Salvete omnes!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Salvete omnes!

Emitteby Vibullius on Merc 15 Sep, 2004 5.42

Vibullius omnibus sal. dicit


Gavisus sum hanc aream inventus.

Vibullius vocor et in California vivo. Multos annos pridem discipulus linguae latinae eram.

Dicitur ut homo nihil quidem re vera oblitus sit. Spero me aliquid linguae latinae meminisse. Interdum vellem huc nuntios mittere et vobiscum colloqui.

Ignoscite quaeso errata mea. Conabor proficere!
Vibullius
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Lun 06 Sep, 2004 6.00
Location: California

Salve tu quoque, Vibulli!

Emitteby Marcus Favonius on Merc 15 Sep, 2004 13.45

M. Favonius Vibullio sal.
Grata nobis tua epistula est, ex qua linguae Latinae te amatorem esse intellegimus :D .
Missis ambagibus rem attingere velim, de qua his ipsis diebus permulti inter se disputant cives Europaei: Qua ratione civibus licet Americanis privatim emere pistolia machinalia („Uzi“) et sclopeta automata („AK-47“)? Arma sunt perniciosissima, quibus homines scelesti pessime abusi sunt et abutentur. Quot iam liberi, feminae, viri innocentes glandium plumbearum imbre temere interfecti sunt! :shock: Qua de re nos perturbatos esse nemo est quin intellegat.
Vale. XVII Kalendas Octobres.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 16 Sep, 2004 3.22

s.p.d Vibullio et omnibus consodalibus B.B.

Magnum argumentum nobis propositum est. Mea sententia, quam teneo tamquam americanus, arma huius generis quae vi caedis maximae pollent omnino abolenda sunt. Jus ad arma ferrenda, quod maiores nostri in fundatamentarum documentis inclusum est, non pertinet ad arma fortiora quibus homines non tam se defendunt quam alios iniuria magna facere posssint. Nudiustertius legi in actis diurnis quod numerum delictorum a hominibus armis omnis generis armatis factum multo crevit in America Septentrionali. :( O tempora! O mores!

Valete omnes!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: Salve tu quoque, Vibulli!

Emitteby Vibullius on Ven 17 Sep, 2004 8.15

[quote="Marcus Favonius"]Qua ratione civibus licet Americanis privatim emere pistolia machinalia („Uzi“) et sclopeta automata („AK-47“)? Arma sunt perniciosissima, quibus homines scelesti pessime abusi sunt et abutentur. [/quote]

Verum est quod dicas. Multi tamen in terra nostra credent, respublicam ipsam posse periculosam esse. Multi arma potentissma volunt pro defensione sua contra dominationem tyrannicorum ducium et legum.

Cui rationi scio quidem ut non assentiantur in alteris terris mundi.

Democratia significat, ut leges fiant tales, quales volunt cives. Nonnunquam leges imprudentes eligunt.

In tavernis Californiensibus fistulas nicotianas infumare non licet. Velitisne hanc legem in terra vestri? Fistulae nicotianae tal periculosae inter vos sunt qual inter nos.
Vibullius
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Lun 06 Sep, 2004 6.00
Location: California

De tabaci fumo...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Sep, 2004 17.17

Marcus Vibullio sal.

In California interdictum esse scripsisti, ne in cauponis fumus tabaci hauriretur. Etiam in Europa multis locis fumare non licet, idque imprimis in scholis, stationibus ferriviariis, aeriportibus ceterisque aedificiis publicis. Permultos certo scio esse cives Europaeos, qui lege cavendum esse censeant, ne in publico fistulae nicotianae incendantur. Sed haec hactenus.

Nunc animum ad aliam adiciamus rem: Dic nobis quaeso, quomodo Latinitas abs te culta sit atque colatur, num in scholis Californiensibus lingua doceatur Latina &c.

Vale quam optime.
:)
XV K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Ven 17 Sep, 2004 20.34

s.p.d. Vibullio et Marco omnibusque sodalibus:

Mea quoque interest nonnulla de lingua latina in scholis orae occidentalis americanae scire. Mihi videtur multos professores discipulosque apud universitates Californienses linguam colere. Notior nobis est Domina doctissima Nancy LLewellyn quae et in urbe Angelopolitani docet et praeses Septentrionalis Americani Latinitatis Vivae Instituti (S.A.L.V.I.) est. Forsitan tu Vibullius iam illam novisti?

Cura ut valeatis, amici.

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Vibullius on Lun 20 Sep, 2004 17.44

s.p.d. Vibullius Marco et BB et aliis:

Non in California sed in Pennsylvania discipulus eram. In schola quattuor annos linguam latinam didici. Major pars quidem discipulorum inter nos linguam latinam non discunt, rarum tandem non est. Nonnullae scholae adhuc latinam magno cum ardore docent.

Novi aliquot scholas hic in California latinam docentes.

Linqua latina dilectum studium mihi erat, cum discipulus essem.

Infeliciter Dominam Llewellyn non novi, nomen ejus tamen mihi notum est. Scio autem verum esse, quod dicas. Lingua latina apud universitates coletur multis duscipulis.

Intereratisne Rusticationi Californianae, quam Nancy Llewellyn insitituit? Ego numquam intereram.

[url]http://www.latin.org/latin/events/rusticatio04.html[/url]

Negotium meum [i]software engineering[/i] est. Quale negotium vestri?
Vibullius
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Lun 06 Sep, 2004 6.00
Location: California

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 20 Sep, 2004 20.28

Vibullio consodalibusque meis s.p.d. B. Bernardus:

Gratias tibi Vibullio pro responsione data ago. Egomet natus sum in eodem statu foederato quo latinam didicisti, id est, in urbe pulcherrima Pittsburgensi. Miror quod tam bene latinam novisti post tantummodo quattuor annos studiorum! :) Gratulor tibi. Cum theologiae studebam Romae quinque latinorum quinque annos studiorum complevi. Proh dolor minimum tempus mihi est linguam vivam exercere. :( Nondum interfui Rusticationis Californianae celebrationibus quae quotannis a Nancy Llewellyn habentur. Ego nunc docentis in scientia theologica munere fungor. Valete omnes!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Marcus Favonius on Lun 20 Sep, 2004 23.25

Marcus sodalibus, imprimis Vibullio sal.
Te in colloquia nostra venisse et gaudeo et admiror; quotus enim quisque invenitur, qui post quattuor annos tam plane et dilucide scribat Latine. Utinam ne epistularum commercium oblanguescat! Puto enim Latinitatem, nisi a iuventute coleretur, in oblivionem ituram fuisse. Nonnullos sodales dolere scito, quod „discipuli ab America“ obmutuerunt. Inspice quaeso aream „Lingua Latina“ et thema „Discipuli ab America“! Tu quid censes de quaestione in epistula CCXXVIa proposita?
Quod ad memet ipsum attinet, profiteor imprimis litteras Latinas philosophiamque... Ceterum: Cur nomen tibi est Vibullius?
Vale. XII K. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Vibullius on Iov 23 Sep, 2004 8.35

Marcus Favonius wrote:Te in colloquia nostra venisse et gaudeo et admiror; quotus enim quisque invenitur, qui post quattuor annos tam plane et dilucide scribat Latine. Utinam ne epistularum commercium oblanguescat! Puto enim Latinitatem, nisi a iuventute coleretur, in oblivionem ituram fuisse. Nonnullos sodales dolere scito, quod „discipuli ab America“ obmutuerunt. Inspice quaeso aream „Lingua Latina“ et thema „Discipuli ab America“! Tu quid censes de quaestione in epistula CCXXVIa proposita?
Quod ad memet ipsum attinet, profiteor imprimis litteras Latinas philosophiamque... Ceterum: Cur nomen tibi est Vibullius?
Vale. XII K. Oct.
:)


Vibullius Marco Favonio et BB sal.

Gratiam vobis ago. Quattuor annos in schola et insuper unum annum apud universitatem latinam didici. Studium linguarum mihi placebat, cum discipulus essem, et adhuc hodie mihi placet. Longum tempus latinam studiens egi. Nuper librum latinum splendidum Harrius Potter et Philosophi Lapis legere incepi. Interdum etiam aliquot fabulas de libro Gesta Romanorum lego.

Censeo optimum esse, ut internet nobis hoc modo latine communicare permittat.

Illam sententiam if it is to be, it is up to me transtuli sic: si faciendum sit, de me pendet. Translationem autem tuam censeo meliorem esse: Si quid opus, meum hoc onus. Perfecisti poeticem primae sententiae conservare.

Nomen Vibullius fortuite elegi. Huic nulla significatio est.
Vibullius
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Lun 06 Sep, 2004 6.00
Location: California

Emitteby Marcus Favonius on Iov 23 Sep, 2004 22.09

M. Favonius Vibullio ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Verba, quibus sententiam Americanam Latine reddidisti, Vibulli, valde mihi probantur; quod mea quoque verba comprobasti, magno me gaudio afficit :D . Gratias tibi ago.
Gesta Romanorum! Optime! Oro te ad nos scribas, quae narratiunculae maxime tibi placeant. Equidem non mediocriter illa delector fabula, quae de Theodosio est eiusque tribus filiabus („Theodosius tres filias pulchras habebat...“). Comparari enim potest cum „Rege Lear“.
Quod vero ad nomen Vibulli attinet, imprimis mihi notus est L. Vibullius Rufus, Pompeii sectator (Cic. fam. 1, 9, 10), qui etiam praefectus fabrum videtur fuisse (Caes. civ. 1, 15, 4).
Vale, valete.
IX Kal. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 23 Sep, 2004 23.32

s.p.d. sodalibus imprimis Vibullio et Marco B. Bernardus.

De libris qui nunc te delectant, Vibulli, etiam ego aliquid amplius cognoscere velim. In primis de illo cui nomen est Philosophi lapis. Ad quidnam attinet? Ubi gentium hunc librum invenire possum? Estne vere quaedam versio libri qui primo lingua hodierna moderna scripta est? Gratias antea tibi pro responso ago. Valete omnes!
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Vibullius on Mart 16 Nov, 2004 9.40

Beatus Bernardus wrote:De libris qui nunc te delectant, Vibulli, etiam ego aliquid amplius cognoscere velim. In primis de illo cui nomen est Philosophi lapis. Ad quidnam attinet? Ubi gentium hunc librum invenire possum?


s.p.d. B.B. et Marco Vibullius.

Scilicet novisti Harrium Potter. :) Jam legi dimidiam partem editionis latinae.

http://www.powells.com/cgi-bin/biblio?inkey=7-1582348251-1

Translata graeca quoque ediderunt. Illam legere incipiam, simul ac editionem latinam perfecero.

http://www.powells.com/cgi-bin/biblio?inkey=7-158234826x-0
Vibullius
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Lun 06 Sep, 2004 6.00
Location: California


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron