Lucius Amadeus Ranierius omnibus sodalibus s.p.d.
Saluete omnes! Doleo quod temporis habui haud multum ad hoc forum frequentandum, at spero uos bene ualere.
Bina parua confeci: "Quis in Primast" scenam comicam Abbatis et Costelli (Abbott and Costello) uerti Latine atque uoce mea incisionem feci. Haec scena in radiophono annis '30 primum exhibita est. Etiam, cantulum annorum '50 "Come and Go with Me" incidi Latine cantans, hic quoque in Laureola appositus. Spero uobis haec audiendula placere!
Valete atque ualete,
Ex Bethlehem a.d. VIII kal. Nov.