Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Scipio on Iov 12 Ian, 2006 20.55

Ecce Tria sententiae latinae, qui habent duo sensum, unum latinum et unum italicum (et vernacularem romanum quoque)

1) I VITELLI DEI ROMANI SONO BELLI
Italice significat: Vitelli Romanorum pulchri sunt

2) OLIM MORDACI TUAM DEDISTI FIDEM IGNOTAE
Haec Romane turpam rem significat

3) CANE NERO MAGNA BELLA PERSICA
Italice est: Canis niger pulchrum malum persicum manducat

:wink: 8)
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby soter on Ven 13 Ian, 2006 10.24

Soter Marco Favonio, Amicissimo suo, s.p.d.

Consiliis tuis auctoribus et dea “anadyom
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 13 Ian, 2006 12.30

M. Favonius Soteri sodali amplissimo doctissimoque s. d. p.
Equidem, carissime mi Soter, vehementer gaudeo, quod non solum aenigma illud solvisti, sed etiam annotationem utilissimam subiunxisti. Iterum aliquid addidici. Summa observantia completus gratias tibi ago maximas. Cura, ut optime valeas. Idibus Ianuariis. Crefeldiae.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 06 Aug, 2006 19.33

Iulia sodalibus salutem.

Ecce nova sententiola nuper repperita, quam hic scripsi, quod est aliquantulum difficilis intellectu:

Malo mala mala mala mandere malo, quam malo malo malum percurrere fretum.

Nonne iucundum??? :lol:
Si non intellegitis: Etiam mihi opus erat aliqua cogitatione. Sunt multa verba, quae incipiunt litteris mal- ...

Valeatis quam optime.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 07 Aug, 2006 0.07

Salve, Iulia!

Aenigma iucundissimum! :lol:

Ecce alterum eiusdem generis:

Certe malus mala malum non est magnum;
tamen ego malo mala mala malo malo;
tu fortasse malis malis malis malum malum.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 26 Sep, 2006 12.11

Iulia Vettio suo sal.

Malo mala mala mala mandere malo, quam malo malo malum percurrere fretum.

mălus, -a, -um non eget explanatione
mālum, -i, n. = pomum
mālus, -i, f. = arbor mālorum sive pomorum
mālus, -i, m. = antenna in navi
mālo, māvis, māvult etc. de mālle

Ergo: Praefero mala poma e mala pomorum arbore edere, quam mala navi periculosum percurrere mare. :D

Cura, ut valeas! :D Have fun!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 10 Oct, 2006 18.16

M. Favonius Ursinus sodalibus suis carissimis sal.

Aulus Gellius in Noctium Atticarum duodecimo (6) hoc nobis proponit aenigma:

********************************

Quae Graeci dicunt „aenigmata“, hoc genus quidam ex nostris veteribus „scirpos“* appellaverunt. Quale est, quod nuper invenimus per hercle anticum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt:

semel minusne an bis minus sit, nescio,
an utrumque eorum; ut quondam audivi dicier,
ipsi Iovi regi noluit concedere.

Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet, quid sit, in M. Varronis de sermone Latino ad Marcellum libro secundo.

******************************

1) Quid est?
2) Qua de causa Gellius aenigma „perquam lepidum“ putat?
:roll:
Valete, salvete!

VI. Id. Oct. Ex Cornicum Campo.

....................................................
* Vocabulum Etruscum esse dicitur.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 11 Oct, 2006 0.58

Vettius Iuliae s.d.p.

Gratias tibi ago pro responsione quam, immemor meae petitionis, modo nunc animaduerti. Ignoscas igitur mihi meam incuriam.
Hoc uerbum nouum mihi est, uiz.:
[color=violet]mÄÂ
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 13 Oct, 2006 22.30

Salvete, amici carissimi!

Verbis aenigmatis a me nudius quartus propositi

semel minusne an bis minus sit, nescio,
an utrumque eorum; ut quondam audivi dicier,
ipsi Iovi regi noluit concedere


dilgentissime semel, bis, ... perlectis perpensisque :idea: rem intelleges ad quendam deum pertinere, qui „ipsi Iovi regi noluit concedere“. Haec hactenus hodie.

:mrgreen:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 17 Oct, 2006 10.23

Aenigma illud ab Aulo Gellio propositum, amici carissimi, tantis videtur circumfusum esse tenebris, ut pudore confecto mihi ipsi res explicanda sit.

Oro vos haec legatis verba:

„semel minus“ -> „bis minus“ -> Quid aliud exspectandum est nisi „ter minus“? Ecce repente: apparet Terminus, qui deus „ipsi Iovi regi noluit concedere“!

Qua de re Aurelius Augustinus in quarto De civitate Dei narrat haec (XXIII):

„Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse vellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres dii, Mars, Terminus et Iuventas, qui maiori et regi suo nullo modo cedere loco voluerunt. Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari vellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque videbatur, ab diis aliis cerneret praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi voluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est, per augurium quaesivit, utrum concedere locum vellent Ioui; atque ipsi inde cedere omnes voluerunt praeter illos quos commemoravi, Martem, Terminum, Iuventatem; atque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc vix homines doctissimi scirent. Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte, Iuventate contemptus est.“

Nonne aenigma "perquam lepidum"?

:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Furius Camillus on Iov 26 Oct, 2006 20.22

Hic est aenigmata antiqua ab amanuensis christianis nobis data :D

"Ducet boves, album pratum arat , album aratrum est ... et semen nigrum seminat..." Quid est? :D

Facilis est .... et clarus ..xD

In italiciis scholiis ad cordem docetur :D
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 26 Oct, 2006 21.05

Salve, Furi Camille!

Res, cui, nisi fallor, nomen Italicum est Indovinello veronese, mihi nota est:

Manus quinque digitos („boves“) ducens pennamque scriptoriam („album aratrum“) tenens atramentum („semen nigrum“) in chartam albam („album pratum“) dispergit.

In vetere lingua Italica: Se pareba boves, alba pratalia araba, albo versorio teneba et negro semen seminaba.

Aenigma lepidissimum!
:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Furius Camillus on Sat 28 Oct, 2006 14.30

Ave
Te peritum de italicis litteriis video Marcus Favonius :D Recte iustum est :D
Suntne similia aenigmata in germaniciis litteriis?
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Joca Monachorum

Emitteby Phlebas on Sat 28 Oct, 2006 15.34

Phlebas sodalibus salutem

Quis fuit mortuus et non natum?

Valete

a.d. V kal. Nov ex aetate tenebrosa Biandroni
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby soter on Sat 28 Oct, 2006 16.25

Soter Phlebae, optimo amico suo et “lupoâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron