by Bubo on Mart 02 Feb, 2010 18.58
Bubo Mermecolio salutem
bene huc uenias! si per epistulas cum aliis colloqui uel aliquo alio modo Latinas litteras colere uis, ne Latinitatis omnino obliuiscaris, optimum forsitan locum hic offendisti, cum his diebus paululum deserta fora uideantur. Latina enim lingua mortua esse non potest, dum aliquis existit, qui eam et satis bene nouit et in colloquiis, litteris, cogitationibus suis adhibet. inuenies hic - nisi iam inuenisti - multorum hominum praeclara eruditionis eloquentiaeue exempla, quibus facile testari potest linguam Latinam non modo minime mortuam esse, sed uigere et florere, quamquam abscondito solum in loco a paucissimis tantum fautam. multitudini enim nostrae aetatis hominum Latinum plane ignotum esse arbitror. de Foro Romano antiqui temporis scribenti tibi adsentior tantum, ut concedam uiuam Latinitatem non nisi re uera loquentibus existere posse. ad hoc autem plures homines nedum populum necesse esse opinor, non solum quod plauci non tantum ut plures in lingua creanda atque perpetuanda ualent , sed multo magis quod paucitas auctoritatem id faciendi minime habuerit. quam uellem fora hodierna urbana resonent loquelis Latinis et Graecis! sed procul hoc a uero abest sicut uix fieri posse apparet. epistulis autem etiam paucitas facile colloqui queat, quod nullius extemporalis facundiae egent. utcumque res se habet: spero te his in foris quod desideras inuenturum esse!
uale quam optime
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)