Page 1 of 1

Salutem omnibus Latinae Linguae amantibus dico

EmitteMissus: Ven 07 Ian, 2005 21.46
by hypereides
Salutem omnibus dilectae Latinae Linguae amantibus dico.
Si valetis, bene est, ego valeo.
Hypereides :)

EmitteMissus: Ven 07 Ian, 2005 22.04
by Mercurius Hungaricus
Mercurius collegae Sardo. s. d. p.

Salve in foro nostro! Gaudeo Sardum, quem haud venalem esse spero :wink:, huc adiise: audivi enim a meo amico dialectum linguae Italicae in Sardinia locutam a matre sua Latina minime degenerasse; quippe multa in ea conservata, quae a sermone Italico communi iam abiit. Qui amicus meus exempli gratia verbum "cras" mihi dixit, quod etiam in tua lingua diem posterum significare affirmavit. Verumne ille dixerit? Vale. Transaquinci, d. VII. Id. Ian.

EmitteMissus: Sat 08 Ian, 2005 15.28
by Spartacus
Spartacus Hyperidi sal.

Bene venias in nostrorum convivio, ubi de latinitate narratur.

Rogo tamen ut mihi dicas, nonne nomen fictum vel pseudonymum tuum oriundum ab oratore Atheniensi cui nomen Hyperides est?

Valeto.

EmitteMissus: Merc 09 Feb, 2005 14.16
by TADW_Elessar
Mercurius Hungaricus wrote:Mercurius collegae Sardo. s. d. p.

Salve in foro nostro! Gaudeo Sardum, quem haud venalem esse spero :wink:, huc adiise: audivi enim a meo amico dialectum linguae Italicae in Sardinia locutam a matre sua Latina minime degenerasse; quippe multa in ea conservata, quae a sermone Italico communi iam abiit. Qui amicus meus exempli gratia verbum "cras" mihi dixit, quod etiam in tua lingua diem posterum significare affirmavit. Verumne ille dixerit? Vale. Transaquinci, d. VII. Id. Ian.


Verum dicit: cras sardinia dicitur, sed lingua sardinia non est dialectum linguae italicae... facta est ex multis dialectis qui de lingua latina veniunt, non de italica.

valete