Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Gundisalvus on Lun 07 Iul, 2008 22.16

Nuntius bis missus... Ignoscite
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
User avatar
Gundisalvus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 22 Iun, 2008 11.49
Location: Urbs Escurialensis, Hispania citerior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Lun 07 Iul, 2008 22.40

Lucius Gundisalvo sal.

"Omnīs hominēs" interdum dicitur, formā antiquiorī, id est terminatio '-īs' pro '-ēs', quae nonnumquam visa est apud Vergilium atque etiam Salustium. Scilicet alii hic sodales amplius dicere possint de hac.
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Gundisalvus on Lun 07 Iul, 2008 22.49

L. Amadeus Ranierius wrote:Lucius Gundisalvo sal.

"Omnīs hominēs" interdum dicitur, formā antiquiorī, id est terminatio '-īs' pro '-ēs', quae nonnumquam visa est apud Vergilium atque etiam Salustium. Scilicet alii hic sodales amplius dicere possint de hac.

Gundisalvus Lucio salutem dicit:
Talem enim Grammaticæ causam nesciebat. Gratias tibi ago quia hoc dubium meâ mente diu permansit. Cura ut valeas.
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
User avatar
Gundisalvus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 22 Iun, 2008 11.49
Location: Urbs Escurialensis, Hispania citerior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Gundisalvus on Lun 07 Iul, 2008 23.18

Gundisalvus wrote:
L. Amadeus Ranierius wrote:Lucius Gundisalvo sal.

"Omnīs hominēs" interdum dicitur, formā antiquiorī, id est terminatio '-īs' pro '-ēs', quae nonnumquam visa est apud Vergilium atque etiam Salustium. Scilicet alii hic sodales amplius dicere possint de hac.

Gundisalvus Lucio salutem dicit:
Talem enim Grammaticæ causam nesciebat. Gratias tibi ago quia hoc dubium meâ mente diu permansit. Cura ut valeas.

Lapsus calami... nesciebam pro nesciebat dicere volui.
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
User avatar
Gundisalvus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 22 Iun, 2008 11.49
Location: Urbs Escurialensis, Hispania citerior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Aetius on Mart 08 Iul, 2008 11.45

Aetius Gundisalvo coeterisque s.d.

Macte Gonzale! De praesentia hispanicorum in foro gaudeo. Oratio naturaliter fluens latina pro nobis omnino.
Spero te inventurus esse in multas dissertationes.

Vale quam optime
Pares cum paribus maxime congregantur
Aetius
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Iov 26 Iun, 2008 14.05
Location: Bergomum, Italia septentrionalis

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Gundisalvus on Mart 08 Iul, 2008 12.00

Gundisalvus Aetiô suô salutem plurimam dicit:

Ut iam dixi, genus Italicum mihi amantissimum est. Bene accipio omnia verba tua, amice. Iam paucas paginas deesunt ut primum volumen Linguæ Latinæ desinam. Quum id (hac forte ipsâ die) faciam aperire novum filum volo ut illic dubia quæ in hac alterâ lectione mihi surrexerunt ac loquamur de ratione Oerberginâ. Iam mihi non tam tædii plenum videtur sermonem Latine scribere sed multis lapsis afficio quia quum verba ista scribo, ista scribo quasi hunc in modum quô Latine loquendô utor. Ergo igitur tiro sum, ut dixi, et omnia verba mea sunt sub correctione omnium qui menda mea videant.

Cura ut valeas, amice.
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
User avatar
Gundisalvus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 22 Iun, 2008 11.49
Location: Urbs Escurialensis, Hispania citerior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Mart 08 Iul, 2008 17.18

Lucius Gundisalvo sal.

Hoc in articulo mihi occurrit tibi ceterum dicere de '-īs' pro '-ēs' — namque tumet ipse usus es Vergilii paraphasin faciens, cum dixeris quasi ut versu originali: "patriae fīnīs et dulcia linquimus arva," "fīnīs" enim pro "fīnēs" stat. Quam optime valeas!
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Beatus Bernardus on Sat 12 Iul, 2008 22.36

Salvete amici omnes! Quam gaudium est mihi tanto intervallo inter vos adesse atque vobiscum confabulari! Nescio an aliquis vestrum mei memor sit. Nomen mihi est Bernardus, natione Civitatum Americae Septentrionalis, sed qui nunc commoror Romae ut diversis operibus fungar. Utinam vobis dicere possem quam dulce est rursus hoc in foro adesse! Salvete!
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Iulia on Sat 12 Iul, 2008 22.54

Iulia Bernardo e longissima absentia excitato s.p.d.
Ego tui memini, Bernarde! Eheu, quantum temporis effluit, e quo ultimum hic scripsisti? Ut vides, quaedam immutata sunt et etiam spiritus totius areae aliquantulum diversus est, at situs, ut vides, adhuc sive melius iterum exstat. Romae nunc es? optime! Quo spero et me aliquando ituram esse, at nescio num et, si ita, quando.
Bene valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 13 Iul, 2008 8.29

Iuliae s.p.d. Beatus Bernardus

Atque egometipse tui bene memini, Iulia! Plurimas tibi gratias tua pro benignitate ago. Recordor, ni fallor, amoris tui erga carmina Latina? Ut verum loquar, quibusdam huius areae immutatis, dubio quin invenissem eundem situm quo iam dudum utebar ad amatores Latinae occurendos ut Latine exercerer. Situ rursum excitato, gaudeo quod subinde colloqui possum. Si, dis volentibus, Romam petas, adventus tuus gratissimus fuerit. Ut valeas.
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Iulia on Lun 14 Iul, 2008 19.04

Iulia omnibus sodalibus, sed imprimis Gundisalvo sal.
Gundisalve, oppidum tuum in tabula geographica quaesivi, et revera exiguum esse videtur, neque valde remotum a Lusitania. Numquam revera in Hispania fui, solum in insulis, cum parvula essem, neque eas veram Hispaniam esse credo, cum magis Germanicae mihi videantur...
Linguae Latinae per se illustratae libros quidem manu tenui et discipulos aliquos novi, qui eo libro discunt, sed ipsa non bene novi librum, quippe quae more tradito didicerim. Methodus autem mihi placet, et libros Athenaze ipsa quoque possideo (deest autem - pro dolor - tempus studendi!).
Scisne, qua de re imprimis gaudeam? Fortasse mire, sed mihi quidem placent Latinistae, qui tamen alii rei operam dent, et tu privatim Latine discis sed tamen, ut ita dicam, geographiam quoque colis. Ipsa mathesi studeo, et etiam alios quosdam hoc in foro scio scientiis a Latinitate valde remotis operam dare, sed tamen iterum iterumque gaudeo, si quem talem invenerim! Macte! :D
Nisi fallor, etiam vos, Mediolanensis et Aeti, tales estis, id est latinistae non professione, sed otio. Id mihi placet. Macte etiam vos! :D
Vale quam optime!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby colles Cantab on Iov 17 Iul, 2008 10.50

salvete omnes! discimus linguam Latinam in ludo Cantabrigiense. primo Latine scribere conamur, quod hoc forum maxime nobis placebat. tam tristes eramus feriis nuntiorum cognitis, ut lacrimaremus. et Cicero et Vergilius nostri amici sunt sed velimus habere nonnullos amicos vivos qui Latine scribant.
colles Cantab
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Iov 17 Iul, 2008 10.32
Location: Cantabrigium

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 19 Iul, 2008 9.07

Mercurius collibus Cantabrigiensibus s. d. :D

O tempora, o colles! :D Maxime gaudeo quod iam etiam colles forum nostrum visitant! Etiam montes, campos, maria et quaequam alia naturalia libenter accipimus! :D Sed ioco amoto, maximo cum gaudio te, amice Anglice, in foro saluto. Dic mihi, quando natus sis, ubi et quam pridem Latine discas? Vale! Budapestini, die XIII. Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Mysticus on Sat 16 Aug, 2008 22.19

Avete omnes, oratiunculae vestrae mihi valde placent!
User avatar
Mysticus
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 16 Aug, 2008 21.14

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Mysticus on Sat 16 Aug, 2008 22.38

Ignoscite omnes, puto enim me in lingua Latina imperitum esse, in rebus etiam interretialibus adhuc imperitiorem. Ob hanc causam aliquid scribere et mittere temptavi. Nunc video rem se bene habere et nunc de memetipso vobis aliquid dicere debeo.
Croata sum et munere theologus Romanocatholicus. Amator sum linguae Latinae ab pueritia mea. Gaudeo me vobiscum colloqui posse. A vobis etiam in lingua Latina peritissimis, aliquando auxilium petere audebo.
Mea prima interrogatio est: Quid sibi esse vult vocabulum: condescendenter, in contextu e.g.: "condescendenter est dici..." Mea opinione vocabulum istud esse: vel humiliter, vel superbe dici est. Ut ipsi videatis, incertus sum, quam ob rem responsionem atque solutionem problematis mei inpacienter expecto. Ignoscite menda mea orthographica et grammatica. Valete!
User avatar
Mysticus
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 16 Aug, 2008 21.14

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron