DE MATERIE TENEBROSA

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

DE MATERIE TENEBROSA

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 26 Aug, 2006 6.02

Astrophysici a.d. X kal. Sept., galaxias inter se concurrentes obseruando, indicium materiei qua maxima pars uniuersi constituitur inuenerunt; quam materiem tenebrosam iamdiu esse suspicati sunt, quia grauitas complementi materiei uisibilis non sufficit quin galaxiae dilabantur.
Sicut apud Obseruatorium X-radiale N. A. S. A. et per nonnulla alia telescopa obseruauerunt, ob quantitatem lucis aduncae, parua pars molis galaxiarum collidentum in materie uisibili, sed cetera in materie tenebrosa, constituuntur; quae materies tenebrosa, expers grauitatis molis galacticae, in nubibus inuisibilibus extra galaxias locatur.
Etsi substantiam eius probauerunt, tamen nesciunt quid esset.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby TADW_Elessar on Sat 26 Aug, 2006 18.05

Elessar Vettio Saturnino s.d.

Tuo nuntio lecto, plura per rete quaesivi et statui de eadem re in pagina mea scribere.
Malui attamen verbis Lucretii utar, qui "caecum" appellat quod videre non licet, et "apertum" quod oculis sentitur.

Gratias tibi ago, fac valeas,
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron