De pellicula "Alexander Magnus"

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De pellicula "Alexander Magnus"

Emitteby Pistos on Mart 04 Ian, 2005 1.35

Pistos omnibus, qui hanc pelliculam viserunt, s.d.p.

Quam sententiam hac de pellicula, opus rerum ab antiquis gestarum nuperrime perfectum, habeatis atque quid haec rei vestro arbitratu sit, oro vos, ut ostendatis.

Paululum enim mihi visum est Oliverum Lapidem, scriptorem pelliculae, nostrum ad tempus allusisse. Darius enim in spectatores pelliculae eo ipso vultu et eo ipso modo spectat, quo vir quidam omnibus notus per Al-Jazeera: Osama bin Laden. Et cum Macedonici se populis libertatem laturos clamant, spectator quasi illud Anglicum vel Americanum audit: "Freedom is on the march."

Sed quid hoc sibi vult? In fine pelliculae Oliver Lapis Ptolemaeum facit dicere Alexandrum voce libertatem populis laturum dixisse, re vera omnes opprimere sibique subiungere in animo habuisse. (Qua re incensos familiares eum necavisse. Tum autem se ipsum corrigens Kadmo, scribae suo, dictavisse, quod ad nos delatum est, Alexandrum febri in itinere periisse.)

Pelliculane igitur spectatoribus persuadeatur bella in oriente solis incepta non libertati, sed potentiae opibusque geri vel geritum iri? Sententiam vestram, amici, ut exponatis, vos rogo.

Valete quam optime!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 04 Ian, 2005 2.16

Mercurius Pisto s. d.

Ne longus sim: mea opinio a tua haud differt. Et ipse, cum pelliculam viderem, "propagandam" Americanam fabulae illi antiquae a directore satis inepte esse immixtam non sine maxima indignatione sensi. Secundum illam "propagandam" regio "Oriens" quasi scelesta ac languida terra, immo omnium malorum illecebra in pellicula ostendebatur, Macedonici vero quasi libertatis defensores, qui Xerxem illum "impium" ac "dolosum" iuste oppressissent. Historiam potentes scribunt. Sive: praeterita eorum sunt, qui praesentia gubernant. :( Vale. Transaquinci, pr. Non. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 04 Ian, 2005 22.37

M. Favonius sodalibus, imprimis Pisto Mercurioque s.
Imprimis litteris vestris perlectis ab ista pellicula spectanda penitus deterreor. Quousque tandem istius generis moderatores ex vilibus operibus suis tantam facient pecuniam? Utcumque se habet res, nonne pellicula et mihi spectanda est, ut dicam ipse, quid sentiam? Vacillare me confiteor... :roll:
Valete. Pr. Non. Ian. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 07 Ian, 2005 21.07

Mercurius Marco suo sodalibusque suis ceteris s. d.

Sententiis nostris perlectis a spectanda illa pellicula quamvis deterritus sis, tamen ut illam spectes, tibi suaserim. Opportet enim noverimus pelliculas de rebus antiquis compositas, quia eas etiam discipuli nostri noverunt, ac si quid in eis pelliculis erronee dictum aut praesentatum, discipuli errorum illorum admonendi sunt. Sed pelliculae illae non ex omni parte pravae ac falsae: multa sunt, quae equidem bene ac apte in illis demonstrentur. In pellicula, cui inscribitur "Alexandrus Magnus" (ut hoc exemplo utar), milites Macedonici fide digne sunt vestiti, armaque eorum monumentis archeologicis descriptionibusque historicorum congruere mihi videntur. Pelliculae ergo illae non omnino despernendae sunt; immo - sit venia mihi hoc dicenti - partes quaedam discipulis in lectionibus demonstrari possunt: quis enim nesciret iuvenes huius aetatis - quod maxime dolendum - plus voluptatis in televisione spectanda, quam in libris legendis habere? Si a me dissenseritis, amici, vestram opinionem nolite me celare! Valete. Transaquinci, sub Iove satis calido - quod hoc mense sane inusitatum est - , d. VII. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pistos on Sol 09 Ian, 2005 10.36

Pistos Marco Mercurioque s.d.p.

Posse pelliculam propter finem bonum esse indicium puto, ut Americanis bellorum sit sat et eo modo Iraniam pace neque silentio praetereant. Itaque pellicula videri potest.

Valete!

Hamelina, a.d.quart.Id.Ian.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Anna et Eva on Mart 11 Ian, 2005 16.53

Qalis vobis videtur pelliculus "Troia" cum "Alexandro Magno" comparatus?
Anna et Eva
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Mart 11 Ian, 2005 16.41
Location: Dania

Emitteby RiccardoP on Iov 03 Feb, 2005 18.49

Riccardo omnibus vestrum S.D.P.

Nuper “Alexandrumâ€
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34

Emitteby Alexandros on Sat 05 Feb, 2005 16.04

vidi pelliculam ''Alexandri magni'' et illa mihi pulchra visa est, certe multo melior quam ''Troy'', etsi aliqua falsa habeat haec quoque. Notavi praeterea aliquos factos praeteritos esse, fortasse propter tempus, quod iam est longum. Sed in summa mihi gradita fuit pellicula.
Alexandros
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 05 Feb, 2005 15.47
Location: Italia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron