De Henrico Heine, qui decessit Febr. 17, 1856.

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Henrico Heine, qui decessit Febr. 17, 1856.

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Feb, 2006 18.18

M. Favonius sodalibus carissimis sal.
Centum quinquaginta hodie anni sunt, cum Henricus Heine, clarissimus poeta Germanus, Lutetiae Parisiorum, quam in urbem e Germania recesserat, undesexagesimo anno mortem obiit. Sepultus est in Monte Martyrum. Natus erat Dusselodorvi Id. Dec. a. MDCCXCVII. Inter poemata eius ceteraque scripta eminet versibus lepidissimis „Liber Carminum“, Germanice „Das Buch der Lieder“.
Quicumque vestrum amoenissimam Rheni fluvii vallem pernavigavit, is rupem illam recordatur praecipitem, quae „Lorelei“ vocatur. Summa in rupe virgo venustissima crinibus flavis per colla candida late effusis procubuisse atque voce dulcissima canens oculos nautarum eum locum praetervehentium in se convertisse narratur. Quid mirum, si nautae scopulis, qui in fluvio latebant, neglectis in perniciem incurrebant? Qua de re anno MDCCCXXIII Heine praeclarum composuit carmen, quod etiam a Iaponis in Rheno navigantibus cantitatur. Carminis versus in interrete quoque reperiuntur, iique etiam Latine et Britannice redditi: http://ingeb.org/Lieder/ichweiss.html
Valete, cantate! :lol:
XIII K. Mart. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Heine et Lorelei

Emitteby Herimannus on Mart 21 Feb, 2006 2.08

Herimannus Marco Favonio sal.

Tibi gratias ago munere tuo, Marce, quod tam suave cantum mihi ignaro cognoscendi facultatem dedisti. Sed dic, Marce, ubi sit illa rupes ab Heine celebrata. Memini etiam me turrim, poetae alicuius refugium (forsitan eiusdem?) ad Rheni ripam Tubingae admiratum esse: num longe illinc? Denique, num postrema conversio in pagina interretiali demonstrata Suebice (Schwaebisch) scripta fuerit.
Vale!

Novocomi, IX Kalendas Martias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Mart 21 Feb, 2006 3.07

Iulia sodalibus sal.

Diligo imprimisHenrici Heine libellum de itinere in Harz montes (Die Harzreise), ubi multa et iucunda de Gottinga scripsit. Pro dolor non audeo has partes convertere, textum autem Germanicum hic invenietis: http://gutenberg.spiegel.de/heine/reisebld/reise111.htm Pleraque, quae dicit, quamvis supralata, tamen saltem in stirpe vera sunt.
Sed non solum principium, immo omne opus legendum existimo.

Valete. E Delawaria a. d. X. Kal. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 21 Feb, 2006 14.14

Marcus sodalibus, imprimis Herimanno Iuliaeque s.d.p.

Equidem gaudeo, optime Herimanne, quod carmen illud Heineanum tibi placet.

Quaeris, ubi rupes illa, quae vocatur Lorelei sive Loreley, sita sit. Tabula, in qua depictus est Rhenus fluvius, inspecta Lorelei rupem inter Confluentes et Moguntiacum ad dextram fluvii ripam non procul ab oppidulo St. Goarshausen positam esse reperies (cf. interrete: Google -> imagines: „Lorelei“ vel „Loreley“).

Hoc loco quam paucissimis, quid sibi velit illud nomen „die Lorel
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 21 Feb, 2006 18.30

Iulia Marco Herimanno ceterisque sodalibus sal.

"Urbs Gottinga, incluta botulis et universitate..." et verum est! farcimina mihi carissima nullo alio loco emere possum! Oblitus est scilicet cafeteriae sive conditoriae "Cron und Lanz", quae autem solum post Henrici Heine mortem condita est.
Mihi carissimus est locus, ubi de origine gregum studentium ("Burschenschaften") disserit:
[color=blue]"Einige behaupten sogar, die Stadt sei zur Zeit der V
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron