De Religionibus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 22 Feb, 2006 0.17

Mercurius Marco suo s. d.

Certe sententia continuanda esse mihi videtur:

...parati nos sumus mesquitas iis ecclesiasque aedificare, dummodo ii advenae linguam populi, qui eos acceperit, diligenter addiscant, constitutionem legesque novae suae patriae noverint ac conservent, rationi vitae indigenarum se accommodent, prolesque suas ut eadem faciant ac servent, firmo admoneant.

Quid de eo censes, amice? Vale. Budapestini, a. d. IX. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 23 Feb, 2006 11.56

Marcus Mercurio suo sal.
Equidem, optime mi amice, tecum in eadem sum sententia. Etiam Fridericum, si in vita esset, tibi assensurum fuisse puto. Tanta enim diligentia tantaque elegantia id, quod ad regis verba addendum tibi esse censebas, explicasti, ut quicumque epistulam tuam legerit, is facillime intellegat, quanti imprimis nostra aetate momenti sit opinio tua.
Vale. VII Kal. Mart. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Saltator on Sat 25 Feb, 2006 4.16

Mercurius Hungaricus wrote:Certe sententia continuanda esse mihi videtur:

...parati nos sumus mesquitas iis ecclesiasque aedificare, dummodo ii advenae linguam populi, qui eos acceperit, diligenter addiscant, constitutionem legesque novae suae patriae noverint ac conservent, rationi vitae indigenarum se accommodent, prolesque suas ut eadem faciant ac servent, firmo admoneant.


Hanc sententiam vehementer probo ac laudo.

Nuper in Australia haec problemata (discrimina, rectius dicta?) saepe palam aguntur. Multi Musulmani hic habitant, praesertim in quibusdam regionibus urbis meae. Heri Peter Costello, proprinceps (nescio enim quomodo "Deputy Prime Minister" Latine reddi debeat) Australianus, orationem habuit in qua quosdam Musulmanos nolentes Australiano modo se gerere vehementer reprehendit.

Hodie, princeps ipse verba Costellonis probavit:

http://www.smh.com.au/news/national/liv ... 69194.html

Patria mea plurimos "fato profugos", bella tyrannidave fugientes, libenter accepit. Plurimi eorum Australiam laeti domum suam novam vocant. Hoc tamen tempore, pauci inter eos, Musulmani plerumque, nolunt leges servare, rationi vitae Australianae se accommodare, et cetera.

Problema totius mundi hoc est, ut videtis!

Curate ut valeatis,
Saltator, Sydneiis a.d.V.Kal.Mart.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 26 Feb, 2006 16.23

M. Favonius Saltatori ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Litteris lectis tuis, Saltator optime, fieri non potest, quin toto pectore tecum consentiam. Suasore te et impulsore adii interrete, ut ipse commentationem a Davide Humphries compositam legerem. Imprimis mihi haec probantur Petri Costelli propraesidis vestri verba: "Before becoming an Australian, you will be asked to subscribe to certain values. If you have strong objections to those values, don't come to Australia" , id est Latine (verborum severitate quadam adhibita): „Priusquam in Australianorum civium numerum asciscaris, nomine subscripto fidem des oportebit convenienter te cum Australiano vitae ordine victurum esse. Si recusaveris, in Australiam venire tibi non licebit“. Ita est: etiam homines religiosissimos moribus institutisque eius obsequi oportet civitatis, in quam recepti sunt: religio non supra instituta legesque saeculares, dummodo eae ne ab Hominis Iurum Declaratione Universa abhorreant.
Hoc autem loco haec exoritur quaestio. Nonne fieri potest, ut is, qui in Australiam vel aliam nationem immigraturus est, magistratus voluntate et iudicio decipiat? Qua poena afficiendus est? Amissione civitatis? Exilio? Ut exemplo utar, notum est vocabulum Arabicum „takiya“, Latine „simulatio“: religionis islamicae propagandae causa infideles qui dicuntur in errorem induci licet; nec mirum: Quid enim aliud vocabulo „islam“ significatur nisi ut omnes homines nullo adhibito modo in Dei potestatem se permittant?
Vos quid censetis?
IV Kal.Mart. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Cartesius on Merc 22 Mart, 2006 3.36

Cartesius Marco sodalibusque sal.

Difficultatem magnam et realem in questionibus tuis allocutus es: Musulmani missionem habent: nam mundum totum in mundum mahometanum convertandum esse putant. Itaque in terras occidentales migrant et se auctant, ut posthac maioritatem populationis petant. Nec ii volunt nec iis licet mores alienas adoptare. Si musulmanus abdicit religionem suum, poena capitis punitur, ut casus novissimus in Afghanistania demonstrat. Hominibus mahometanis illuminatio deest.

Valete.
Cartesius
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Mart 21 Mart, 2006 23.48
Location: Germania

Emitteby Marcus Favonius on Merc 22 Mart, 2006 23.37

En accipite, sodales carissimi, quid Teherani, in Persiae capite, acciderit a. d. VIII Idus Martias a. MMVI (Merc Mart 8, 2006), qui dies apud omnes gentes mulieribus dicatus est (*):

Ducentae fere feminae Persides medio in loco publico prope theatrum sito hora decima consederant tabulas ostendentes, in quibus inter alia scripta erant haec fere verba: „Quicumque mulieribus licere cum viris aequo et pari iure vivere negat, is iniuriam facit.“ Brevi post custodes publici appropinquaverunt, ut mulieres propellerent. Quae cum loco cederent fugaque salutem peterent, casu ricinium e capite virginis delapsum est. Qua re animadversa puella misera a duobus custodibus vapulat, angore confecta in meritorium se inicit vehiculum, continuo autem ab eo, qui vehiculum regebat, inhumane foras protruditur, pergit fugere imminentibus custodibus, sed – deo sit gratia! – tam celeris est pedibus, ut in angiportu ex custodum manibus evaderet...

Quam fatalem in dementiam incidunt isti pietatis simulatores! Num hoc modo inserviendum sibi esse censent voluntati dei benignissimi clementissimi indulgentissimi (cf. cor. sur. 1)? Di meliora!

----------------
(*) Cf. „Die Zeit“, id est „Tempus“, diarium hebdomadale Germanicum, Mart 16, 2006, p. 3.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

isti pietatis simulatores

Emitteby Phlebas on Iov 23 Mart, 2006 0.46

Phlebas Cartesio, Marco sodalibusque salutem dicit

nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos

Exempli gratia:

Si enim Terra non moveatur, motus hic rectus cum observationibus cometae non congruit; sed Terram certum est, apud Catholicos, non moveri; erit ergo aeque certum, motum hunc rectum cum observationibus cometicis minime concordare, ac propterea ineptum ad rem nostram iudicandum. Neque id ego unquam Galilaeo in mentem venisse existimo, quem pium semper ac religiosum novi.

Valete quam optime
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Erik Seidel on Sat 01 Apr, 2006 8.25

Scipioni S.D.

Vero ita dicis, Scipio:

Heu, aliqui homines politici americani quoque.


In Texia vivo et hic locus 'christianis fundementalistis' est. Eorum religio autem Christiana non ita esse puto, nam neque miseracordiam christianam neque caritatem eandem habet major pars populi qui hic incolit quod est tam occupatus cum 'evolutione' et 'abortione'. Credit doctrinas suas esse a majoribus traditus, an haec doctrinae novissimae sunt quoniam a praedicantibus saecula XVIIII formatae sunt et haec religio cum amore patriae sic commixit ut nova religio de re publica fieret quae opinatur patriam esse terram promissam a Jesu itaque esse novam Jerusalem et haec similior religionis Romani quam rerum Christianarum est. Politci devii hac utuntur ut suam imperiam firment. Tamen, existimo me nimis ambulare.
Erik Seidel
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 2.26
Location: Texia, Civitates Americae Unitae

Emitteby Erik Seidel on Sat 01 Apr, 2006 9.54

Saltatori S.D.

Te rogo quod sit ratio Australianorum? Musulmani accipi in Australiam debent dummodo Reginae et legibus ejus fideliter serviant sicut omnes. Vexilium quassare Americanis est nonne?
Erik Seidel
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 2.26
Location: Texia, Civitates Americae Unitae

Emitteby Erik Seidel on Sat 01 Apr, 2006 22.50

Cartesio S.D Ericus

Ita, multi musilmani enim misionem habent ut volunt omnes gentes Mahometanum convertare. An annos 1933-1945 multi viri populi Germaniae missionem quoque habebant: "Liebensraum". Has res non dico ut populo Germaniae maledicam neque musilmanni sed volo demonstrare quod facile pauci viri devii possint mentes populi corrumpere. Neque populum Germaniae neque musilmanos contemno sed mentes eorum sicut mentes omnium hominum possunt corrumpi. Hodie enim in Civitatibus Americae Unitis, mentes populi a politicis improbis pravisque corrumpuntur, politici qui religione libenter utuntur ut honores et imperium aquirant. Et si potuit populus Germaniae superare istos qui sperent malefacturum, credo musilmanos et populum Americae superare eosdem posse.
Erik Seidel
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 2.26
Location: Texia, Civitates Americae Unitae

Emitteby Saltator on Merc 05 Apr, 2006 15.16

Erik Seidel wrote:Saltatori S.D.

Te rogo quod sit ratio Australianorum? Musulmani accipi in Australiam debent dummodo Reginae et legibus ejus fideliter serviant sicut omnes. Vexilium quassare Americanis est nonne?


Saltator Seidelo S.P.D.

Vera dicis, Australiani raro "vexillum quassant" (anno tamen priori quidam "Anglici" Australiani impetum in quosdam Musulmanos, insontes plerumque, fecerunt - vide http://en.wikipedia.org/wiki/2005_Sydney_race_riots), sed "mores Australianos" valde diligunt et conservare nituntur.

Plerique Musulmani, qui Australiam domum suam fecerunt, mores ac leges Australianos sine querelis servant.

Christiani minus possunt hic quam in America; Musulmani qui male se gesserunt "un-Australian" (Anglice) potius quam "un-Christian" habentur.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby augustinus on Sat 08 Apr, 2006 23.52

Omnibus cras Dominicam Palmarum celebrantibus, quietum festum exopto necnon et Hebdomadam sanctam spiritalibus gaudiis plenam.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 13 Iun, 2006 22.44

Mucius sodalibus s.d.
Non facilis uere uidetur quaestio religionum in aetate hodierna. Sed si mihi liceat meam quoque exponere sententiam de religione islamica, quaedam dicere uelim.
Ego puto religionem islamicam non omnino differre ab illa christiana aut hebraicam: nam cunctae in unum deum credunt, misericordiosum, creatorem caeli terraeque et patrem hominum omnium. Differunt tantum, mea sententia, tempestatum et locorum variatione.

Religio islamica orta est inter tribus arabicas inter se differentes, sine certa lege iuribusque, quae res administrabant consuetudine. Videlicet illae fuisse moribus barbaras tribus, nomades, aequiparabiles quibusdam ueteribus germanicis tribubus Europae septemptrionalis. Illae unitate carebant, et cum propheta Muhammad attulit nouam religionem, primum iungere eas omnes quiuit. Sacer liber musulmanorum non tantum normas ethicas et morales dat, sed est uere lectio legum. Enim ille aliquis locis praescribit poenas etiam corporales noxiis (e.g. dicit mulierem moecham si deprehensam et uisam a quattuor testibus flagellandam esse. Addit uero quod si illa in nomine Allahi (Dei), iureiurando iurat testes esse mendaces, illam non debet luere poenam, et si ipsa mendax est, ut execretur illam Allah. (uide Coranum, sura an-nisa^).
Velut decernere uos ipsi potestis, Coranus est etiam lex quidem. Necesse fuit ita illum esse, cum tribubus opus erat lex certa. Quid melius igitur lege diuinitus data?

Christiana religio autem nata est in magnissimo et legibus optimo imperio romano, et nullo modo ei obsistere uolebat. Immo Christus agnouit potestatem reipublicae, "date caesari quod est caesaris" dixit Iesus. Sic non oportuit in euangelio scribere praecepta ciuilia, sed moralia tantum. Et reapse christiani uiuere potebant in imperio romano leges imperii adsequentes, cum etsi leges romanae permittebant aliquas res quae christiani non probabant, tamen non cogebant ullo modo eos aliquid facere. Solum praeceptum quod illi neglegebant erat adorationem imperatoris summi sicut dei, cui rei tamen nemo illis temporibus uere credebat.

Addendum uerum aliud est, quod Coranus, sicut alii libri sacri monotheisti (qui cuncti tres agnoscuntur a musulmanis, etsi non credunt Christum filium Dei, sed prophetam tantum) interpretari uariis modis potest (e.g. alteri aiunt quattuor testes, quos antea dixi, symbolicum esse numerum, et etiam minus testes sufficere; et rursum, si foemina iureiurando suo poenam uitare potest, quomodo ius hoc efficax esse potest?).
Ita etiam nostris temporibus usus shari^a (lex islamica) incertum est, et fere quisque sua interpretatione ea uti potest.
Coranus non animos incitat ad odium, sed multi sunt homines qui lucrari uolunt super multorum bonam fidem.
Mea sententia religio islamica euoluere debet, sicut religio christiana, quae ab omnibus foeditudines medii aeui nunc humanissima facta est religio. Et multi sunt musulmani qui exprobrant acta terroristica. Et ad turpes ambitiones hominum sicut bin-ladinis aut similum latronum adiungitur quod illi populi exoptant paullulum pacis et opum quae nunc non habent, soliti omnibus turpitudinum generibus. Ita multi inueniuntur qui spe carentes etiam se ad mortem parant, desiderio melioris uitae.

Vt ad summam eam, ego confido Islam fore religionem quae non possit ullo modo ad odium excitare homines, sed hoc fieri potest auxilio tantum populorum occidentalium illis populis paupertate, fame saepeque bello adflictis.

Spero uos, si quis patientiam tenere potuit legendi omnis mei nuntii, mihi opinionem uestram allaturos. 8)

Valete quam maxime amici totius orbis terrarum!!! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Scipio on Iov 15 Iun, 2006 20.05

Praeterita hebdomade lexi disputationem Ambrosii contra Symmaci tertiam relationem (supplicationem) de victoriae ara. Haec erat pugna sententiarum, doctrinae cristianae adversus sententias gentiles. Pugna erat non solum de victoriae ara, sed de religione, de superstitione, de vita superstite religionum gentium
Hac sententia est synthesis Symmaci opinionis:
...
Aequum est quicquid omnes colunt unum putari. Eadem spectamus astra, commune caelum est, idem nos mundus involvit; quid interest qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniriad tam grande secretum.
...
Contra eum Ambrosius fert novam doctrinam cristianam, adfirmando Symmacum sicut Iulianum esse et restaurationem antiquum cultum velle cum falsis verbis de tolerantia
...
Quod vos ignoratis id nos dei voce cognovimus, et quod vos suspicionibus quaeritis nos ex ipsa sapientia dei et veritate compertum habemus.Non congruunt igitur vestra nobiscum.
...
Nobis hae disputatio servanda est, quia duo scriptores temporibus nostris possint hac verba scribere
ex.
de doctrina cristiana islamicaque
de laicitate (?)
de scientia et religione

Quid censetis?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron