Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Lucia Aurelica on Lun 04 Iul, 2005 8.39

Lucia Aurelica Iuliae s.d.p.
Erras, Iulia, revera chartula tertia est comedenda. Cum nemo aenigmati meo studens videatur, solutionem aperio. Solvenda est aenigma excludendi methodo: faciamus primam chartulam esse manducandam, ergo in chartula I utraque sententia est falsa, in chartula II quoque, quid e conditione impossibile est. Faciamus chartulam II comedendam, ergo in chartula I utraque sententia vera, in chartula II altera vera, altera falsa, in chartula III quoque altera vera, altera falsa, quid aenigmatis condicioni non congruit. Si chartulam III comedendam putamus, in chartula I altera sententia est vera, altera falsa, in chartula II utraque vera, in chartula III utraque falsa, quid condicioni optime convenit. Ergo chartula III est comedenda.

:idea: Insuper additionem parvam ad Mercurii aenigma facere velim: una plus solutio exstat - custodem quemlibet interrogare: "Si te quaeram, quae ianua vitae ianua est, quid mihi respondeas?" Interrogatus, cum sit verax aut mendax, utroque modo ianuam vitae indicabit (ne opus quidem est altero custode!). Haec formula universalis est: si ad quaestionem X, cui non plus quam duo responsa exstant, responsum verum capere vis, nesciens, utrum cum mendace an cum verace loqueris, hac in forma quaestionem ponere: "Si te quaeram X, quid mihi respondeas?" Forsitan prosit alicui hoc consilium :D
Optime valete!
Last edited by Lucia Aurelica on Merc 06 Iul, 2005 8.32, edited 1 time in total.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Lun 04 Iul, 2005 15.52

Iulia Aurelicae sal.
Aliquo modo sententias in chartulis conscriptas perturbavi... :? Certe recta es.
Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Luca on Iov 07 Iul, 2005 18.14

Ecce alia aenigmata:
Tres homines in caupona sunt, extrema cena viginti quinque nummi solvendi sunt. Unusquisque eorum dat decem nummos, ergo solvent triginta nummos. Cubicularius refert quinque nummos, unusquisque hominum capit unum nummum et reliquos duos relinquit munusculu.
Ita unusquisque solvet decem nummos minus unum quod est novem nummos. Sed ter(homines) novena(nummi soluti) sunt viginti septem, plus duo(munusculum) sunt undetriginta. Ubi est nummus deficiens ad triginta nummi soluti ab hominibus venendi gratia?
Luca
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sol 24 Apr, 2005 20.44
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 07 Iul, 2005 23.06

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Quamvis multo hodierno labore defatigatus sim, tamen, ut paullulum recreer, aenigma tuum solvere aggrediar:
a) Primum tres homines cauponi pro cena XXX nummos solvunt.
b) Caupo, cum pro cena non plus XXV nummos accepturus sit, cubiculario V nummos reddendos tradit.
c) Quos nummos cubicularius ita tribus illis hominibus restituit, ut unicuique eorum I nummum reddat; unde apparet cenam re vera XXX n. – III n. = XXVII n. constare.
d) Caupo XXV n. accipit; III nummis redditis pretium cenae XXVII n.
Sequitur haec differentia: XXVII n. – XXV n. = II n.: quod est cubicularii munusculum.
e) Ex quo efficitur haec ratio: XXX n. – (V n. - III n. - II n.) = XXX n.
f) Quid ergo? Nihil deficit.
Haec solutio si falsa esset (id quod di avertant), beneficio tuo me servatum iri pro certo habeo. :lol:
Vale. Nonis Iuliis. Ad Cornicum Campum.
Last edited by Marcus Favonius on Ven 08 Iul, 2005 15.10, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Luca on Ven 08 Iul, 2005 0.36

Luca M.Favonio salutem dicit
De XXVII nummis deduxisti duos nummos munusculi et invenisti solutionem. Multi autem de XXVII munusculum addunt et non inveniunt solutionem.
Hoc aenigma nititur in errore rationis
Luca
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sol 24 Apr, 2005 20.44
Location: Italia

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 02 Aug, 2005 12.05

Lucia Aurelica omnibus sal.
Aenigma novum propono, quod ut solverem sex horas consumpsi et quarto in conatu solvi; vos tamen, videlicet, id multo celerius facietis!

Quis tuba canit?
Quinque domus sunt; omni domo homo habitat e aliqua gente; omnis homo auctorem aliquem legit, vestem aliquam gerit et instrumento aliquo musico canit. Gentes, auctores, vestes, instrumenta et domus inter se differunt.

Romanus villam habitat.
Graecus lyra canit.
Gallus Senecam legit.
Tugurium a sinistra palatii est.
Qui in tugurio habitat Ciceronem diligit.
Tunicam gerens tibiis canit.
Media domo habitans Vergilium legit.
In arce vivens togam gerere solet.
Aegyptius prima in domo habitat.
Scorteam gerens apud citharoedum vivit.
Tympanista apud togam gerentem habitat.
Peplum gerens Catullum legit.
Aegyptus apud turrem vivit.
Germanus lacernam gestat.
Scorteam gerens apud Ovidium legentem vivit.

Quaestio est: quis tuba canit?
Optime valete!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Merc 03 Aug, 2005 0.57

Iulia Luciae ceterisque sodalibus sal.

sex horas? :shock: sed hoc aenigma arte logica solvi potest, non multum est excogitandum, sed solum ratione excludendum!

AEGYPTUS - TOGA - CITHARA - OVIDIUS - ARX - DOMUS PRIMA
GALLUS - SCORTEA - TYMPANON - SENECA - TURRIS - DOMUS SECUNDA
ROMANUS - TUNICA - TIBIAE - VERGILIUS - VILLA - DOMUS TERTIA
GERMANUS - LACERNA - TUBA - CICERO - TUGURIUM - DOMUS QUARTA
GRAECUS - PEPLOS - LYRA - CATULLUS - PALATIUM - DOMUS QUINTA

cras aliud vobis proponam aenigma.

valete. :D
Gottingae, a. d. IV. Non. Aug.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Merc 03 Aug, 2005 8.46

Lucia Iuliae s.d.p.
Perfecte hoc aenigma solvisti, amica callidissima; nam certum mihi fuit ceteros sodales non tantam operam hac in re consumpturos :D
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Iov 04 Aug, 2005 3.17

Iulia omnibus aenigmatophilis sal.

Hic ergo meum aenigma:

Novi tres fratres varia specie: domo in una
felices habitant; quos si discernere speras,
frustra contendis - similis confratribus omnis.
Deest primus: qui nondum super ostia venit.
Deest alter: qui decedens tecta reliquit.
Solum tertius et minimus versatur in aede,
qui, quo sit, facit ut liceat quoque fratribus esse.
Tertius ipse modo esse potest, mutat quia formam
Primus, qui accipiet speciem formamque Secundi.
Parvum si spectare velis, conabere frustra:
Nam solum poteris reperire e fratribus unum

Nunc agedum dicas: num sunt modo singulus illi,
num duo sunt fratres, aut nullus? Dic mihi quaeso!
nomina nam fratrum si scis mihi dicere, nosces
tres dominos terra pollentes multa marique,
una qui regnant magni imperii quod habent et
quod etiam sunt. Hoc fratres similes mihi reddit.


Valete.
Last edited by Iulia on Sat 03 Dec, 2005 23.41, edited 4 times in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 04 Aug, 2005 14.10

Tiberis Iuliae s.d.p.
nonne tu ipsa, ut suspicor, hos versus composuisti ? macte virtute!
:!:
hanc ego solutionem proponere ausim, quamvis dubitem, an bene intellexerim hoc aenigma:
nam illos tres "fratres" , qui dicuntur, sanctam trinitatem esse opinor, domumque, in qua habitant, mundum esse nostrum.
quorum quisque cum sit alia specie, tamen a ceteris discerni non potest.
primus eorum deus ipse est, creator mundi, qui "nondum super ostia venit", id est, qui numquam cuiquam adhuc se ostendit.
alter e tribus est Iesus Christus, filius dei, quem in mundo versatum, ut hominibus saluti esset, denique in caelum evectum esse scimus.
tertius autem est spiritus sanctus,qui scilicet semper manet in domo illa.
qui si adest, sive deus ipse sive Iesus Christus una adsunt.

vale! :)
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Iov 04 Aug, 2005 18.25

Iulia Tiberi sal.

Recte suspicaris, Herimanne, versus a me ipsa esse compositos. :D Te laudante sperare possum eos peccatis metricis carere! :idea:
Inveni hoc aenigma versibus Gremanicis, et nolui simplicem conversionem prosaicam hic vobis praebere.

Proposuisti fratres illos esse sanctam trinitatem. Quod primo aspectu satis bene convenit, sed "Parvum spectare volens, moles quod inanis, / quicquid agas, non invenias nisi e fratribus unum."? Et quid de imperio, quod simul et regnant et ipsi sunt?
Si qua pars aenigmatis tibi est obscura, oro quaeras, et conabor explicare, quae dicere velim. Cito enim claritas linguae minui potest versus componendo.

Vale.
Gottingae, pr. Non. Aug.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 04 Aug, 2005 21.34

Tiberis (non Herimannus :D ) Iuliae sal.
Ecce solutio, quae mihi iterum de ea re cogitanti in mentem venit: :idea:
illis tribus fratribus haec sunt nomina: FVTVRVM,PRAETERITVM, PRAESENS, ! si res ita se habet, non est mirum, quod tertium "minimum" appellasti: nam praesentia non sunt nisi punctum quoddam temporis inter praeterita ac futura.
vale !
prid.Non.Aug.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Ven 05 Aug, 2005 0.25

Iulia Tiberi sal.
Macte sagacitate, mi Tiberis! :D Restant domus et regum eorum, quam quaestionem autem nunc facillimam putaverim.
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 10 Sep, 2005 22.29

M. Favonius sodalibus s.

Ecce duo chronosticha:

I – LVtetIa Mater natos sVos DeVoraVIt.

II – DeLICIVM popVLo (incisum in nummo memoriali Borussico).

Quae res his inscriptionibus in memoriam revocantur?

:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 11 Sep, 2005 1.20

Tiberis Marco s.d.p.
primum chronogramma in memoriam revocat terribilem illam caedem Calvinistarum anno MDLXXII. factam, quae nomine noctis Sancti Bartholomaei vulgabatur. die illam noctem sequente , id est a.d. IX.Kal.Sept., plura milia Calvinistarum Catharina de Medici auctrice caesi sunt.
altera inscriptio est, ni fallor, de nativitate Friderici ,qui postea "magnus" appellatus est. dies nativitatis eius fuit a.d. IX.Kal.Feb. anno MDCCXII.
optime vale! :)
a.d.III.Id.Sept.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron