Hattrick

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Hattrick

Emitteby TADW_Elessar on Ven 14 Ian, 2005 16.47

TADW_Elessar omnibus sodalibus s.d.

Hattrick pediludium interretiale est ubi lusores vendere et emere atque cum multissimis hostibus totius orbis terrarum in certamen venire potes.

Quomodo Hattrick movetur:
Hattrick gratuitus est. Turmam tuam per navigatrum administras. Certamina bis in hebdomada sunt. Semper inire potes ut turmae tuae condicionem inspicas, de exercitatione iubeas, lusores in libero foro emas vel solum cum aliis Hattrick utentibus verba facias.

Hattrick numquam finem habet. Ubi seriem tuam vincas, electus es ut insequenti aetate in divisionem superiorem promovearis (aetas sedecim hebdomadas provehitur). Esne paratus? Esne paratus gloriam domi et toto orbe quaerere?

Hunc ludum in linguam latinam convertere velim. Tres lusores inveni qui latine loqui possent sed non satis sumus ut paginas omnes situs convertamus. Convenite in http://www.hattrick.org, ludus iucundissimus est; etsi difficilis esse videtur, re vera non ita est.

Situs de conversione in linguam latinam hic est
http://s4.invisionfree.com/Latin_HT/index.php?act=idx

Si iam Hattrick ludis, mihi epistulam mitte: nomen meum est TADW_Elessar, numerus turmae 545106 (Gondor Kings) est.

Valete!
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Pistos on Ven 14 Ian, 2005 19.15

Pistos toi TADW_Elessari chairein!

Ara sy dokeis chalepos einai kai epaineis ton plouton?

E charis tou theou meta sou!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby TADW_Elessar on Ven 14 Ian, 2005 23.18

Infeliciter, lingua graeca loqui nescio, potesne id latine scribere?
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Pistos on Sat 15 Ian, 2005 12.59

Pistos TADW_Elessari s.d.p. (i.e. chairein)

"Ara sy dokeis chalepos einai kai epaineis ton plouton? " i.e. ex te quaerere, nonne te esse malum et laudare divitem putes.

"Charis soi meta sou" i.e. "Gratia dei tibi (sit!)"

Vale!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby TADW_Elessar on Sat 15 Ian, 2005 13.40

nonne te esse malum et laudare divitem putes.


plato haec scripsit!
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Placentinus on Iov 03 Mart, 2005 0.20

Placentinus sodalibus suis salutem dicit

Iam Hattrick ludo sed nec te nec tuam turmam reperire potui (vero in his rebus non multo versatus sum). Mea regio est Emilia-Romagna. Nomen meum Gutturnio. Nomen turmae meae Gutturnium Placentiae.

Vale
"Desperanda tibi salva concordia socru"

Iuvenalis Saturae, VI, CCXXXI
Placentinus
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 26 Feb, 2005 16.08
Location: Aemilia

Emitteby TADW_Elessar on Ven 04 Mart, 2005 0.53

Elessar Gutturnio suo s.d.

Salve! tibi quam celerrime HT-epistulam mittam

Cura ut Valeas
TADW_Elessar
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron