Singulis Sodalibus salutem dico

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Ven 01 Apr, 2005 9.20

Gastón wrote:Gastón Bernardo Soter ceterisque sal.

Alia lingua cui relicti verborum "mecum" et "tecum" sunt Hispana est.

tecum = contigo (in Argentina "con vos")
mecum = conmigo
secum = consigo

Nuntium tuum, soter, de lingua Neapolitana multum dilexi.:) Verba quoque sunt in Argentina similiora linguae Latinae quibus in aliis terris Hispane loquentibus non utuntur. Et sunt verba neapolitana nostro in sermone.:wink:

Vide hic ut causam invenias: http://xoomer.virgilio.it/bellelettere1/cocoliche.htm

Valeatis!

PD: Dum ego hoc nuntium lente scribebam, Ericus Palmén vobis respondit :D




Soter Gastòn s.d.

Gratias tibi ago, Amice Gastòn, pro tua epistola et pro tuis benignis verbis.

Magno cum gaudio recepi tuum nuntium ex pulchra Argentina, in qua scio esse multos Italicos et Neapolitanos, qui domo emigraverunt.

Posthac ardenter spero me accepturum esse tuas epistulas.

Ab imo pectore.

Vale !

Soter

Kalendis Aprilibus - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Ven 01 Apr, 2005 9.23

Marcus Favonius wrote:Ζέφυρος Σωτ̃ηρι χαίρειν :lol: .
Gaudeo, quod vir vere Neapolitanus in colloquia nostra venisti. Urbs Neapolis..., Cumae, Misenum, Baiae, Puteoli, Vesuvius mons, Herculaneum, Pompeii, Stabiae, Surrentum, Capreae... Nota mihi est tota illa regio: saepius eam summa cum voluptate peragravi. Etiam iter nuptiale feci in Campaniam felicem.
Quod vero ad favonium sive zephyrum attinet, accipe quaeso, quid anno MMIII ad sodalem quendam scripserim: „Fas est quaerere, cur nomen mihi sit Marco Favonio. Ad quod libenter respondebo. Ac primum quidem nomen meum Germanicum ... apte reddi Latine posse nego. Deinde nomen mihi tribui Marco, quod in honore apud me sunt imprimis M. Porcius Cato et M. Tullius Cicero. Tum, quod ad „Favonium“ attinet, nomen illud gentile traxi a M. quodam Favonio, qui Catonis partibus favisse dicitur. Postremo fieri non potest, quin delectari me favonio, vento illo verno, confitear, qui ... Venerem ...ex concha exsurgentem flatu suo blando permulcens ab Alexandro Botticelli elegantissima manu depictus est.“ Haec hactenus.
Nunc ad nomen tuum Graecum: Oro te causam nobis exponas, cur id ipsum tibi imposueris.
Vale. III K. Apr. Ex Rhenania inferiore.



Soter Marco Favonio s.d.

Sempre libenter tuas epistulas, optime Marce Favoni, lego.
Tuus usus “meaeâ€
Last edited by soter on Mart 17 Ian, 2006 1.13, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Ericus Palmén on Ven 01 Apr, 2005 19.42

Salve, Soter!
Tibi gratias ago pro amicissimis verbis, quibus Finniam et Finnis laudavisti; de quibus tibi hodie in privato electrogrammate plura rescripsi (spero id ad te pervenisse!).
De linguae Neapolitanae adverbiis CU-MMÃŒCO et CU-TTÃŒCO, quibus respondent adverbia Hispanica CONMIGO et CONTIGO, ad ea, quae hactenus dicta sunt, pauca addiderim; magis enim peculiaria sunt quam e.g. elocutio Theodisca a Marco Favonio commemorata WO-MIT, in qua MIT praepositionis functione amissa quasi enclitica appendix exstitit, sicut in elocutionibus Latinis QUO-CUM, QUA-CUM, QUIBUS-CUM, ME-CUM, TE-CUM, SE-CUM, NOBIS-CUM, VOBIS-CUM. In adverbiis Neapolitanis et Hispanicis supra dictis id praeterea peculiare est, quod elocutio CUM in iis bis occurrit: et in initio et in fine. Causa huius rei manifesta est: temporibus labentibus, cum Latinitas vulgaris paullatim in linguas Romanicas mutaretur et notitia veteris sermonis minueretur, homines intellegere desierunt in elocutionibus, quae ex MECUM et TECUM natae erant (*MÃŒCO, *TÃŒCO, *MIGO, *TIGO?), ultimas syllabas reliquias esse originalis praepositionis Latinae CUM; quo factum est, ut tamquam claritatis causa heres eiusdem praepositionis in initium elocutionis denuo adderetur.
Similis res reperiri potest in infinitivo Italico ESSERE. Hic ex infinitivo Latino ESSE evolutus est, qui in -SE exit, sicut initio ceteri quoque infinitivi Latini exierunt (e.g. LAUDARE < *LAUDASE, et HABERE < *HABESE, cum S inter duas vocales posita in R mutata esset). Temporibus serae antiquitatis in medium aevum vergentibus inter eos, qui vulgari Latinitate loquebantur, forma ESSE iam non pro authentico infinitivo cedebat, sed quo similior esset ceterorum infinitivorum, novo affixo -RE aucta est: > ESSE-RE. In Francogallia forma ESSERE etiam longius evoluta est: ESSERE > ESRE > ESTRE > ÊTRE (accentus circumflexus in scriptura pro herede fungitur pristinae consonantis S). Optime valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 03 Apr, 2005 13.41

M. Favonius Soteri s.d.p.
Equidem epistula tua adductus sum, ut pictorem Romanum (Graecum?) anonymum cum Alexandro Botticelli compararem. Ut paucis dicam: Alexandri Botticelli Venus non solum eximia corporis venustate, sed etiam maxima dignitate et decentia excellit. Inest in pictura aliquid gravitatis, quae ingeniosissime iuncta est cum dulcedine quadam et suavitate. Pictoris autem anonymi Venus dea quidem est mirae sane pulchritudinis, sed animos ad se non allicit nisi lasciviendo licenterque iocando: Nonne dextri pedis plantam extollere videtur, ut leniter a puero Cupidine titilletur? :lol:
Ceterum, cum de Campania vestra Felici cogitarem, in mentem mihi venit Statii carmen, quod permultis ante annis ruinis villae Surrentinae Pollii Felicis perlustratis curiose atque contente legeram:
„Est inter notos Sirenum nomine muros
saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae
celsa Dicarchei speculatrix villa profundi,
qua Bromio dilectus ager, collesque per altos
uritur et prelis non invidet uva Falernis...“
(Silvae 2, 2).
Vale. III Nonas Apriles.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Mart 05 Apr, 2005 12.53

Ericus Palmén wrote:Salve, Soter!
Tibi gratias ago pro amicissimis verbis, quibus Finniam et Finnis laudavisti; de quibus tibi hodie in privato electrogrammate plura rescripsi (spero id ad te pervenisse!).
De linguae Neapolitanae adverbiis CU-MMÃŒCO et CU-TTÃŒCO, quibus respondent adverbia Hispanica CONMIGO et CONTIGO, ad ea, quae hactenus dicta sunt, pauca addiderim; magis enim peculiaria sunt quam e.g. elocutio Theodisca a Marco Favonio commemorata WO-MIT, in qua MIT praepositionis functione amissa quasi enclitica appendix exstitit, sicut in elocutionibus Latinis QUO-CUM, QUA-CUM, QUIBUS-CUM, ME-CUM, TE-CUM, SE-CUM, NOBIS-CUM, VOBIS-CUM. In adverbiis Neapolitanis et Hispanicis supra dictis id praeterea peculiare est, quod elocutio CUM in iis bis occurrit: et in initio et in fine. Causa huius rei manifesta est: temporibus labentibus, cum Latinitas vulgaris paullatim in linguas Romanicas mutaretur et notitia veteris sermonis minueretur, homines intellegere desierunt in elocutionibus, quae ex MECUM et TECUM natae erant (*MÃŒCO, *TÃŒCO, *MIGO, *TIGO?), ultimas syllabas reliquias esse originalis praepositionis Latinae CUM; quo factum est, ut tamquam claritatis causa heres eiusdem praepositionis in initium elocutionis denuo adderetur.
Similis res reperiri potest in infinitivo Italico ESSERE. Hic ex infinitivo Latino ESSE evolutus est, qui in -SE exit, sicut initio ceteri quoque infinitivi Latini exierunt (e.g. LAUDARE < *LAUDASE, et HABERE < *HABESE, cum S inter duas vocales posita in R mutata esset). Temporibus serae antiquitatis in medium aevum vergentibus inter eos, qui vulgari Latinitate loquebantur, forma ESSE iam non pro authentico infinitivo cedebat, sed quo similior esset ceterorum infinitivorum, novo affixo -RE aucta est: > ESSE-RE. In Francogallia forma ESSERE etiam longius evoluta est: ESSERE > ESRE > ESTRE > ÊTRE (accentus circumflexus in scriptura pro herede fungitur pristinae consonantis S). Optime valeto!



Soter Erico Palm
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

De rhotacismo

Emitteby Marcus Favonius on Mart 05 Apr, 2005 23.53

M. Favonius sodalibus, imprimis Soteri s.d.p.
Summam mehercule diligentiam contulisti, optime Soter, ad rhotacismum qui dicitur explanandum. Tamen haec addere velim: Sunt enim vocabula Latina, ex quibus S litteram inter vocales positam nonnumquam conservatam esse apparet. Cuius rei quattuor causas affert Max Niedermann in libro, qui inscribitur „Historische Lautlehre des Lateinischen“ (ed. IIIa, Heidelbergae 1953, p. 104):
I Vocabula simplicia rhotacismo obstant: desunt = de-sunt, desino = de-sino, faenisex = faeni-sex (faenum + seco), pedisequus =pedi-sequus (pes + sequor).
II Dissimulationis causa: Caesar, caesaries, miser.
III Exstant vocabula, quae rhotacismo Latino confecto assumpta sunt: asinus, Musa, basis, cisium, gaesum.
IV Vocabula „causa“, „casus“, „divisio“ profecta sunt a „caussa“, „cassus“, „divissio“ (cf. Quint. inst. 1, 7, 20).
Haec hactenus.
Valete. Nonis Aprilibus. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Re: De rhotacismo

Emitteby soter on Sol 10 Apr, 2005 9.11

Marcus Favonius wrote:M. Favonius sodalibus, imprimis Soteri s.d.p.
Summam mehercule diligentiam contulisti, optime Soter, ad rhotacismum qui dicitur explanandum. Tamen haec addere velim: Sunt enim vocabula Latina, ex quibus S litteram inter vocales positam nonnumquam conservatam esse apparet. Cuius rei quattuor causas affert Max Niedermann in libro, qui inscribitur „Historische Lautlehre des Lateinischen“ (ed. IIIa, Heidelbergae 1953, p. 104):
I Vocabula simplicia rhotacismo obstant: desunt = de-sunt, desino = de-sino, faenisex = faeni-sex (faenum + seco), pedisequus =pedi-sequus (pes + sequor).
II Dissimulationis causa: Caesar, caesaries, miser.
III Exstant vocabula, quae rhotacismo Latino confecto assumpta sunt: asinus, Musa, basis, cisium, gaesum.
IV Vocabula „causa“, „casus“, „divisio“ profecta sunt a „caussa“, „cassus“, „divissio“ (cf. Quint. inst. 1, 7, 20).
Haec hactenus.
Valete. Nonis Aprilibus. Crefeldiæ.
:D



Soter Marco Favonio s.p.d.


Tuae epistulae, optime Marce Favoni, magni pretii et doctrina ornatissimae, semper gratissimae ad me veniunt !

Gratias tibi ago pro docto additamento et exemplorum prolatione de rhotacismo et etiam pro benigna mentione, in tua superiore epistula (data III Nonas Apriles) Carminis illius (Silvae, 2,2) amatissimi P.Papinii Statii: pulcherrima, vero, laudatio amoenitatis Sinus Neapolitani et Campaniae Felicis !

Vale, Amice mi !

Soter

A.d. IV Idus Apriles - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Sol 24 Apr, 2005 22.23

Soter omnibus Sodalibus, imprimis suis Amicis et optimis Administratoribus s.p.d.

Abhinc paucos dies, themata huius clarissimi ac mihi carissimi Fori pererrans, gravia verba « Omnia mea mecum porto » sapientis Biantis, unius ex septem sapientibus Graeciae (Cicero, Paradoxa Stoicorum, 1,1,8 ; Valerius Maximus, 7,2, ext. 3) vel etiam Stilboni, philosophi Megarensis (« Omnia mea mecum sunt » : Seneca, Ad Lucilium ep., 1,9,18-19 ; Idem, De constantia sapientis, 5,6), - confiteor – me induxerunt ad legendum clarum Colloquium « Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae » magna cum diligentia.
Flores et sententiae doctissimorum Sodalium, sicut erat in votis optimi auctoris Mercurii Hungarici, et mihi maximo gaudio fuerunt ; verum tamen, vehementer deceptus sum, in extremis colloquii paginis, a corruptione et a « ruina » elegantiae, prudentiae et temperantiae sermonis, quas labes aliqua, vero pauca, nuntia protulerunt !
Quod erat tam iucundum lectu atque cognitu in sordes inciderat propter aliquid incommoditatis !
Non, quidem, Cato quidam sum, neque, certe, sapientia neque, adhuc, provecta aetate, sed semper apertis verbis quod sentio dicere audeo !
Infelicissima, autem, sunt verba « barbarus » et « barbari » mihi visa, contra quae maxime fulserunt responsa severa et simul generosa, « fortiter in re, suaviter in modo », optimi Herimanni, doctissimi Mercurii Hungarici (Ovidius, Tristia, 5,10,37) et clarissimi Marci Favonii.
Q. Horatius Flaccus (Sat., 1,1,106-107) admonet:
« Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum » .
Quispiam dicet : « Per iocum factum est ! »
Dissentio, omnino dissentio, edepol ! !
Ecce quod summus Cicero (De officiis, I, XXIX) scripsit :
« Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod prodi ingenii lumen eluceat. Duplex omnino est iocandi genus, unum inliberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum,...... Facilis igitur est distinctio ingenui et inliberalis ioci. Alter, si tempore fit, ut si remisso animo, < severissimo / altissimo (?) > homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur aut verborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique vuluptate in aliquam turpitudinem delabamur ».
Peropportune Colloquium illud ad altiorem gradum rediit versuum gratia summi Alexandri Petòfi et Q. Horatii Flacci (Carminum Liber, I, 4), quos Mercurius Hungaricus et Marcus Favonius maximo animo notaverunt.
Oportet – mihi videtur – Decalogus ille Areae Colloquialis Latinae legatur ab omnibus et litteris electronicis ad optimis Administratoribus mittatur ad Sodales qui nomina registrent.
Haec mea sententia, sed fieri potest ut errem.
Plura dixi quam ratio postulabat: termino meam epistulam longiorem, quam spero vobis haud nimis taedio vel molestiae fuisse.
Valetote, omnes!
Valetote, Amici mei !

Soter

A.d. VII Kalendas Maias - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron