Certamen Mundiale 2006!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Oenipontanus on Lun 10 Iul, 2006 11.28

Quomodo nox heri in roma fuit, o Rhumak?
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 10 Iul, 2006 14.39

Salvete, typhosi!

Cantatis „... Già l'Aquila d'Austria / Le penne ha perdute...“ (id est: „Aquila Austriaca pennas iam perdidit“).

Nonne nunc aptior hic versus:

„Già il Gallo di Gallia / Le penne ha perdute“ (id est: „Gallus Gallicus pennas iam perdidit“)?

:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Oenipontanus on Lun 10 Iul, 2006 16.22

Haha. In diebus istibus inocentes sumus! Et periculum Austriam in certamen mundial vel continental victor esse minimum est! Post ludum Romae fuisse maxime cupivi. Multi Italiani enim hic habitant et festa Oenipontana maxime me placent et ad multam noctem (verior ad tenebras) durant!
Et lapsus Zidanis magnus videtur. Cur id fecit?
Last edited by Oenipontanus on Lun 10 Iul, 2006 16.57, edited 1 time in total.
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 10 Iul, 2006 16.48

Zidan -o, -are, -aui, -atum; u.t. Pectus alienum uiolenter ferire.

Zidanismum, -i, n. 1. Inexplicabilis lapsus decentiae; 2. Error fatalis.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Lun 10 Iul, 2006 17.09

:lol: :lol:

Favoni, cum praeside nostro Neapolitano colloquium poscendum: ut suades immutabimus hymnum.

Quod ad sollemnia, Romae Neapolique ad lucem producta sunt, et hodie quoque currus motorii sertum italicum ferunt (currus econtra Gallorum iugum italicum ferunt :twisted: ). sed et ego per narrationes nosco, quia Littoriae mansi, ubi sollemnia ad multam noctem sed non ad lucem tracta aliquantulum post horam tertiam conticuerunt.

Iulia, scito colorem vestimentorum nostrorum caeruleum esse, quia, post primum certamen mundiale, quo candida (quia minimi constabant :wink:) erant, familia regia qui tunc Italiam obtinebat, Savoia, stemma caeruleum habebat. Semel, anno MCMXXXVIII, in Gallia, iussu regiminis fascistarum ( :oops: :oops: :oops: ) nigra fuerunt vestimenta. Sub republica nova signo sabaudo tricolor italicus substitutus est, sed color idem mansit.

VIVAVUVE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 10 Iul, 2006 18.19

Zīdanus dubio procul est nunc noxius heros:
Causa latet. Veniam forsitan ille petat.


Spero equidem...
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 10 Iul, 2006 18.21

Iulia Rhumakshi ceterisque sal.

Gratias pro explicatione. Nescio, an nos umquam aliis coloribus luserimus. Fortasse fusce? Qui color Adolpho Hiter placuisset... Quamvis non putaverim colores nostros hodiernos ei displacituros fuisse, cum illo tempore vexillum Germanice esset rubrum album nigrum. Sed satis de hoc.

Ceterum ludus ille finalis iam nullius fuit momenti: Pauci spectatores, perparva insania post ludum. Nec etiam ullo pacto ita celebrare possunt Italici quam nos per quattuor septimanas celebravimus. Veri victores huius certaminis mundialis nemo est quam nos. :lol: Lehmann multo melius ictus undecimorum metrorum tenere potest quam et Barthez et Buffon - Paene ergo nos vicimus ludum semifinalem! :lol:
Gottingae videlicet non pauca sunt vexilla viridia alba rubra, sed insigni Mexicano in medio!!! :lol: Pernoctabat enim turma Mexicana Gottingae.
Sed ad seria: Dixit Iosephus Blatter nos optimum certamen mundiale umquam habuisse, et didicerunt Germani patriotismum. Nemo obliviscitur Tertii Imperii, tamen omnes vexillis Germanicis ornaverunt et se ipsos et domos et autocineta. Semper hoc mihi molestum erat, Germanicis tam difficile esse, quod alicubi continuo fit, id est patriotes esse, imprimis quod ipsa quadraginta annos post belli finem nata sum et neque ipsa nec parentes tempore Adolphi Hitler viverunt (vivit pater sed puer fuit), nec etiam avi aviaeque ei favebant, immo quidem multa passi sunt. Sexaginta annos post bellum adest tempus, ut rectius quam ante caput tollamus. Disapparebunt vexillula Germanica, sed didicimus eis uti occasione praebita, quod maximi vero est momenti. Et noverunt homines hymnum nostrum nationale! Operae esset pretium computare, quot Germani verba novissent anno MMII, et quot nunc - mihi persuasum est numerum huius anni multo maiorem esse. Etiam aliquando sua sponte cecinerunt! Quis ante cecinit hymnum nationale?

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 10 Iul, 2006 19.18

Omnib sal

Neminem Italorum, Iulia, vero cognosco qui Germanos multo cum honore victos esse ullo pacto neget, quod iam saepe dixi, quibuscum et ego certamina finire maluissem quam cum Gallis: prius, quia illi nostra "bestia nigra" sunt, ut Marce iure dixisti; dein cum violentissimos et in technica longe inferiores nobiscum certari indignissimos censeo, et heri Zidanus demonstravit :evil: quamquam ex certamine hesterno longe diversam opinionem suscitaverunt.
Ceterum, forsitan non dexterrimus Buffon in "ictibus XI metrorum", sed quam deinòs in lusu communi, et heri in Zidanum demonstravit :twisted: Noli eum tangere, saxonica pupa! Vester autem ostiarius Lehmannus in ictibus ab angulo geometra est. Et hoc nunc pollicemini. MMX in certamen finale vos volo nobiscum. :twisted:
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Lun 10 Iul, 2006 19.22

PS si in 1985 nata es annum natalem communicamus :)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Oenipontanus on Lun 10 Iul, 2006 21.34

Fortasse certamen in emotionibus nationalibus multe movet sed melius populi se in ludo quam in bello pugnant!
Etiamque Germaniam de modo cum historia sua vivere admiro. Unde in urbe Heidelberg studiosus fui (menses duo) et ibi differentiam magnam sensi. Imperium tertium vero Germanes penitet et nationem unam sine superbia maxime me placet. In Austria, qua quoque involvitus fuit, penitentia quoque habemus, sed hic maiore silentium est...

Sed sate praeteritum! Certamen proximum in Africa est et victorem futurum nunc non cognoscimus... Post ludum simul ante ludum semper est.
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 10 Iul, 2006 23.11

[quote="Marcus Favonius Ursinus"]ZÄ«danus dubio procul est nunc noxius heros:
Causa latet. Veniam forsitan ille petat.


Zidanus maeret, nec possum dicere quare;
omnis eum laudat laurigerum Italia.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 11 Iul, 2006 5.21

D.M.FACTIONI PEDIFOLLICAE GALLICAE
IN STADIO BEROLINENSE VICTAE
EST ALIQUID MANES LETVM NON OMNIA FINIT
S.T.T.L.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby soter on Merc 12 Iul, 2006 18.36

Soter Amicis et Sodalibus ludum pedilusorium amantibus s.d.p.


Ignoscatis mihi, quaeso, Amici et Sodales clarissimi carissimique, quod serius de Italia Victrice in Certamine Mundiali in Germania nuper perfecto ad Vos rescribo , sed officia, quae differri non poterant, me coegerunt biduo abesse domo.
Habeatis, tamen, nunc, narrationem meam [quam, nisi fallor, rogavistis (v. nunt. # 5260)] de exsultatione Neapoli acta - non aliter, ceterum, maximam partem, atque in aliis urbibus Italiae - post extremum certamen contra Galliam a Cohorte Caerulea in extremis victum, Certaminis Mundialis Pedilusorii MMVI quarto Triumpho ab Italia dignissime optimeque sibi parto.

Statim post quintum ictum a metro undecimo a Grosso, valentissimo pedilusore Italico, feliciter actum, in omnibus urbis Neapolis regionibus magna multitudo ovans per vias et plateas se fudit: vexilla tribus coloribus Italicis (viridi, albo et rubro ) tincta vento mota, strepitus tubarum, chori maxima voce canentes Hymnum Nationale Italicum “Fratelli d’Italiaâ€
Last edited by soter on Iov 13 Iul, 2006 17.17, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Rhumak on Merc 12 Iul, 2006 21.59

Zidan salaputtius est.
Gattuso cum Apolline bibit.

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Merc 12 Iul, 2006 23.58

Explico melius:

mea quidem opinione, si lusores optimi in II cohortibus in finale conventis requirendi sint (et sunt), in illis XXII personis optima uno quoque certaminum actorum lusu, urbanitate et alacritate Gattuso sit: promptissimus et perhonestus adversarios usque pressit et fere neminem umquam laesit; alacerrimus, semper in optimis actionibus inter adprimos fuit; tenacissimus, etiam bracchio laeso ludere perrexit; Materazzi a Zidan icto, is fuit, qui pilam ostiario Gallo remisit. Cunctam aestimationem meam, quotquot valet, habeto et omnium pedifollii peritorum et studiosorum, quae plurimum valet, profecto habet. Quid plura? Iam dixi:
"es dominus, "Ringhio", "panser Calaber", GATTUSO!" ( :arrow: Alia Themata, "IV HEROES").
Ad quaestionem ardentem:
siquis alicui familiae meae feminae me coram insultaverit, feminis eius insultabo ad invicem vel, si sale carebo, em de iniuria ad praetorem deferam; siquis me percusserit, em percutiam ad invicem, vel, si sale carebo, de percussibus ad praetorem deferam: nempe numquam insultantem percutiam, quia ita illi ad invicem me de iniquo responso deferre licebit. Ita equidem censeo quaestionem finiendam: inelegans et barbarus hice Materazzi noster, inelegantior magisque barbarus ille Zidan, qui praeterea non primum tale aliquid fecerat, ut narratum comperi. Sic haec exempla lusoribus futuris ad qualemcumque vim vitandam forent.

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron