De pronuntiatu adhibendo

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Lucus Eques on Merc 12 Iul, 2006 3.10

Rhumakshi Marco Fauonio Mucioque et aliis omnibus s.d.p. Lucius Amadeus.

Ad rem thematis ipsam, Muci optime, egomet pronuntiatus plurimos intellegere possum, Ecclesiasticum Classicumue (Classico enim utor), ac eorum uariationes. Mihi perplacet alias locutiones discere, ita ut cum aliis loqui possims, nec enim necesse est ut solet, cum illi aliis me Classico utentem facile intellegere possunt.

Quod ad colloquia, studesne ipse loquendo uiua uoce per Skype programma? Quam primum cupias possumus, si uis. Mihi nomen Skype "SignorAmadeo" est, at si hora sit tibi idonea, seu aliis nostrorum fororum horum caris amicis, ut sciam facitote.

Assentior enim nostri Marci Fauonii ordini pronuntiatus classici, etenim addere uelim litterae 'u' sonum meo more, id est uelut 'w' Anglica, ut Romani se loqui scripsere. Comprobo Vocem Latinam librum W. Sidney Allen de quo M. Fauonius supra descripsit.

Rhumak care Tarquinii Prisci originis memor, laetus ista enarrata perlegi, teque oro ut plurima de Etruria deque eius lingua nobis praebeas! Egomet, prius bene cognoueram hunc nostram Romae antiquae sermonem, Tuscorum linguae multum studui, paullum id est eius quod nobis traditumst, ac libentissime plura de ea audibo. Mea enim semper intersunt res Italicae, me radicem Apruntiensem tenente. Teque inuideo! Romae uiuentem, ista in urbe optima, maxima, cotidie metrorum tantum longinquitate a nostro carissimo perbello Foro uetusto. Vtinam denuo Romae essem ... !

Valete ac ualete, amici; Kintersuillae die Martis a.d. V id. Iul.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron