptos sibi videri contendit! Ecce ergo tria ova paschalia, quae quamvis saeculo XVII parta sint, tamen etiamnunc saporis praecipui esse arbitror (*)!
Ovum I:
Viator in diversorium serius aliquanto veniens, iam reliquis hospitibus cenantibus et nihil reliqui facientibus, noctem illam ita uti venerat famelicus transegit. Mane cum abire vellet, hospes adest et symbolam sibi solvi iubet. „Quid?“ inquit ille „an quidquam ego solvam, qui nihil omnino cibi degustavi?“ – „At odore“ inquit hospes „pascere te potuisti.“ – „Bene!“ ait alter et prolato e pera scutato et in abacum quasi sonitus explorandi gratia proiecto: „Quid tibi videtur?“ inquit „an bona est haec moneta?“ – „Videtur“ ait hospes. – „Ergo“ inquit „pro cibi tui odore sonitum mei nummi pro symbola cape!“ Sicque abiit. Cretensis cum Cretensi.
Ovum II:
Petrus Niger per vicum iter faciens canem ad se accurrentem et nudatis dentibus mox in se irruiturum hasta transfixit. Ea propter ad magistratum a vilico tractus et rogatus, quid ita in miserum animal saevisset idque non inversa potius hastae quam praepilata parte percussisset: „Eo,“ inquit „quod ille non cauda, sed dentibus morsum mihi minabatur.“
Ovum III:
Matrona quaedam ab iis, quibuscum familiariter versabatur, rogatus, qui fieret, ut cum maritum iuvenem ac bene dispositum haberet, nullos tamen ex eo susciperet liberos: „Maritus meus“ inquit „multis fateor ornatus est dotibus. Est enim bonus musicus, bonus scriba, bonus etiam arithmeticus excepto hoc uno, quod non multiplicat.“
Quam iucundissimos vobis exopto dies paschales.
-----------------------
(*) Democritus Ridens, Amstelodami 1649, p. 143, 216, 246.